-
Vitoria: Relectiones Theologicae XII. Lugduni : Boyerius, 1557.
SVMMA.
-
1 Vitam suam propriam quòd quilibet teneatur conseruare per alimentum, probatur.
-
2 Cibi, aut alimenti nullum genus fuisse, aut esse prohibitum homini iure naturali, ostenditur.
-
3 Carnium usus, utrum ante diluuium esset concessus.
-
4 Condimentis, & artificio, an liceat uti ad edendum
cibos suauiores.
-
5 Carnibus humanis an uesci liceat.
-
6 Carnibus uesci humanis, an in extrema neceßitate liceat.
-
7 Sacrificare homines deo, ut faciunt barbari, quòd sit
& iure diuino, & naturali prohibitum.
-
8 Abstinere perpetuò à certo genere
alimentorũ
alimentorum
, etiam
in extrema neceßitate,
utrũ
utrum
sit laudabile Cartusiensi,
quòd etiam secluso scandalo non uideatur illicitum
in extrema neceßitate abstinere à carnibus.
-
10 Cartusiensi an liceret in casu neceßitatis extremæ
carnes comedere.
-
11 Vitam reddere breuiorem per abstinentiam, utrum
liceat.
-
12 Vitam per abstinentiam ex intentione reddere breuiorem, quòd non liceat.
-
13 Vitam quantum quis per alimenta poßit protelare,
quòd non teneatur.
-
14 Vti alimentis, quibus uita breuior reddatur, quando
non esset peccatum.
-
15 Vti quis singulari inedia, & cibo nocuo, quando non
excusaretur à mortali peccato.
Loading...