-
Vitoria: Relectiones Theologicae XII. Lugduni : Boyerius, 1557.
SVMMA.
-
1 Magia ars an omnino sit, hoc est, an inter mortales
sit ars, uel facultas aliqua ad uidendum, & faciendum
opera illa mirabilia, quæ de magis scribuntur, &
circunferuntur.
-
2
Magicorũ
Magicorum
opera, & mirabilia quæ referuntur, quòd
corum plurima sint falsa, conficta, & ex hominum
uanitate credita.
-
3 Magorum opera, quòd non omnia sint uana, & conficta.
-
4 Magica ars, esto quòd sit alicuius efficaciæ, an tota
eius uis uersertur circa illusionem sensuum, & imaginationis, ita quòd ex parte rei nullus sequatur effectus, nec sint entia uera, & naturalia, quæ à magicis
fiunt, sed solùm præstigium, & illusio oculorum.
-
5 Magorum facta licet nonnulla fiant solum per illusionem, & præstigia sensuum, quòd tamen quædam
in re, & secundum existentiam fiant, ostenditur.
-
6 Magorum mirabilia opera, an sint omnia opera naturalia, hoc est, ex causis merè naturalibus, & non
dependentia à substantijs separatis.
-
7 Magia aliqua, quòd dici poßit naturalis, & sine
cõ
mercio
commercio
alicuius substantiæ spiritualis.
-
8 Magiæ studiosi qui fuerint, recensetur.
-
9 Magica ars alia, præter naturalem, quæ non uiribus
& causis naturalibus constet, sed potestate aliqua, &
uirtute immateriali, & separata nititur, quòd non sit
dubium quin reperiatur.
-
10 Dæmon malus, an sit operum magicorum author, uel
an referenda sint potius in bonos angelos, uel in ipsum
Deum omnipotentem. Et an omnino sint dæmones.
-
11 Dæmones esse, quòd etiam stando in recta, & legitima
Philosophia, nullo modo sit negandum.
-
12 Opera eadem, uel similia, quòd fiant per artes magicas, & per gratias gratis datas.
-
13 Opera aliqua quòd
fiãt
fiant
à magis, quæ nullo modo
fiũt
fiunt
per gratias, & econtrariò.
-
14 Magi, quòd nihil operentur, aut potestate diuina, aut
angelica.
-
15 Magi, quòd in suis operationibus nonnunquam utantur facultate solum naturali.
-
16 Magorum operationes supra facultatem naturalem,
quòd malorum dæmonum potestate, & uirtute fiant.
-
17 Animæ defunctorum, maximè quæ sunt è numero
damnatorum, an se misceant artibus & operibus magicis.
-
18 Magi, an poßint miracula facere.
-
19 Magi, quòd non poßint miracula facere, probatur.
-
20 Magi, an poßint cogere dæmones pro suo arbitrio.
-
21 Dæmones, quòd cogi poßint aliquando, & cogantur
ab hominibus.
-
22 Dæmones quòd ab angelis cogi poßint, & aliquando
cogantur.
-
23 Dæmones ut uirtute diuina coërceantur, aut angelica, quod multùm refert, quibus uerbis, aut signis homines utantur.
-
24 Verba nulla, nec exorcismi, quòd non habeant efficaciam infallibilem ad cogendum dæmones, & arcendum illos, ita ut semper sortiantur effectum suum.
-
25 Magi, quòd aliquando poßint cogere dæmones.
-
26 Magi quomodo poßint dæmones cogere, & non alio
modo.
-
27 Magi, quomodo habentes fœdus cum aliquo dæmone
principali, possunt cogere inferiores dæmones, non
autem ipsum principalem dæmonem. Et quid si non
habeant tale fœdus.
-
28 Magorum tota opera, & efficacia in quo fundetur.
-
29 Dæmones superiores, an habeant aliquam potestatem
in inferiores.
-
30 Dæmones superiores, quòd poßint cogere inferiores.
-
31 Dæmon superior, an & quomodo poßit inferiorem
dæmonem tenere alligatum annulo, aut imagini.
-
32 Magi, an uirtute dæmonum poßint corpora localiter
transmutare, hoc est, per multa terrarum spatia, summa (ut ferunt) celeritate.
-
33 Dæmones, & magi, quòd uirtute dæmonum poßint
mouere, & transferre corpora de loco ad locum.
-
34 Magi an poßint pro suo arbitrio immutare corpora,
alterando secundum qualitates, immittendo, & contra sanitatem præstando.
-
35 Dæmones, & magi, quòd uirtute dæmonis non possint immediatè imprimere in rebus naturalibus, &
materialibus aliquam formam, ut calorem, frigus,
morbum, aut sanitatem.
-
36 Magi, quòd uirtute dæmonum poßint mirabiliter
|
transmutare materiam, & naturas corporales, applicando semina rerum, & actiua paßiuis.
Loading...