¶ Respondetur, & sit prima propositio, Nullũ Nullum
2
* cibi, aut alimenti genus fuit, aut est prohibitum homini iure naturali. Probatur, quia omnia sunt propter hominẽ hominem , iuxta illud, Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues, & boues, &c. Sed homo non potest uti maiori parte illorum, nisi in alimentum. ergo nihil est prohibitum. Et confirmatur ex illo Gen. 1. Dominamini
Genes. 1.
piscibus maris, & uolatilibus cæli, & uniuersis animantibus, quæ mouentur super terram. Sed dominium est ius assumendi aliquid in suam | facultatem, sed homo non potest uti multis animantibus nisi in alimentũ alimentum . ergo. Secundo, Quod est prohibitum iure naturali, potest cognosci ratione naturali: sed nulla ratione naturali potest cognosci, quod sit aliquod alimentum prohibitum. ergo. Tertio, Deus, & natura nihil faciunt frustra, sed essent frustra animalia, si non liceret uesci illis. ergo. Quarto, ut ait S. Thom. 1. part. quæst. 96. art. 1.
S. Thom.
Omnia animalia sunt naturaliter subdita homini. Probatur, nam imperfectiora cadunt in usum perfectiorum, sicut materia est propter formam & plantæ propter bruta. ergo bruta propter homines. Vnde philosophus 1. Politic. infert,
Aristotel.
quòd uenatio syluestrium animalium est iusta, & naturalis, quia per eam uendicat sibi homo quod est naturaliter suum: & maiori ratione est dominus homo aliarum rerum. Dicitur enim Gen. 1. Faciamus hominem, ut præsit
Genesis 1.
uniuersæ creaturæ. Et confirmatur 1. Tim. 4.
1. Tim. 4.
Omnis creatio dei bona est, & nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Moralia autem pręcepta non cessauerunt. ergo non est de iure naturali prohibitꝰ prohibitus aliquis esus. Vnde S. Tho. 1. 2. q. 102. art. 6. ad primũ primum ait, nulla genera ciborũ ciborum immunda sunt immũditia immunditia cul
S. Thom.
pę ex natura sua. Vnde Mat. 15. Nota quod intrat
Matt. 15.
in os, coinquinat hominem &c. & Actuũ Actuum 10.
Act. 10.
cùm Petrus uidisset linteũ linteum , in quo erãt erant omnia | quadrupedia, & serpentia terræ, audiuit, Occide, & manduca. Et cum respondisset Petrus, Absit à me domine, quia nũquam numquam manducaui commune, & immũdum immundum : facta est uox ad eum, Quod Deus purificauit, tu commune non dixeris. Item August. contra Faustum libro 6. Nihil est immundum ex natura sua. & disputat
August.
hoc ad longum contra Manichæos, c. 15. citās citans illud, Omnia munda mundis. tit. 1. & uerba Aug. libro 6. contra Faustum. c. 8. ad hoc sunt, Omnis creatura Dei bona est, omnia enim quæ naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt, & nemo in eis peccat. Manichæi autem carnes omnes immundas dicebant, & habere animas humanas.
Loading...