¶ Ad hoc sit prima propositio, Nec
35
* dæmones, nec magi uirtute dæmonis possunt imme| diatè imprimere in rebus naturalibus & materialibus aliquam formam, ut calorem, frigus, morbum, aut sanitatem. Hanc propositionem ponit Philosophus 7. Physi. ubi ostẽdit ostendit , quòd formæ non imprimuntur in materia ab aliqua substantia separata, sed reducuntur in actum de potentia materiæ per actionem formæ in materia existentibus. Et probat, quia, ut ibi ostendit, id quod fit, propriè est compositum: omne autem agens agit in sibi simile, unde oportet quòd illud, quod facit res naturales existere per generationem, sit compositum, non forma sine materia, uel forma separata. Secundo probatur conclusio, quia si dæmon posset immediatè imprimere aliquam formam naturalem. ergo & omnes, cùm non sit maior ratio de una, quàm de aliis omnibus: consequens autem est falsum, quia tunc tota natura esset ei subiecta, & sic totus orbis. non autem subiicit Deus orbem terræ etiam angelis, Hebr. 2. Et hæc est expressa sententia Augustini 3. de trinit. cap. 6. Nec omnino, inquit, putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam. Et finaliter hæc est communis sententia doctorum omnium, 2. dist. 7. post Magistrum sent. qui ita determinat. Secunda conclusio, Magi
36
* uirtute dæmonum possunt mirabiliter transmutare materiam, & naturas corporales, | applicando semina rerum, & actiua passiuis. Hæc est determinatio August. 3. de trinit. c. 9. Et probatur manifeste ex superioribus. Nam ipsis obediunt corpora ad nutum quantum ad motum localem: sed ipsi optime nouerunt naturas, & uirtutes & efficacias omnium rerum naturalium, & possunt eas celerius & intimius applicare, quàm homines, unde, ut ait S. Tho. De potentia. q. 63. sicut ars imitatur na
S. Thom.
turam, & ut ait Philosophus 2. Physic. quędam
Arist.
potest facere ars, quæ non potest natura: ita dæmones multa facere possunt, quæ sunt præ ter solitum cursum naturæ, & præter omnem artem, & humanum ingenium. Item, quia influentia cælestis multum facit, & operatur ad effectus naturales. Vnde in agricultura, & medicina necessaria est obseruatio, & consideratio motus, & cursus solis, & lunæ. cùm ergo dæmones sint peritissimi astrologi, possunt melius eligere horas ad operandum. Et hęc fortè est una ratio, quare magi in inuocationibus dæmonum situs stellarum obseruant. Et sic est aperta ratio, quomodo, & quare dæmones, aut magi possunt immittere ægritudines, aut sanitates, aut alias transmutationes facere, Confirmatur Iob secundo, Satan percussit Iob ulcere infestissimo. Ad argumenta autem contra primam conclusionem, ad primum respondetur à Sanct. Tho. quòd sine dubio | dæmon non potest immutare, nec immediatè obstare, quominus agens naturale agat in subiectum dispositum, sed impedire ignem ne comburat, uel imprimendo aliquam qualitatem defensiuam per modum supradictum, uel etiam tenendo flammam ne perueniat ad tale subiectum. Ad secundum respondetur, quòd dæmon non immutat phantasiam, imprimendo nouas species, nisi fortè aliquando exterius formato aliquo corpore phantastico, quo mouet oculos, sed mouet interiores spiritus, ubi sunt species: & taliter offert sensui interiori quod uult, ut uideãtur uideantur res reuera esse præsentes, & geri ad modum somniantium, uel phreneticorum, imò perfectius, quanto (ut dictum est) potest subtiliter, & præter omnem artem applicare causas ad huiusmodi operationes, & sic ita perfectè mouet tales species, & ꝑresentat presentat sensibus interioribus, ut tales, qui hęc patiuntur, firmissime credant rem uerè geri Vnde prouenit, quod contingit in illis lamiis, ut cùm uelut exanimes maneant in uno loco, credant se translatas per aëra, & uidisse, & egisse, uel passas esse quæ nunquam fuerũt fuerunt in rei ueritate. De quo uide Turre Cremata in d. cap. episcopi. Ad alia argumenta in principio quęstionis. Ad primũ primum iam declaratũ declaratum est, quod non possunt immediatè imprimere formas, sed applicãdo applicando semina, & causas naturales. | Ad secundum respondetur, quòd licet dæmones possent immutare corpora, non tamen possunt conseruare formas naturales sine dispositionibus naturalibus: & quia organizatio est dispositio requisita ad animam rationalem, non poterit dæmon figuram hominis immutare in figuram brutorum, manente rationali anima. ut S. Tho. dicit, De potentia, q. 16. ergo.
S. Thom.
Ad tertium, Et si aliquid ueritatis habet illa historia, omnino dicendum est, quòd dæmon occisis sociis Diomedis & Vlyssis, bestias pro illis supposuit, uel fortasse illæ bestiæ etiam erant phantasticæ. Et sicut non potest hominem sub figura bestiæ conseruare, ita nec peculiarem figuram unius leonis tollere, & dare alteri. Vnde fabulosa uidentur in itinerario Clementis, quòd Simon magus Faustiniano propriam figuram & faciem abstulit, & suam dederit illi: quod ego non credo. Ad quartum, Certissime dęmones nisi coërcerentur à Deo, & à bonis angelis, possent grauissimis calamitatibus mortales afficere, ut patet de aduersitatibus Iob. unde S. Thom. p. 3. q. 29. art. 1.
S. Thom.
dicit, quòd dęmones non permittunt facere omnia, quę naturaliter possunt, sed clemẽtissisimus clementissimus Dominꝰ Dominus permittit eos uti sua potestate, & boni angeli etiam impediunt, & maxime illi, quibus orbis custodia & hominum commissa est. Sed mirum & mysterium est, quòd | cùm dæmones per se nocere non permittantur, tamen non adeò impediuntur nocere per homines, sicut per magos, per lamias istas, & alias maleficas. Ad quintum dicendum, quòd sine dubio dęmones possent à multis ęgritudinibus curare, à quibus nulli medici possunt, tamen non ab omnibus. Nam, ut dictum est, nihil possunt in hac re, nisi per applicationem causarum naturalium, nec sunt causę naturales ac restituẽdum restituendum hominem ex quolibet morbo, maxime ex morbo senectutis. Sed certe uidetur, quòd ex quolibet morbo uiolento possent sanare, ut à febre, uulneribus, & similibus: possent enim sistere sanguinem, aut detrahere, & similiter quemlibet humorem. Sed uidetur, quòd saltem posset dæmon protendere uitam us usque ad millesimũ millesimum annum. Si enim potest omnia naturalia, & aliquando uita naturalis fuerit mille annorum, ut patet in Adam & aliquibus aliis, quare non posset nunc conseruare uitam per tot annos, cùm sint omnia alimenta, & omnia remedia medicinalia, quę tunc erant? Respõdetur Respondetur , Sine dubio dęmones non possent particularem uitam protelare per tot annos, sicut illo tempore. Ratio est, quia per intemperantiam & ignorantiam, hominum natura est ualde corrupta, & morbida, nec sufficiunt quęcunque res naturales restaurare in antiquam illam integritatem, & ali| menta ipsa ex malo cultu non habent illum uigorem. Et ultimo & fortè principaliter ex influentia cælesti. Dominus enim prouidentia sua ita disposuit, ut primis illis temporibus essent constellationes cælestes naturales salubriores & efficaciores ad uitam hominum propagandam, & ut alimenta essent maioris uigores, & etiam medicinę, & aër, & aqua, & alia quę conseruant uitam mortalem. Alia erat hic quęstio, uel dubiũ dubium , quia pręsupponitur semper, quod dęmones sunt incorporei & immateriales, an hoc si omnino cerrũ cerrum . sed quia puto me pro nunc satis dixisse de hac materia, hoc seruo pro alia eiusdem materię relectione, quam Domino pręstãte pręstante promitto uobis daturũ daturum anno sequenti, & si interim uolueritis illud dubium scire, uidete S. Tho. prima part. quę. 50. artic. 1.
Loading...