SECVNDA PARS RELECTIONIS.

SVMMA.

ERAT quæstio, Quid homo possit cum primum peruenit ad usum rationis: circa quam maximè occurrunt quatuor dubia. Primum, An
1
* homo cum primum peruenerit ad usum rationis, possit Deum cognoscere. Et ut omissis certis & facilioribus, ueniamus ad nodum difficultatis, loquamur de homine edu| cato in Barbaria, sine instructione, & mentione Deitatis, & religionis, An talis possit cognoscere Deum cum primum peruenerit ad usum rationis. & uidetur quòd sic. Primò illud est per se notum, saltem apud S. Tho. 1. p. q. 2. arti. 1. ergo non indiget tempore ad cognoscendum. Secundò quòd regula theologorum est, quòd facienti quod in se est, Deus non deficiet in necessariis ad salutẽ salutem : sed credere quòd Deus est, est necessarium ad salutem. ad Hebr.
Hebræ. 11.
11. Accedẽtem Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, & quia inquirẽtibus inquirentibus se remunerator est: ergo si facit quod in se est, non ignorabit. Et confirmatur ex illo 1. Iohan. 2. Vnctio eius docet
1. Iohan. 2,
uos de omnibus. In contrarium est, quia cognoscere quòd Deus est sine doctore extrinseco, est ualde difficile, habitat enim lucem in accessibilem, & cognosci non potest, nisi per ea, quæ facta sunt: & oculus noster se habet ad manifestissima naturæ, sicut oculus noctuæ ad lumen solis, & ita uidetur de Deo. Et item Apostolus Roma. 10. Quomodo credent ei, quem
Rom. 10.
non audierunt? & ponamus quòd nihil audiuit: ergo nihil potest talis cognoscere, Ad hoc respõdeo respondeo per propositiones. Prima est, Ad
2
* cognoscendum quòd Deus est, saltem sine doctore extrinseco, homo indiget non paruo tempore, etiã etiam post capacitatem ad percipiendũ percipiendum di| sciplinas. Quæ propositio primò probatur sufficienter argumentis factis. Item, quia si potest cognosci, hoc maximè est argumentis, & rationibus procedentibus ex solo lumine naturali, & experientia rerum, & cognitione creaturarum, sicut uidetur dici ad Rom. primo. sed hoc est ualde difficile, ut patet ex rationibus factis, tum ab Aristo. tum aliis philosophis, & doctoribus, quæ sunt difficiles, & procedunt ex principiis, quæ indigent magno ingenio, & doctrina, & hæc accepta à maioribus opinione, & commota iam disputatione de Deo quanto difficilius inuenta & cognita, etiam apud eum, cuius auribus nihil unquam de Deo insonuit. Neque dubitandum mihi uidetur de hac propositione. De qua difficultate egregiè Cicero, in libro de natura Deorum sub persona Cottæ contra Balbum & Velleium, quāquam quanquam Velleius hanc dicebat esse præ notionem & prolepsym insitam animis hominum Deos esse. Secunda propositio,
3
* Si quis non habet doctorem extrinsecum, uidetur quod pro tẽpore tempore possit habere ignorantiã ignorantiam inuincibilẽ inuincibilem de Deo. probatur ex prima, & probationibus eius. & cõfirmatur confirmatur , quia S. Tho. q. 10. 2. 2. artic. 1. dicit, Quòd apud eos, qui nihil audierunt de fide, infidelitas siue ignorãtia ignorantia fidei non est peccatũ peccatum , sed profectò omnino uidetur | eadẽ eadem ratio de illa, Deus est, apud omnes qui nihil audierũt audierunt de deo, sicut de aliis propositionibus fidei: & eadẽ eadem uidetur intẽtio intentio Augu. lib. 83. q. & per hoc facilè posset respõderi responderi ad dubiũ dubium negatiuè, scilicet quòd uidetur dicẽdũ dicendum , quod non omnis talis potest cognoscere Deũ Deum , cum primũ primum peruenit ad usum rationis. Et ad argumẽta argumenta esset facilè respõdere respondere . Nam ad primũ primum dicitur ex illo Aristo. Oculus noctuę, &c. & 1. Phy. Non eadẽ eadem sunt nobis nota & naturę. Ad secundũ secundum dicitur, quod saltẽ saltem priùs esset quod iste quæreret, & laboraret ad inueniẽdũ inueniendum , & tũc tunc Deus prouideret, & iam saltẽ saltem pro aliquo tẽpore tempore ignoraret. Et itẽ item Deus non semper prouideret docẽdo docendo : quia clarum est, quòd aliquis etiam faciens quod in se est, potest habere ignorãtiam ignorantiam de necessariis, ad salutem, putà de Christo, & de præceptis, saltem pro tempore: sed Deus prouideret, uel uel illuminando, uel non imputando ignorantiam. sed de hoc latiùs in 3. & 4. q. Sed his non obstantibus sit tertia propositio probabilis, Nusquã Nusquam
4
* est, nec unquam fuit natio, nec erit, ubi non sit notitia de Deo probabilis, & cui omnes rationabiliter teneant̃ teneantur credere. Ista propositio, fortasse non poterit ita manifestè probari, sed certè apparẽter apparenter . Primũ Primum in historia nũ quã nunquam legimus tam barbarã barbaram , & efferã efferam nationem, quę non habeat aliquem religionis ritũ ritum , & puta| ret deum esse. ut Balbus, & Velleius eloquenter apud Ciceronem disputant. Et patet ex omni historia tam sacra quàm profana: & si qua fuit natio, facilè potuerunt scire ex aliis nationibus, apud quas seruata fuit opinio de Deo. Ita hoc fuit multo tempore notum, & receptũ receptum in toto orbe etiã etiam post diluuium. ergo nunquam traditum est obliuioni, quin perseueraret in memoria hominum. Item Deus est administrator & gubernator orbis, ut ex fide notum est: sed in administratione hominum maxima pars est religio, religio autem nulla esse potest sine cognitione Dei. ergo adhuc ostensum est homines per seipsos cognoscere. Probatur, Quia pater meus usque modo operatur. Et Sapientiæ 14. Tu pater gubernas omnia. Item Sapientiæ 8. Sapientia attingit à fine usque ad finem, &c. Item Deus uult omnes homines saluos fieri, qui non possunt esse salui nisi per cognitionem Dei: non possunt nisi cum magna difficultate, & multo tẽpore tempore cognoscere Deum, si Deus permittet tolli memoriã memoriam & cognitionem sui ab hominibus, nulla posset esse religio, quod non esset congruum Prouidentiæ diuinæ, & sapiẽtiæ sapientiæ ipsius, qui disponit omnia suauiter, & attingit, &c. quod nullus sapiens homo permitteret, si posset impedire. Et cõfirmatur confirmatur , quia etiã etiam præcepta iuris naturalis, | & decalogi non sunt per se nota, & tamen ex prouidentia Dei doctores concedunt, quòd non stat ignorari, saltem nisi ex malitia, in quacũque quacumque prouincia, & natione. ergo cum multo magis ad uitam humanã humanam exigatur cognitio Dei, quàm præceptorũ præceptorum , nullo modo est dicendum, quod Deus permittat aboleri memoriã memoriam deitatis. Ita Itaque semper homo si uellet adhibere diligẽtiã diligentiam , posset cognoscere Deũ Deum esse. Et si cõtra contra hoc quis arguat, quod per millia annorum maior pars hominum falsos Deos coluit, & nullã nullam habuit notitiã notitiam ueri Dei, dico quod nunquã nunquam uidẽtur uidentur defuisse philosophi, & ueri sapiẽtes sapientes , qui unitatẽ unitatem ueri dei affirmarẽt affirmarent , ut patet ex Apostolo ad Ro. 1. & ex historia. Et si hoc uerũ uerum erat circa tẽ pora tempora Apostoli, multo magis uidetur uerisimile superioribus tẽporibus temporibus , quãdo quando minus distabãt distabant à lege naturæ & memoria Patrũ Patrum : & alii tenebãtur tenebantur rationabiliter illis credere. & sic Deus semper sufficiẽter sufficienter cõsuluit consuluit , & ꝓuidit prouidit . Secũdò Secundò , possemus dicere etiã etiam si gẽtiles gentiles habeãt habeant falsas sectas de deo, tamẽ tamen semper hoc erat omnibus cõ mune commune , quod erat aliquis Deus, siue unus, siue plures, cui debebãt debebant cultũ cultum , et religionẽ religionem : et sic siquis uel ignorabat, uel negabat, uel dubitabat, aut ex culpa sua, ut Diagoras, qui atheos dictus est, & Theodotus, qui deorũ deorum naturã naturam apertè substulerũt substulerunt , & Protagoras sophista, qui in dubiũ dubium | reuocauit, quo nomine Atheniẽsium Atheniensium iussu urbe & agro est exterminatus, libriq́ue eius in cõ cione concione cõbusti combusti . Et ex hoc respõdetur respondetur affirmatiuè ad quęstionẽ quęstionem , scilicet quod quilibet cum primũ primum peruenit ad usum rationis, potest habere notitiã notitiam Dei. Sed quia etiã etiam si ista uera sint (ut certè sunt) tamen non probantur, quia saltem breui tempore posset aliquis esse sine notitia Dei. Ideo potest poni quarta propositio, quod
5
* potest quis peruenire ad usum rationis, & pro aliquo tẽpore tempore non habebit notitiã notitiam Dei, quia argumenta hoc uidentur probare. Et ita tenet Caiet. q. 10. ar. 4. 1. 2. expressè. Et quanquam ita sit, ut dictum est, quod Deus gerit prouidẽtiã prouidentiam manifestandi nomẽ nomen suum, non respondet ad casum de eo, qui nutritur in sylua sine mẽtione mentione religionis: nam Deus ordinaria uia non prouidet, nisi per causas secũdas secundas , & de doctrina per prędicatores ad Ro. 10.
Rom. 10.
Secundũ Secundum dubiũ dubium est, An
6
* quilibet talis possit bene moraliter agere. Et quia de alio non est difficultas, perseuerat dubiũ dubium de illo, qui ita educatus extra religionẽ religionem , & sine doctrina, & mẽtione mentione Dei. De hoc dubio Grego. 2. d. 38. & priùs dist. 26. contendit, quod ad actũ actum moraliter bonum requiritur circunstantia ultimi finis, qui est Deus. Itaque nisi actu, uel habitu actus referatur in Deum, actus non solùm non est bonus, sed est malus, & peccatum. Idem | uidetur tenere Ochã Ocham in 1. d. 1. q. 1. quẽ quem sequitur Almain in Mora. c. 14. quantũ quantum ad hoc quod ad bonitatẽ bonitatem moralẽ moralem requiritur circũstantia circumstantia ultimi finis. sed uidẽtur uidentur æquiuocare de actu moraliter bono. unde Ochã Ocham apud Gab. 2. dis. 28. tenet, quod ad actũ actum moraliter bonũ bonum non requiritur quod referatur in Deũ Deum . Et ita tenet Gabriel illic, & est cõ munior communior opinio, de qua nos etiã etiam latè in lectionibus ordinariis diximus. Et ideo quantũ quantum spectat solũ solum ad hoc dubiũ dubium , patet, quod secundũ secundum Grego. dicendum sit, quod si quis non cogitat Deum pro illo tẽpore tempore , non potest bene moraliter agere. Contra quam opinionem argumentor sic, Quia sequitur, quòd nulla uia posset ille, qui aliquãdo aliquando ignoraret Deũ Deum , peruenire ad cognitionem eius, saltẽ saltem nisi casu haberet exteriorem doctrinã doctrinam . Probatur & maximè secũdũ secundum sensum eius, loco citato, quia non potest peruenire ad talẽ talem cognitionem sine speciali auxilio Dei, sed iste nullo modo potest se disponere ad tale auxiliũ auxilium , quia per omnes actus suos non potest. Secũdò Secundò sequitur, quod talis esset perplexus, quia non potest saltẽ saltem statim cognoscere Deũ Deum , & tamẽ tamen tenetur seruare pręcepta secũdũ secundum eundẽ eundem , 2. d. 34. & non potest seruare nisi per actũ actum malũ malum , ergo est perplexus, quia ipse non ponit actus indifferẽtes indifferentes inter bonũ bonum & malũ malum , imò uidetur quod talis actus sit mortalis ꝗa qua est fruitio creaturæ. hoc argumẽtũ argumentum | aliter solui non potest, nisi dicendo, quòd talis potest cognoscere Deum cum speciali auxilio Dei, & sic iam non est perplexus, quia potest uitare illud peccatum, saltem cum speciali auxilio, sicut ipse sibi respondet in illa d. 26. Sed hoc impugnatur uehementer, quia stat, quòd non detur tale auxiliũ auxilium , & hoc sine culpa illius. ergo iam non poterit uitare peccatũ peccatum . Assumptũ Assumptum patet, quia non omnibus datur illud speciale auxiliũ auxilium ad cognoscendum Deũ Deum (ut etiam ipse habet fateri) multi enim perseuerãt perseuerant in tali ignorantia, & hoc non est propter culpam actoris, quia non potest illud uitare antequã antequam illuminetur secundũ secundum ipsum. ergo adhuc manet perplexus. Item, uel ad hoc quòd illuminetur, requiritur, quod iste aliquid faciat uel non: si non, ergo non est in potestate ipsius quòd illuminetur, & sic erit perplexus sine culpa sua. Si oportet eum aliquid facere antequam illuminetur, cõ trà contrà , Illud non potest esse nisi peccatum: peccatum autẽ autem non requiritur ad illuminationẽ illuminationem . ergo. Item ipse in eadem d. dicit, quòd nullũ nullum potest esse meritum etiam de congruo ad primã primam gratiã gratiam , uel ad auxiliũ auxilium speciale. ergo non requiritur dispositio, quia illa uideretur meritũ meritum de cõ gruo congruo . Itẽ Item , dato quod ex culpa sua talis non illuminaretur, adhuc esset inconueniens, quia ex culpa præcedẽti præcedenti necessariò incideret in nouũ nouum pecca| tum. Ad hoc argumentũ argumentum respondet necessariò Greg. quod non obstante, quod Deus negaret alicui speciale auxiliũ auxilium ad uitãdum uitandum peccatũ peccatum , nihilominus imputaret̃ imputaretur ei, quia ista priuatio uel ignorã tia ignorantia est ex peccato originali. Et ita respõdet respondet expressè in illa di. 26. q. 1 in fi. sicut si quis ex ignorãtia ignorantia , quã quam incurrit, uel ex originali peccato ageret quod non debet. Sed hoc profectò non uidetur catholicè dictũ dictum . Itẽ Item , quòd iste, qui nũquam nunquam aliquid audiuit de Deo, cognoscat Deũ Deum esse, & uult finẽ finem & omnia referẽda referenda in ipsum, non solùm est speciale auxiliũ auxilium , sed etiam spiritus prophetiæ. ergo si quis ita natus & educatus esset sine religione & doctore, nullo pacto posset uitare peccatũ peccatum , nisi in ipso primo instãti instanti usus rationis, antequã antequam quicquã quicquam boni aut mali egisset, reciperet spiritũ spiritum prophetiæ: quia quicquid priùs faciat, ne neque erit peccatũ peccatum , etiã etiam si Deus post duos dies mittat angelũ angelum aut prædicatorẽ prædicatorem . Imò dato quod statim mittat prædicatorẽ prædicatorem , impossibile est uitare peccatũ peccatum , ꝗa qua ipsum audire prædicatorẽ prædicatorem erit peccatũ peccatum , cum potest credere priùs quàm audiat. Hæc sunt absurdissima: & ideo si quis uellet omnino defendere, quod ad actũ actum moraliter bonũ bonum requiritur circũstantia circumstantia ultimi finis, oporteret ut teneret simul, quod actus carẽs carens illa circunstantia esset indifferẽs indifferens , ne neque tamẽ tamen hoc satis faceret, quia magnũ magnum incõueniens inconueniens uidetur, quod actus | indifferens reꝗritur requiritur ut illuminetur à Deo. Sed quia in moralibus non oportet solicitũ solicitum esse, an possit aliqua sententia & opinio defendi, aut quomodo respõderi responderi possit argumẽtis argumentis , sed considerare potiùs, ꝗd quid uerisimilius sit. ideo sit ad dubium propositio. Prima propositio, Omnis
7
* homo cum primum ad usum rationis peruenerit, etiam si Deũ Deum ne neque cognoscat, ne neque possit cognoscere, potest bene moraliter agere. Hæc probatur propositio, quia (ut dictũ dictum est) liberum arbitriũ arbitrium est facultas rationis & uolũtatis uoluntatis : ergo quicũ  quicumque habet liberum arbitriũ arbitrium , potest non solùm cognoscere bonum & malũ malum , sed etiã etiam facere & uelle, ut suprà dictũ dictum est. non loquũ tur loquuntur theologi aut philosophi de usu rationis aut liberi arbitrii, nisi in ordine ad bonũ bonum & malũ malum , & ideo uocantur amẽtes amentes & insani: quod si ad actũ actum bonũ bonum requiritur relatio in Deũ Deum , talis qui non cognosceret Deũ Deum , non solùm non posset bene agere, sed ne neque cognoscere quid bonũ bonum esset. Itẽ Item , si ad bene agẽdũ agendum requiritur relatio in Deũ Deum , uel hoc est de iure naturali, uel positiuo & diuino. Primũ Primum non uidet̃ uidetur , cùm hoc non sit notũ notum in lumine naturali, imò secũdũ secundum sentẽtiã sententiam Greg. ne neque cognosci quicꝗd quicquid esse potest sine auxilio speciali. ergo non est de iure nāli naturali . positiuo, aut non cõstat constat unde . ne neque n. enim Paulus cum dixit, Oĩa Omnia in gloriã gloriam Dei facite, uoluit aliꝗd aliquid nouũ nouum ius ꝓmulgare promulgare , ne neque aliꝗs aliquis | philosophorum hoc unquam dixit, qui tamen lumen naturale habebãt habebant . Item, dato quòd esset præceptum illius relationis, Paulus apertè excusat ignorantẽ ignorantem , ad Rom. 10.
Rom. 10.
Quomodo inuocabunt in quem non crediderunt? Quòd si non credere est sine culpa, ut suprà probatũ probatum est, ergo non inuocare, uel non referre in illũ illum actiones suas erit sine culpa. Et quidem de relatione formali in Deum, uel concomitante, uel etiã etiam præ cedente. Ita tenet Caiet.
Caietanus.
1. 2. q. 10. art. 4. Dicit tamen quòd per hoc, quod actus humani referantur in bonum obiectũ obiectum , feruntur in Deũ Deum , quia feruntur in res eo modo, quo Deus instituit, sicut & omnia naturalia fiunt propter finẽ finem . 2. Physic. & tamen non semper referuntur in talẽ talem finem ab ipso agente, ut actus hirundinis cùm cõponit componit nidũ nidum , aut formicę cùm frumentatur in æstate, referũtur referuntur quidem ad certos fines, non ab hirundine uel formica, sed à superiori intelligentia. Ita cùm homo operatur bonum ex genere, licet non referat in Deũ Deum , tamen illi actus relati sunt in Deum ipsum, hoc dicit S. Tho. 2.
S. Thomas.
d. 38. art. 10. Rerum (inquit) omnium unus est finis ultimus, id est Deus. Ita & uolũtatum uoluntatum omniũ omnium unus est finis ultimus, scilicet Deus. nihilominus sunt alii fines proximi, & si secundum illos fines seruatur debita relatio uoluntatis in ultimum finẽ finem , erit recta uoluntas. De| bita autem relatio seruatur secundũ secundum illum finẽ finem , quo uolũtas uoluntas nata est ultimũ ultimum finem participare, omnia propter semetipsum operatus: sicut seruus, qui suũ suum officiũ officium facit, si eius dominus constituit, uirtualiter facit propter dominũ dominum , & ad finẽ finem , quem dominus ordinauit. Et uidetur facere ad hoc, quòd S. Tho. dicit 1. 2. q. 21. ar. 3 &
S. Thomas.
4. quod homo natura est animal ciuile & sociale. Qui autẽ autem in societate aut ciuitate uiuit, pars est ciuitatis. Qui ergo aliquid in bonũ bonum & in commodũ commodum facit alicuius priuati hominis, facit etiã etiam in bonum publicũ publicum & cõmune commune , sicut qui priuatum hominẽ hominem lædit, bonũ bonum cõmune commune lædit, cuius ille est pars, atque laudem & præmiũ præmium meretur, non à priuato homine solùm, sed etiã etiam à tota ciuitate aut collegio, & eadem ratione ab eo qui pręsidet collegio & ciuitati humanę, & si nihil de Deo cogitet. Et certè hoc naturalis ratio dictat. Et confirmatur, Certè enim uidetur iniquũ iniquum & contra Dei bonitatẽ bonitatem excogitatũ excogitatum , quod offendatur Deus etiã etiam ab illo, qui nihil minus cogitat, quàm Deũ Deum offendere. & tamen bene agere nemo potest, nisi Deo placere studeat, nec est quisquam qui non laudet uel probet factum aut bonũ bonum collatũ collatum in amicum suũ suum , aut utrũque utrumque necessarium, etiã etiam qui sibi nullo modo ualuerit gratificare. Vt quid ergo affirmamus Deũ Deum cõ dẽnare condemnare , & omnia officia collata in Dei filios, | qui non respectu Dei faciunt, ne neque Deus præ cepit parentes honorare propter Deũ Deum , sed honorare solùm: & ita de aliis præceptis ita implere, ut rebus ipsius expediebat. sunt enim pręcepta distincta de cultu diuino, & de rebꝰ rebus humanis: at atque adeo nihil necesse est in omnibus aliis actibus Deum colere. Secundum dubiũ dubium in hac secunda quæstione est, An
8
* omnis talis perueniens ad usum rationis possit peccare. Et loquimur semper de illo qui nec Deũ Deum cognoscit, nec potest cognoscere. Et pro parte negatiua fiunt argumenta, neque leuia, neque ita facilè expedibilia. Videtur enim, quod ille qui Deũ Deum non potest cognoscere, pro eo quidem tẽpore tempore neque peccare quidẽ quidem possit. & primò quidẽ quidem , quia Deum esse, imò Deum esse dominũ dominum , est præ ambulum ad legem diuinam: ut S. Tho. ait. 2. 2. q. 16. arti. 1. quia pressupponitur praesupponitur ante susceptionẽ susceptionem legis, ut quis fateatur subiectionẽ subiectionem legislato ri, iuxta illud, Accedentẽ Accedentem ad Deũ Deum oportet credere quia est. ne neque est intelligibile, ut quis recipiat legẽ legem ab illo, quẽ quem non cognoscit superiorẽ superiorem . Vnde qui non tenetur recipere aut cognoscere Deũ Deum , aut legislatorẽ legislatorem , neque legem eius tenetur recipere. ergo iste, quẽ quem ponimus sine culpa sua ignorãtẽ ignorantem Deũ Deum , non tenet̃ tenetur recipere legẽ legem Dei, ne neque illi obedire. Sed peccatũ peccatum est dictũ dictum , uel factũ factum , uel cõcupitus concupitus cõtra contra legẽ legem Dei. ergo. Et probat̃ probatur au| thoritate Aug. 22. cõtra contra Faust. & Ambr. dicunt enim quòd est cælestiũ cælestium inobedientia mãdatorum mandatorum . ergo uidetur quod in tali non possit esse peccatũ peccatum . Et cõfirmatur confirmatur , Ego non habeo dominum neque superiorẽ superiorem cui tenear obedire. ergo non obligor aliqua lege. ergo non pecco. Cõsequentiæ Consequentiæ uidentur notæ, quia nullus tenetur aliqua lege, nisi superioris: neque peccat, nisi faciẽdo faciendo contra id ad quod tenetur. Sed antecedens est inuincibiliter creditum ab isto. ergo & consequens, & per consequens excusatur ignorãtia ignorantia inuincibili. Item sequitur, Non est Deus, ergo nullum est peccatum. Et consequẽtia consequentia uidetur nota, quia peccatum non est nisi contra legem Dei. Antecedens est inuincibiliter creditũ creditum ab isto, ergo & consequens. Et confirmatur, quia si per impossibile non esset Deus, nullus obligaretur. Sed pro eodem uidetur haberi, quòd non sit Deus, & quòd non possit cognosci an sit, sicut quantùm ad obligationem, pro eo facto habetur, quòd quis non haberet regem, uel ignoraret inuincibiliter se non habere regem, omnino est absurdũ absurdum dicere quòd rex obliget me, de quo ego inuincibiliter iudico, quod non est rex meus. Et probat̃ probatur , quia in omni mortali est auersio à Deo. ergo si non esset Deus, uidetur quòd non esset mortale. Item Apostolus Ro. 4. Vbi non est lex, neque præuaricatio. ubi | per præuaricationẽ præuaricationem nihil aliud uidetur intelligere, nisi peccatum, ergo ubi ignoratur lex inuincibiliter, etiam non erit peccatũ peccatum , quia idem uidetur iudiciũ iudicium , quod non sit lex, & quod ignoretur. Et confirmatur, quia lex non obligat nisi promulgata: in decretis leges instituuntur cum promulgãtur promulgantur . Si ergo quis ignoret legem, non obligatur lege. Itẽ Item quia actus est bonus, uel malus inquantum est conformis, uel difformis rationi. 2. Eth. Sed ratio humana non habet uim obligandi neque rationẽ rationem legis nisi à lege diuina. ergo qui propter ignorantiã ignorantiam excusatur à lege diuina, ergo à lege rationis. Et cõfirmatur confirmatur , quia leges humanæ non obligant nisi uirtute legis diuinæ, quia omnis potestas à domino Deo est, ad Ro. 13. & Dominus in Euan. Io. 19. Non
Rom. 13.
haberes potestatẽ potestatem aduersus me ullam nisi tibi
Iohan. 19.
desuper esset datum. ergo etiã etiam neque ratio humana habet uim obligandi nisi à lege diuina. Itẽ Item omne malũ malum est malum, quia prohibitum à lege æterna. ergo si ignoratur lex æterna, uidetur quod excuset à peccato: sed qui ignorat Deũ Deum , ignorat legem Dei, ut probatum est. ergo excusatur à peccato. Antecedens est S. Tho. 1. 2. q.
S. Thomas.
71. ar. 6. ad quartum, ubi dicit, quòd omne peccatum est malum, quia prohibitum intelligitur peccatum iure positiuo. Sed omne peccatũ peccatum est malum, quia prohibitum lege ęterna. Item, | uidetur quòd S. Thom. dicit illic ad quintum, Peccatum quidem à philosopho consideratur ut est contra rationem, sed à theologo ut est offensa Dei. Mirabile autẽ autem uidetur, quod quis offendat Deũ Deum , quẽ quem ne neque cognoscit, ne neque tenetur cognoscere. Et confirmatur, quia ponamus quod talis antequã antequam cognoscat, neque possit cognoscere, sed incipiens inquirere an sit Deus, néc ne, habet tale propositum, si scirẽ scirem esse Deum, ego uellem placere illi in omnibus, tunc uidetur quicquid faciat, quòd excusetur. Item si quis ignoret inuincibiliter Dominum, non tenetur præceptis Domini: ergo qui ignorat Deum, non tenetur præceptis Dei. Item habet ignorãtiam ignorantiam inuincibilem obligationis ad pœ nam neque inferni neque purgatorii, ergo uidetur quod saltẽ saltem non imputetur ei peccatũ peccatum . Itẽ Item facit id, si non uenissem, & loquutus eis non fuissem, peccatum non haberent. ergo à simili si non cognoscatur Deus. & Iohan. 15. & 14. Ista & alia similia, quæ pro parte negatiua afferri possent, certè non parum mouere possunt ad suadẽdam suadendam partem negatiuam, quòd scilicet antequã antequam cognoscat, aut cognoscere possit Deũ Deum , non potest peccare. Pro parte autem affirmatiua non oportet multa adducere, cùm sit consensus omnium doctorum, quòd quicunque habet usum rationis, potest bene uel malè age| re. Imò hoc uidetur ex diffinitione usus rationis, aut liberi arbitri. probatur tamen, quia aliqui actus sunt intrinsecè mali, ut mendaciũ mendacium ex sententia Augustini, & doctorũ doctorum : ergo si fiat ab habente usum rationis, erit peccatum. Itẽ Item probatur apertè ex illo Psal. 4. Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? signatum est super nos, &c. ubi uidetur tolli excusatio ignorãtiæ ignorantiæ . Itẽ Item , aliâs prima principia non essent necessaria, puta, Non est faciendum alteri quod tibi non uis fieri, quia in tali casu omnia licerent, si non posset peccare. Ad hoc non uidetur omnino certum quid dicẽ dicem dum sit, & si liceret more iurisconsultorum noua dogmata asserere, & recta in discrimen uocare, non uidetur absurdum defendere duas propositiones sequentes. Prima, Quicunque habet usum rationis, potest quamprimum bene & malè agere, & propriè peccare. Ista propositio satis probata est. Secũ da Secunda propositio, Quicunque non cognoscit nec potest cognoscere Deũ Deum , non habet usum rationis. & sic de eo de quo positũ positum est dubium tam primũ primum quàm secundũ secundum quàm tertiũ tertium , diceremus, quod ista dubia præsupponũt præsupponunt falsum, quod scilicet talis habet usum rationis, qui non potest cognoscere Deũ Deum , sed dicere quod est idẽ idem iudiciũ iudicium de illo, & de puero, & amẽte amente , ne neque bene ne neque malè potest agere. & sicut suprà diximus quãtũcunque quantumcunque | quis habeat usum rationis in artificialibus, uel in quibuscũ  quibuscumque aliis, si tamẽ tamen non possit suficiẽter sufficienter deliberare de moribꝰ moribus , diximus quod non habet simpliciter usum rationis, ut loquit̃ loquitur theologus & philosophus. Ita uidet̃ uidetur dicẽdũ dicendum de eo, qui non cognoscit, neque potest cognoscere Deũ Deum , quod quã tuncũque quantuncumque utatur ratione & cõsultet consultet , nõdũ nondum peruenit ad usum ratiõis rationis , quia non potest deliberare de bono & malo: ꝗa qua ut uidet̃ uidetur sentire S. Tho.
S. Thom.
1. 2. q. 19. ar. 4. & q. 71. ar. 6. nihil est bonũ bonum aut malũ malum , nisi ꝗa qua probat̃ probatur , aut reprobat̃ reprobatur in lege diuina: & ideo qui non cognoscit legẽ legem diuinã diuinam , deficit ei principiũ principium ad deliberandũ deliberandum de agẽdis agendis , & sic non habet usum rationis. & confirmatur hoc, quia si per impossibile quis priuaretur notitia priorũ priorum principiorũ principiorum circa agibilia, quãtuncũque quantuncumque haberet principia speculatiuarũ speculatiuarum sciẽtiarũ scientiarum , imò & cõclusiones conclusiones , non diceret̃ diceretur habere usum rationis, sicut ne neque bruta animãtia animantia , & si discurrerent de mediis ad finẽ finem , & haberẽt haberent potestatẽ potestatem agẽdi agendi , & cognoscẽdi cognoscendi , non dicerent̃ dicerentur habere liberũ liberum arbitriũ arbitrium , quia non cognoscerẽt cognoscerent bonũ bonum , aut malũ malum in minoribus. Et possent ista cõfirmari confirmari ex illo ad Ro. 1. Qui cum cognouissent Deũ Deum , non sicut Deũ Deum glorificauerũt glorificauerunt : ita ut sint inexcusabiles. unde uidet̃ uidetur , quod si non cognoscerẽt cognoscerent , essent excusabiles. Neque uideo quàm posset hoc uehemẽter uehementer impugnari, neque magna inconueniẽtia inconuenientia possent ex | hoc sequi, & maximè, quia ut suprà dictum est, prouidentia Dei factum est, ut hoc uel non possit contingere, uel breui admodum tempore, ut non possit quis habere notitiã notitiam de Deo, non uidetur incõueniens inconueniens , si quis paruula morula non sit capax boni aut mali, quãtumuis quantumuis in aliis bene intelligat. Sed quia hoc non omnibus auribus placeret, & nouũ nouum uideretur, ideo ad dubium affirmatiuè respondeo per hanc propositionẽ propositionem , Antequam
9
* aliquis aut cognoscat aut possit cognoscere Deum, potest peccare. Ista propositio pręter probationes iam positas adhuc potest probari, quia agere contra conscientiam est peccatum, iuxta illud Pauli, Omne quod non est ex fide, peccatum est: in tantum, ut etiam uoluntas discordans à conscientia, falsa sit & mala, ut omnes doctores dicunt. Sed ignorans sic Deum potest facere cõ tra contra conscientiam, quia naturaliter homo iudicat quòd est malum iniuriã iniuriam facere innocenti, parentes esse honorandos, ergo potest malè agere, & per consequens peccare. Confirmatur, quia etiam philosophi illi, uel qui negabãt negabant Deũ Deum esse, ut Diagoras, uel qui negabant saltẽ saltem quicquã quicquam ad Deum uel Deos attinere factum bonum, ut Democritus & Epicurus, dicebãt dicebant tamẽ tamen aliqua esse bona, alia mala, & peccatũ peccatum , & laudabilia, & uituperabilia, ergo id non depen| det ex notitia Dei. Itẽ Item aliâs si nullũ nullum peccatum mortale esset per se notũ notum , nullũ nullum ergo principiũ principium esset per se notũ notum . Itẽ Item sequit̃ sequitur , ergo, quod quicũque quicumque non habet euidẽtiã euidentiam , quod Deus est, non habet euidẽ tiã euidentiam de aliquo malo, aut peccato. Patet cõsequẽ tia consequentia manifestè Quia si periuriũ periurium esset manifestè peccatũ peccatum , uel homicidium, pẽdet pendet ex hoc principio, quod Deus est: ergo qui non habet euidẽtiã euidentiam de illo peccato, ergo neque de alio, scilicet quod homicidiũ homicidium est peccatũ peccatum , sicut non potest habere euidẽtiã euidentiam maiorem aut certitudinẽ certitudinem de baptismo, quàm de Christo. Ad ratiões rationes in cõtrariũ contrarium Gregorius quidẽ quidem Ariminẽsis Ariminensis in 3. d. 34. tenet duo. Primũ Primum , dato per impossibile, quod non esset Deus, adhuc esset peccatũ peccatum , & malũ malum morale. secũdũ secundum dato, quod nulla esset lex prohibitiua diuina, adhuc est peccatũ peccatum . Infert corollarium, quod multa sunt peccata ita secundũ secundum se mala, quod non sunt mala, ꝗa qua prohibita etiã etiam lege diuina, fundamẽtũ fundamentum eius potissimũ potissimum est, quia ad hoc, quod quis malè agat, satis est quod agat cõtra contra rectã rectam rationẽ rationem , siue humanã humanam , siue angelicã angelicam . Cùm ergo hoc posset esse, etiã etiam neque Deo ne neque aliqua diuina lege existẽte existente , ergo illa duo dicta cum corollario sunt uera. Itẽ Item ad Ro. 2. Gentes quę legem non habẽt habent , naturaliter quæ sunt legis faciũt faciunt : ipsi enim sibi sunt lex. ergo ratio sufficit. Et cõfirmatur confirmatur , quia si nihil est malũ malum nisi prohibitũ prohibitum , cùm posset nihil esse pro| p. 374 hibitũ pro hibitum , posset nihil esse peccatũ peccatum . Et sic odium Dei, & periuriũ periurium possent non esse mala. Hāc Hanc tamẽ tamen propositionẽ propositionem nullo modo puto probabilẽ probabilem : ne neque est intelligibile quomodo aliquis peccet si omnino non obligatur, neque uideo quomodo intelligatur, si non habet superiorem. atque adeò si uel Deus non esset, uel nihil præciperet, ego non dubito, quin nullum esset propriè peccatum aut malum morale, licet posset esse peccatum, sicut est in natura uel in arte: nec erit aliter malũ malum quòd homo interficeret patrẽ patrem , quàm quòd lupus interficeret matrem, quòd uidetur etiã etiam probari: quia etiam in his, quæ de se mala sunt, si fiant authoritate diuina, desinunt esse mala, ut interficere innocẽtem innocentem . Ergo si quid bonum aut malum est, tota bonitas aut malitia dependet ex authoritate diuina, & omnis obligatio est ex lege, sed lex non potest fieri nisi à cõmunitate communitate , uel superiori, S. Thom. 1. 2. q. 9. articu. 2. Ex quo infero, quòd
S. Thom.
Deus nullo modo obligari potest, quia non habet superiorem. neque potest certè explicari quid sit Deum obligari. Si enim de lege non stat, quin faciat hoc, uel quòd faciat illud. tũc tunc ergo obligatur diligere se, & filiũ filium , & Spiritũ Spiritum sanctũ sanctum , & generare filiũ filium , et itẽ item quicꝗd quicquid aliud faciat pater ad extra quãtuncũque quantuncumque cõstituerit constituerit legẽ legem , gratis omnino facit. ergo non obligatur, ne| que promissio diuina, aut lex inducit proprie obligationẽ obligationem in Deũ Deum sed rectitudinẽ rectitudinem Secũdò Secundò in fero, quod licet bene asseratur à theologis, quod sunt quædã qudam quę Deus non potest facere, ut peiurare, non seruare promissum, & similia: tamen malè cõcedũt concedunt , quod si faceret, peccaret. Non enim sequit̃ sequitur per locũ locum intrinsecũ intrinsecum , Deus mentit̃ mentitur , ergo peccat, non plus quàm sequitur, Deus facit duo cõtradictoria contradictoria : ergo peccat. patet corollariũ corollarium , quia non tenetur, nec obligatur, sed est eodẽ eodem modo impossibile Deũ Deum mẽtiri mentiri , sicut non esse, uel mori, uel ægrotare. Et ideo relicta imaginatiõe imaginatione Gregorii, aliter dico ad argumẽta argumenta facta cum S. Tho. 1. 2. q. 19. ar. 4. ad tertiũ tertium , quod
10
* lex diuina dupliciter potest cõsiderari considerari à nobis, uno modo ut est in ipso Deo. & sic omnino est nobis ignota, neque hoc nos obligare posset. Alio modo prout nobis innotescit, uel per lumẽ lumen naturale, uel per reuelationem: & hoc modo nos obligat. Dico ergo, quòd aliquis obligetur lege diuina, non oportet ut formaliter faciat esse aliquã aliquam legem, uel legislatorem, à quo lata sit, sed satis est quòd sciat aliquid esse bonum, uel malum, etiam si ignoraret omnino causam quare est bonum uel malum, uel utrum sit prohibitum uel non. Et sic talis qui ponitur sine cognitione Dei adhuc ex casu, postquam ponimus eum habẽtem habentem usum rationis, | cognoscit aliquid esse malum, aliud bonũ bonum , & hoc satis est ut possit peccare, quia cognoscit aliquid esse uituperabile, & hoc est ꝗa qua malũ malum S. Tho. 1. 2. q. 21. ar. 2. dicit, Ex hoc actus est laudabilis uel culpabilis, quia est bonus uel malus. Et hoc cõfirmatur confirmatur apparẽter apparenter , quia si ignorantia Dei inuincibilis omnino excusaret à peccato, ergo dato quod ignorantia esset culpabilis deobligaret ab aliis præceptis legis diuinæ. Et qui omnino ex ignorantia crassa ignoraret Deũ Deum esse, non teneret̃ teneretur honorare parẽtes parentes , neque diligere proximũ proximum . Consequẽs Consequens est absurdum, dicere, quod impii negãtes negantes Deũ Deum esse, solùm peccarent illo peccato, & non fornicando, neque occidendo: ergo nullo modo est admittendum. Probo quod sequatur. Nam si ignorãtes ignorantes Christũ Christum inuincibiliter omnino excusantur à culpa, ita etiam ignorantes uincibiliter: licet peccarent illo peccato infidelitatis, tamen excusantur ab aliis præceptis Christi, ut de confessione, Eucharistia, & aliis. Neque Saraceni peccãt peccant , quia non cõfitẽtur confitentur , uel sumũt sumunt eucharistiã eucharistiam . Ergo etiã etiam à simili si ignorantia Dei excusat ab omni peccato, ergo ignorantia culpabilis Dei excusabit ab aliis præceptis. Et per hoc potest responderi ad omnia argumenta. & ideo perseuero in conclusione supra posita, quod etiã etiam ille, qui perueniens ad usum rationis, neque habet neque po| test habere notitiã notitiam de Deo, posset nihilominꝰ nihilominus peccare. sed ex alio capite arguo, quòd perueniens ad usum rationis, non possit peccare saltẽ saltem pro primo instanti usus rationis, quantumcunque habeat notitiam Dei: & loquimur de eo, qui nutritus est & educatus in uera religione. Et arguo sic, maximè in uia sancti Thomę, homo non potest peccare in primo instanti sui esse, ergo neque in primo instanti usus rationis. Antecedens est sancti Thomæ, tum in multis locis, tum in prima parte, quæstione sexagesima tertia, articulo quinto. Consequentia probatur, quia tempus præcedẽs præcedens ante usum rationis, uidetur omnino pro nihilo reputandum, quantùm ad bonitatem uel malitiam hominis spectat, nec uidetur habere maiorem potestatem homo per hoc, quòd priùs fuerit sine usu rationis, quàm si nunc inciperet esse cum usu rationis. Si ergo inceperit esse cum usu rationis, non potest peccare: contrà, nec ille, qui nũc nunc primò peruenit ad usum rationis. Et confirmatur hoc, Sit puer quatuor annorum, cui Dominus pro hoc instanti acceleret usum rationis, & incipiat habere usum rationis, & sit alius quem Deus creet in eodem instanti cum simili usu rationis, certè nulla uidetur ratio, quòd primus possit peccare, & non secundus Et confirmatur secundò, quia si Adam non po| tuisset peccare in primo instanti, in quo creatus est, nulla uidetur ratio, quòd si creasset per unam horam antè sine usu rationis, quòd hoc idem fiet, ut possit peccare, cum primum habet usum rationis. Secũdò Secundò arguo ratione S. Tho. quia primus actus creaturæ rationalis est ex inclinatione naturali: sed inclinatio naturalis non potest esse ad malum, ergo primus actus non potest esse malus. Maior probatur, quia id, quod est per se, est prius eo, quod est per accidens, sed naturalia sunt per se, ergo primus actus est ex inclinatione naturali. Minor autem patet, quia inclinatio naturalis tribuitur generanti, 8. Physic. sicut motus grauium & leuium: ergo si actus ex inclinatione naturali esset malus, tribueretur Deo. Sed hoc argumentũ argumentum uidetur eodem modo procedere in primo instãti instanti usus rationis, quia est primus actus: tunc non poterit esse peccatum. Et confirmatur, quia primus actus in perueniente ad usum rationis uidetur quòd sit dilectio sui, sed illa non potest esse mala. ergo primus actus in instanti usus rationis non potest esse malus. Maior uidetur 8. Ethi. Amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus ad se. ergo primus actus est dilectio sui. Minor patet, quia diligere seipsum, est ex inclinatione naturali. ergo non potest esse mala. His tamen non obstantibus dico, quòd per| p. 379 ueniẽs per ueniens ad usum rationis, inprimo instanti potest peccare, quia est liber ad bonũ bonum & malũ malum . hoc enim importat ad liberum arbitrium. Est conclusio sancti Thomæ Prima secundæ, quęstione octuagesimanona, articulo sext. & omniũ omnium . Item aliâs sequitur, quòd omnis talis perueniens ad usum rationis haberet necessariò gratiam sine sacramento, etiam Saracenus, uel Iudæus. Patet, quia uel facit totum quod tenetur pro illo tempore, uel non: si non, ergo peccat in primo instanti, & habet intentum principale. Si facit totum quod in se est ad quod tenetur, ergo recipit gratiam. nam facienti quod in se est Deus non deficit in necessariis ad salutem, ut est regula theologorum. ergo. Ad argumenta. Primò possem dicere, quòd idem est iudicium de primo instanti usus rationis, & simpliciter de primo instanti sui esse, & quòd sanctus Thomas non intendit negare, quòd homo in primo instanti sui esse non possit peccare, sed solùm quòd primus actus non possit esse peccatum. Secus autem per omissionem, neque argumenta eius id uidentur probare: nunquam enim probat quin possit peccare per omissionem. Et dicendum de primo instanti usus rationis, quod talis scilicet non potest peccare cõmissiuè commissiuè , sed bene omissiué. Et certè non est facile probare differẽtiã differentiam , quãtũ quantum | ad hoc, inter primum instans usus rationis, & primum instans simpliciter. Aliter dico, & fortè plus ad mentẽ mentem sancti Thomę, negando consequentiam factam in argumento à primo instanti simpliciter, ad primum instans usus rationis. Et ratio differẽtię differentię est, quia qui nũc nunc primò peruenit ad usum rationis, priùs habuit multos actus intellectus & uoluntatis: & dilexit se, & per consequens iam patet habere alios actus circa alia obiecta, & sic potest habere actus malos. Quamuis enim actus usus rationis nihil faciant ad bonitatem aut malitiam, faciunt tamẽ tamen ad ordinem actuum, ut scilicet possit quis habere aliquos actus cùm peruenerit ad usum rationis, quos non posset habere, nisi illi præcessissent: notum enim est, quòd educatio ante usum rationis multùm facit ad actus sequentes usus rationis, atque adeo permultũ permultum interest ad mores, qualis fuerit instructio ante usum rationis. Bene autem concedo, quòd si fieri potest, increatus sine usu rationis nullum actũ actum habet ante usum rationis, omnino idem esset iudicium de illo, & simpliciter de primo instanti esse: nihil enim refert an sit primũ primum instans simpliciter, an non , si priùs nullum actum habuit. Et hoc de secundo dubio huius secundæ partis & quæstionis. Quartum dubium circa eandem quæstionem est, An
11
* possit quis | habere usum rationis ad peccandum uenialiter, priusquam ad peccandum mortaliter, hoc est, an posset peruenire ad talem statum, ut sit sufficiens ad peccandum uenialiter, & non peccandum mortaliter. & uidetur quòd sic. Nam semiplena deliberatio sufficit ad peccandum uenialiter & non mortaliter. Sed potest quis imperfectè deliberare antequam homo perfectè possit: ergo poterat peccare uenialiter antequam posset mortaliter. Maior conceditur ab omnibus theologis. & probatur manifestè de motibus subitis circa materiam moralem, qui propter defectum de liberationis non imputatur ad mortale. Minor uerò probat̃ probatur , quia maior capacitas requiritur ad perfectè deliberandum, quàm ad imperfecté. Et hoc uidetur sentire Iacobus c. 1. Concupiscentia cùm conceperit, parit peccatu, peccatum uerò cùm consummatum fierit, generat mortem. Et confirmatur, quia post primum tempus usus rationis contingit frequenter in adulto, ut habeat sufficientem notitiam ad peccandum uenialiter, & non ad peccandũ peccandum mortaliter, quare non ita poterit in primo instanti usus rationis contingere. Item uidetur, quòd aliquando ebrietas uel furia, relinquãt relinquant usum rationis imperfectum sufficientem ad ueniale, & non ad mortale. Quare non poterit quis naturaliter uenire | ad illam dispositionem. Item, hominem uehementer iratum excusamus sæpe à mortali circa materiam ex genere mortalẽ mortalem , & non à ueniali, & non uidetur, quia naturaliter quis posset peruenire ad similem dispositionẽ dispositionem . Itẽ Item usus rationis acquiritur successiuè: peruenit enim ex transmutatione naturalium qualitatum, quæ non simul tota fit: ergo poterit priùs habere usum rationis imperfectum, quàm perfectum, & sic peccare uenialiter. Confirmat̃ Confirmatur ex S. Tho.
S. Thomas.
4. distin. q. 1. arti. 4. q. 2. ad quintum. Vbi dicit, quòd consensus in pollutione postquam quis euigilauit à somno, aliquãdo aliquando quidẽ quidem est mortalis, si sit ex plena deliberatione: uenialis uerò, si sit ex surreptiõe surreptione . unde patet, quod postquã postquam perdidit usum rationis, potest ita redire ad illũ illum , ut prius ueniat imperfectè ut sufficiat ad peccandũ peccandum uenialiter, priusquã priusquam ad peccãdũ peccandum mortaliter, quod non est nisi postquã postquam est plenè expergefactus: ergo omnino uidetur, quod similiter carens usu ratiõis rationis possit etiã etiam illicò peruenire ad usum rationis successiuè: omnino enim uidẽtur uidentur similes quãtũ quantum ad hoc, & dormiẽs dormiens , & puer. His tamẽ tamen non obstãtibꝰ obstantibus dico negatiuè, quod impossibile est, ut aliquis primò perueniat ad talẽ talem usum rationis, quod possit uenialiter peccare, & non mortaliter. Ista cõclusio conclusio est S. Tho. 1. 2. q. 89. arti. 6. idẽ idem in 2. di. q. 1. ar. 4. & probatur. Primò, quia mate| ria peccatorũ peccatorum mortaliũ mortalium notior est, quàm uenialiũ uenialium , ut notius est, quod homicidiũ homicidium , periurium sunt mala, quàm mẽdaciũ mendacium , uel uerbũ uerbum otiosum. ergo non potest quis ita esse dispositus, ut possit cognoscere uenialia peccata, & nullũ nullum mortale. Itẽ Item prima deliberatio non potest esse circa materiã materiam particularẽ particularem , ut puta circa mẽdaciũ mendacium , uel ludũ ludum , uel uanã uanam gloriã gloriam , uel aliquid simile: sed necessariũ necessarium est ut incipiat ab aliquo uniuersali, puta, quod est lex, cui tenemur obedire, uel quod homo potest bene aut malè agere, & posita deliberatione tali, in uniuersali sufficit ad mortaliter peccãdũ peccandum : & clarũ clarum est, quod priùs est ut homo cognoscat quod est aliquod malũ malum graue & aliquod leue, quàm quod mẽdaciũ mendacium est malũ malum . hoc enim per se non est notũ notum , & præsupponit alias cognitiones sufficientes ad mortale. Itẽ Item usus rationis, qui sufficit ad bene agẽdũ agendum mortaliter, sufficit ad mortaliter peccãdũ peccandum : sed impossibile est ut quis habeat usum ratiõis rationis ad peccãdũ peccandum uenialiter, quin possit bene moraliter agere. ergo omnis talis potest mortaliter peccare. Maior probatur, quia ad bene moraliter agendũ agendum , requiritur plena deliberatio: ut uidet̃ uidetur 2. Ethi. quòd ad bene agẽdũ agendum oportet ut quis agat sciens, eligens, & propter hoc, prout sapiens determinauerit. Minor uerò patet, quia si quis posset peccare, & non bene agere, daretur uiator sine culpa in statu | peccandi, & non merendi, quod uidetur inconueniẽs inconueniens . Et confirmatur, quia non potest ita perdi usus rationis, ut maneat sufficiẽs sufficiens ad peccandum uenialiter, & non mortaliter: ergo neque etiam ita acquiri. Antecedens probatur, quia nunquam damus amentem, neque auditum est de quo putemus quòd possit uenialiter peccare, & non bene agere. Item probatur
S Thomas.
à posteriori, quia sequitur, quòd possit esse peccatum ueniale cum solo originali, quod infrà ostendemus esse impossibile. S. Tho. 2. d. q. 1. art. 4. ad 7. sic dicit, Si aliquid est sufficiens ad excusandum maius peccatũ peccatum , multo amplius sufficit ad excusandum minus peccatum. Sed imperfectio ætatis excusat peccatum mortale: ergo multo amplius excusat ueniale. & ideo non potest esse quòd homo uenialiter peccet ante illud tẽpus tempus , quo usum rationis habet, ut iam mortaliter possit peccare. Ad argumenta uerò in contrarium dico, quòd nunquam aliquis semiplenè deliberat, quin possit plenè deliberare, licet sit difficilius: & sic posset mortaliter paccare peccare . Et sic causa quare motus subiti sunt ueniales, non est, quia non perfectè potest deliberare, sed quia non perfectè deliberat. Vnde quantumcunque aliquis posset perfectè, imò faciliter deliberare circa materiam illecebram, si tamen non deliberat actu, nun| quam est mortale, quantumcunque duret & perseueret illecebra. Secũdò Secundò dico, quòd postquam aliquis plenè & pluries deliberauit perfectè, potest semiplenè deliberare, sed non anté. Nam imperfecta deliberatio præsupponit perfectam: ex eo enim quòd quis cognoscit quòd homicidium est peccatũ peccatum mortale, postea subitò cognoscet esse malum, licet non consideret esse mortale. Ad secundum patet, quia uel nego, quòd talis non possit perfectè deliberare: uel non est simile, quia in adulto præ cessit plena deliberatio, & iam non potest esse semiplena, non ita est de alio. Ad tertium de ebrio, licet etiam posset dici, quòd non est simile, quia in ebrio præcessit deliberatio perfecta, sed melius nego, quòd hoc possit contingere: impossibile est enim quòd cognoscat mendacium esse peccatum, & non periurium, uel homicidium. Ad quartum patet per idem, quia excusatur, quia non deliberat, non quin possit deliberare, aliâs esset amens. Ad quintũ quintum primò transeat assumptum, sed priùs est circa materias uniuersales, quàm particulares, & priùs circa materias grauiores, quàm leuiores. Secundò dico, & ueriùs, quòd omnino est impossibile, ut quis habeat usum rationis ad deliberandum in una materia, quin etiam possit deliberare de quacunque materia quæ se offe| ret. Clarum est enim quòd si quis cognoscit quòd potest bene & malè agere de quacunque materia agendorum oblata, poterit dubitare an sit bona, uel mala, & per consequens cogitare an sit bonum scilicet, an malum: & similiter est ac si quis diceret, quòd aliquis dialecticus potest nectere syllogismum ex materia philosophica, & non mathematica. Ad sextum, & patet ex dictis, nam talis potest deliberare perfectè, sed non deliberat. Et item, ut dictum est, non est simile, quia iam præcessit deliberatio perfecta. & omnia argumẽta argumenta præsupponunt falsum, scilicet quòd detur tẽpus tempus , in quo quis potest primò deliberare, cuius oppositum suprà probatum est.
Loading...