¶ Septima quæstio, An
32
* magi uirtute dęmonum possint transmutare corpora localiter, hoc est, transferre (ut ferunt) per multa terrarum spatia, summa celeritate. Et uidetur quòd non, quia si corpora obedirent dæmonibus quo ad motum localem, sequeretur quòd saltem quantum spectat ad naturam eorum, possent destruere ordinem, & machinam uniuersi, puta mouere cibum contrario motu, & tollere terram loco suo: hoc non est dicendum, quòd aliqua creatura habeat potestatem supra totam naturam, & possit perdere uniuersum, ergo, &c. Non enim angelis subiecit orbem Deus. ad Hebr. 2. Item si habent illam,
Hebr. 2.
| potestatem, quomodo nunquam liberant amicos suos à manibus iudicum? Item arguitur ex d. c. episcopi. 26. quæst. 1. ubi, ut relatum est, damnantur qui credunt mulierculas deferri noctu per aëra. Item non apparet quomodo, an impellendo, aut quomodo se habendo. Ad hanc quæstionem sit conclusio, Dæmones
33
* & magi uirtute dæmonum possunt mouere, & transferre corpora de loco ad locum. Probatur primo authoritate Augusti 3. De tri
August.
nitate, qui dicit, dæmones adhibere semina corporalia ad aliquos effectus producendos: hoc autem non fit nisi per motum localem. ergo, &c. Item angeli mouent cælos, &c. Item patet, Satan concussit quatuor angulos domus Iob, quæ corruens oppressit liberos eius. Iob. 1. Item patet manifestè in obsessis à dæ monibus, quos dæmones aliquando inuitos mittunt in ignem, & pręcipitant deorsum, & iactant, & raptant uariè: nec uidetur alius modus, quo dęmon possit occupare humana corpora, nisi subiiciendo quo ad motus locales, ut mouendo linguam, aut tenendo alia organa, & membra corporalia. Vnde nulla ratione potest negari, quin dæmones possint mouere localiter corpora. Item quia angeli mouent cælos, mouent animas. Item assumunt corpora frequenter, & apparent in eis. quod non fit sine motu locali. Ad argu| p. 309 gumenta argu menta autem in contrarium, ad primum respondetur, quòd nec unus angelus, aut unus dæmon, nec omnes simul possent aut sistere cælum, aut contrario motu mouere, aut terram mutare de loco suo, ut ait. S. Thom. de po
S. Thom.
tentia, q. 16. art. 8. & 3. contra Gen. cap. 108. & ratio est connexio, & ordo uniuersi, contra quem nulla causa particularis potest ex ipso ordine naturali, sicut nec omnium dæmonum artificio posset dari uacuum. Posset enim dæ mon tollere aërem de loco ubi est: sed hoc supposito, omnes dæmones non possent obsistere, quominus alius aër succederet in loco prioris. Ad secundum de illo capite episcopi. Iurisconsulti ex illo loco multùm dubitant, utrum ea quę feruntur de istis mulierculis strigibus, an uerè gerantur, an sit sola illusio sensuum. Et uix adduci possunt, ut credant in ueritate mulieres transferri per aëra, & deduci in solitudinem, aut in quemuis locum in societatem hominum, & dæmoniorum. Et quidam frater Samuel ordinis minoris proprio opusculo satagit defendere hanc opinionem, quòd nunquam uerè dæmon transferat huiusmodi mulierculas, sed quòd rapit sensus earum, & relinquit uelut exanimes, & interim illudit, & commouet ita sensus interiores, ut uerè putent illa geri, scilicet se uolare, & uerè commisceri concubitu aut dæmoni, aut alicui | ex suo satellitio, cum tamen num fuerint mutatæ. Et dominus Abulens. testatur se experientiam de hoc sumpsisse, cùm muliercula una ex illo numero coram se unxisset se unguento, statim corruisse sine sensu, ita ut titione pedem illius combusserit, nec excitaretur, sed post spatium temporis cum ad se redisset, narrabat mirabilia, scilicet fuisse in campo cum multitudine hominum, & alia, quæ solent referri. Sed frater Ioannes Dodo ordinis præ dicatorum fecit apologiam contra Samuelem, ubi tuetur sententiam, quòd licet ita sit, quòd plerunque plerumque ista fiant à dęmone per solum prę stigium, & illusionem sensuum, tamen aliquando uerè gerũtur geruntur . Et ita tenet Turre Cremata super illud c. episcopi. Et ita tenendum, quia postquam dęmones possunt realiter ista facere, credendum est, quòd aliquando uerè faciant. Et hoc exploratum, & compertum est multis testimoniis, & experientiis. Ad uerba autem c. respondetur à Turre Cremata, quòd in illo capitulo multa continentur, quę uerè non gerebantur, ut quòd equitarent cum Diana, cum Herodiade. nam Diana nulla est, Herodias autem est in inferno, nec permittitur exire ei, nec est mulier, sed sola anima. Item quòd ueri essent ibi equi, aut bestiæ, quibus per aëra uolarent. Equi enim, & alia, quę ibi continentur, non uerè, sed pręstigiosè facta | sunt: non negat autem, quin mulieres possent uerè à dęmonibus portari per aëra.
Loading...