¶ Septima quæstio, An
* magi uirtute dęmonum possint transmutare corpora localiter,
hoc est, transferre (ut ferunt) per multa terrarum spatia, summa celeritate. Et uidetur quòd
non, quia si corpora obedirent dæmonibus
quo ad motum localem, sequeretur quòd saltem quantum spectat ad naturam eorum, possent destruere ordinem, & machinam uniuersi, puta mouere cibum contrario motu, & tollere terram loco suo: hoc non est dicendum,
quòd aliqua creatura habeat potestatem supra totam naturam, & possit perdere uniuersum, ergo, &c. Non enim angelis subiecit orbem Deus. ad Hebr. 2. Item si habent illam,
|
potestatem, quomodo nunquam liberant amicos suos à manibus iudicum? Item arguitur ex
d. c. episcopi. 26. quæst. 1. ubi, ut relatum est,
damnantur qui credunt mulierculas deferri
noctu per aëra. Item non apparet quomodo,
an impellendo, aut quomodo se habendo.
Ad hanc quæstionem sit conclusio, Dæmones
* & magi uirtute dæmonum possunt mouere,
& transferre corpora de loco ad locum. Probatur primo authoritate Augusti 3. De tri
nitate, qui dicit, dæmones adhibere semina
corporalia ad aliquos effectus producendos:
hoc autem non fit nisi per motum localem.
ergo, &c. Item angeli mouent cælos, &c. Item
patet, Satan concussit quatuor angulos domus Iob, quæ corruens oppressit liberos eius.
Iob. 1. Item patet manifestè in obsessis à dæ
monibus, quos dæmones aliquando inuitos
mittunt in ignem, & pręcipitant deorsum, &
iactant, & raptant uariè: nec uidetur alius modus, quo dęmon possit occupare humana corpora, nisi subiiciendo quo ad motus locales,
ut mouendo linguam, aut tenendo alia organa, & membra corporalia. Vnde nulla ratione potest negari, quin dæmones possint mouere localiter corpora. Item quia angeli mouent cælos, mouent animas. Item assumunt corpora frequenter, & apparent in
eis. quod non fit sine motu locali. Ad
argu| p. 309
gumenta
argu
menta
autem in contrarium, ad primum
respondetur, quòd nec unus angelus, aut unus
dæmon, nec omnes simul possent aut sistere
cælum, aut contrario motu mouere, aut terram mutare de loco suo, ut ait. S. Thom. de po
tentia, q. 16. art. 8. & 3. contra Gen. cap. 108.
& ratio est connexio, & ordo uniuersi, contra quem nulla causa particularis potest ex ipso
ordine naturali, sicut nec omnium dæmonum
artificio posset dari uacuum. Posset enim dæ
mon tollere aërem de loco ubi est: sed hoc
supposito, omnes dæmones non possent obsistere, quominus alius aër succederet in loco
prioris. Ad secundum de illo capite episcopi. Iurisconsulti ex illo loco multùm dubitant,
utrum ea quę feruntur de istis mulierculis strigibus, an uerè gerantur, an sit sola illusio sensuum. Et uix adduci possunt, ut credant in ueritate mulieres transferri per aëra, & deduci in solitudinem, aut in quemuis locum in
societatem hominum, & dæmoniorum. Et
quidam frater Samuel ordinis minoris proprio opusculo satagit defendere hanc opinionem, quòd nunquam uerè dæmon transferat
huiusmodi mulierculas, sed quòd rapit sensus
earum, & relinquit uelut exanimes, & interim
illudit, & commouet ita sensus interiores, ut
uerè putent illa geri, scilicet se uolare, & uerè
commisceri concubitu aut dæmoni, aut alicui
|
ex suo satellitio, cum tamen
nũ
num
fuerint mutatæ. Et dominus Abulens. testatur se experientiam de hoc sumpsisse, cùm muliercula una ex
illo numero coram se unxisset se unguento, statim corruisse sine sensu, ita ut titione pedem
illius combusserit, nec excitaretur, sed post
spatium temporis cum ad se redisset, narrabat mirabilia, scilicet fuisse in campo cum
multitudine hominum, & alia, quæ solent
referri. Sed frater Ioannes Dodo ordinis præ
dicatorum fecit apologiam contra Samuelem,
ubi tuetur sententiam, quòd licet ita sit, quòd
plerunque
plerumque
ista fiant à dęmone per solum prę
stigium, & illusionem sensuum, tamen aliquando uerè
gerũtur
geruntur
. Et ita tenet Turre Cremata super illud c. episcopi. Et ita tenendum,
quia postquam dęmones possunt realiter ista
facere, credendum est, quòd aliquando uerè
faciant. Et hoc exploratum, & compertum est
multis testimoniis, & experientiis. Ad uerba
autem c. respondetur à Turre Cremata, quòd
in illo capitulo multa continentur, quę uerè
non gerebantur, ut quòd equitarent cum Diana, cum Herodiade. nam Diana nulla est, Herodias autem est in inferno, nec permittitur
exire ei, nec est mulier, sed sola anima. Item
quòd ueri essent ibi equi, aut bestiæ, quibus
per aëra uolarent. Equi enim, & alia, quę ibi
continentur, non uerè, sed pręstigiosè facta
|
sunt: non negat autem, quin mulieres possent
uerè à dęmonibus portari per aëra.