¶ Ad aliud, quod est maius dubium, augetur
dubium, quia illa obseruantia perseuerauit in
ecclesia non solum tempore apostolorum, sed
etiam multò pòst. Erat enim temporibus Tertulliani, ut patet in apolog. c. 9. & in Synodo
Gangrens. & habetur dis. 30. inter errores illic
damnatos. Sichabetur, Si quis carnem manducantem ex fide cum religione pręter sanguinem, & idolo immolatum, &
suffocatũ
suffocatum
crediderit condemnatum, anathema sit. Et idem
Rabanus in pœnitentiario, & quotquot ante
quadringentos annos fuerunt: imò aiunt Grę
cos hodie obseruare, & abstinere se à sanguine, & suffocato. Ad hoc respondet S. Tho. 1. 2.
q. 103. art. 40. ad 3. quòd hæc sunt prohibita,
nõ
non
ad obseruantiam legalium, sed ut ab initio
posset
cõualescere
conualescere
unio Gentilium, & Iudęorum. Iudæis enim propter antiquam consuetudinem sanguis & suffocatum erant abominabilia, & ideo interdicta sunt Gentilibus:
sed cessante causa, cessauit effectus, adueniente
lege libertatis, & luce euangelica, nihil est reijciendum, quod cum gratiarum actione recipi|
tur. 1. Timoth. 4. Idem dicitur 4. d. 1. q. 2. art. 1.
Item super Marc. c. 15. Licet antiqui dixerint,
inquit, quòd ab his abstinendum est, quia immunda sunt. Vnde S. Tho. bene uiderat
Tertullianũ
Tertullianum
, & concilium Gangren, & Rabanum:
hos enim intelligit per antiquos. Ex quo sequitur, quòd illud fuit
præceptũ
præceptum
iuris apostolici, non diuini. Sed quæritur, quando cessauit obligare. Respondetur, primò. Per contrariam consuetudinem potuit abrogari, quia
est præceptum humanum, quod per contrariam
consuetudinẽ
consuetudinem
potest abrogari, ut patet ex
S. Tho. 1. 2. q. 97. art. 3. & Doct. in c. 1. de treug.
& pac. & c. fin. de consuetudine. & in l. de quibus. ff. de legibus. Vnde cùm iam abhinc quadringentis annis sit consuetudo in
cõtrarium
contrarium
,
abrogatum est illud pręceptum. Ex quo sequitur, quòd si adhuc apud Gręcos durat consuetudo abstinendi à suffocato & sanguine, non
esset
licitũ
licitum
apud illos frangere illud præceptum
apostolorum. Dico si sola consuetudine ablatum est præceptum. Hoc est probabile, sicut in
nostra ecclesia fuisset peccatum ante sexcentos
annos. Et ideo potest dici secundò, & melius,
quòd cessante in uniuersum ratione legis positiuæ, cessat uis legis, etiam sine alia abrogatione legis, nec spectata consuetudine: quia
ipso facto, quòd lex est inutilis,
nõ
non
habet uim
obligandi: quia si à principio legis ita fuisset
|
irrationabilis, & per consequens nec obligatoria, maximè cùm esset onerosa. Sic autem est
in proposito. Tota enim ratio legis illius fuit
societas, & communicatio
cõuersorum
conuersorum
ex Iudaismo, & gentilitate, quæ iam nulla est. Vnde
sequitur, quòd non solum iam inducta consuetudo in ecclesia, sed ante omnem consuetudinem licebat uesci sanguine & suffocato,
dummodo intelligeretur causam cessasse, &
ideo S. Tho. ubi suprà, non fundat facultatem
uescendi illis in consuetudine, sed in eo, quòd
causa legis omnino cessauit. Sicut si in tempore belli fiat aliqua lex, quæ pro illo tempore est
necessaria, cessante bello,
etiã
etiam
ipso facto cessat
lex, etiam si
nõ
non
exprimatur in lege. imò puto,
quòd tempore apostolorum
nõ
non
seruaretur illa
lex
ubi
ubique
, sed solum ubi erat necessaria ad illam
communicationem
utrius
utriusque
populi. Fortè uerum est, sed nescio cùm durauerit
tandiu
tamdiu
, pòst
etiam ubi non erant Iudæi. Sed etiam facit,
quod 1. Corinth. 10. dicitur, Omne quod in
macello uænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et si quis uocat uos
infideliũ
infidelium
ad cœnam, & uultis ire, omne quod
uobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et quòd illa fuerit causa illius præcepti, patet: quia eodem contextu habetur, ut abstineatis uos ab immolato,
similiter & sanguine, & suffocato. Sed tota ra|
tio quare prohibebatur comedere
immolatũ
immolatum
,
erat propter conscientias aliorum, non autem
quòd de se aliquid mali
cõtineret
contineret
, ut patet per
Apostol. 1. ad Corintii. 8. ergo idem dicendum
est de suffocato & sanguine. Et ex eodem patet, quòd etiam
tẽpore
tempore
apostolorum licuisset
gentibus extra communionem Iudæorum uiuentibus, comedere suffocatum, &
sanguinẽ
sanguinem
,
quia non obstante interdicto de idolothyto,
licebat sine scandalo comedere idolothytum,
ut patet ex uerbis Apostoli 1. Corint. 8. De his
autem, quæ idolis sacrificantur, scimus quia
omnes scientiam habemus. & infrà, Quidam
autem cum conscientia usque nunc, quasi
idolothytum manducant, & conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. esca autem nos
non
cõmẽdat
commendat
Deo. Videte
autẽ
autem
ne hæc
licẽtia
licentia
uestra offendiculum fiat infirmo. Si enim quis
uiderit eum, qui habet scientiam in idolo recumbentem, nónne conscientia eius cùm sit
infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta, & peribit infirmus in tua conscientia
frater, propter quem Christus est mortuus?
Sic autem peccantes in fratres, & percutientes
conscientiam eorum infirmam in Christum
peccatis. Ex quibus uerbis manifestè patet,
ꝙ
quod
uesci immolatis,
nõ
non
erat illicitum, nisi propter
scandalum infirmorum: ergo eadem ratione
ibi non erat opus abstinere à suffocato. Sed li|
cet illud uideatur probabile, tamen etiam potest dici, quòd non est simile de idolothyto, &
suffocato, & sanguine: quia idolothytum prohibitum est solum propter scandalum, & ideo
ubi non erat scandalum, non erat opus illa abstinentia, sed de suffocato alia fuit ratio, scilicet ut conualesceret amicitia inter
utrun
utrunque
populum: & quòd licet illa fuerit ratio, tamen
mandatum fuit absolutum, & sic non est simile. Et præterea posset quis respondere, quòd
cùm Paulus scripsit epistolam illam, non erat
facta prohibitio, cùm concilium illud fuerit
quindecim annos saltem post
passionẽ
passionem
Christi, sed ratio temporum non consentit, & pro
certo epistola fuit posterior concilio. Sed potest aliter probari, quòd non fuerint propter
rationem scandali prohibita: quia eadem ratione prohibita fuissent alia legalia: ergo alia
fuit ratio, ut arguit Altisiodor. lib. 4. in propria
quæstione de suffocato & sanguine, dicens,
ꝙ
quod
ad literam illud præceptum non fuit de suffocato in illo sensu, sed ne occiderent homines,
id est, ne suffocarent minus potentes, & ne
effunderent sanguinem humanum. Sed hoc est
contra omnes doctores. Et Hieronymus expressè super illud Ezechiel. 44.
Omne morticinum, & captum à bestia de pecoribus, & auibus, non comedent sacerdotes: ait, ne comederet illud, cuius sanguis effusus non est, quod
|
epistola Apostolorum decreuerat. Sed contrà
arguit Altisiod. & bene. Quia si illud
præceptũ
præceptum
erat cæremoniale, contrà, quia beatus Petrus
in illo concilio dixit, Quid tentatis imponere
iugum super ceruices discipulorum, quod nec
nos, nec patres nostri potuerunt portare? Sed
per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari,
quẽadmodum
quemadmodum
& illi. Actuum 15.
Ex quo patet, quòd sententia Petri fuit, quòd
non imponerentur illis cęremonialia. Et Iacobus ibidem dicit, Ego iudico non quietari
eos, qui ex Gentibus
cõuertuntur
conuertuntur
ad
Deũ
Deum
. Et
aliter potest argui, quia profectò si
solũ
solum
illud
præceptũ
præceptum
erat eis impositum, quia Iudæi abominabantur suffocatum, & sanguinem, & ut
possent simul conuiuere Iudæi & Gentiles, &
multo magis abominabantur carnes suillas, de
quibus tamen nihil prohibetur, non ergo uidetur illa causa: sed certè, quòd liceret. Et Clitouæus in antilo. lib. c. 21. ubi dicit, quòd non
peccabant comedentes de immolatis, nisi esus
mãducatio
manducatio
generaret aliis scandalum: imò ita
dicit S. Tho. 1. art. 10. & 8.
& etiam ex Apostolo ad Rom. 14. ubi per totum capitulum sine
exceptione uidetur diffinire, quòd nihil est
immundũ
immundum
nisi ex conscientia, uel scandalo. Confido, inquit, in domino Iesu, quòd nihil commune per ipsum, nisi ei, qui existimat, quid
commune esse, illi commune est. Et S. Tho. di|
cit illic nihil esse prohibitum. Est etiam determinatio expressa in concilio
Florẽtino
Florentino
, quod
uide in doctrina quæ ibi datur Armeniis, ubi
sic legitur, Firmiter credimus omnem creaturam Dei bonam esse,
nihilꝗ
nihilque
reiiciẽdum
reiiciendum
quod
cum gratiarum actione suscipitur, quia iuxta
uerbũ
uerbum
Domini, non quod intrat per eos, coinquinat hominem.
illaꝗ
illaque
Mosaycæ legis ciborum mundorum & immundorum ad cęremonialia asserit pertinere, quę surgente euangelio
transierunt. Illa etiam prohibitio apostolorum ab immolatis simulachrorum, & sanguine, & suffocato, dicitur illi tempori congruisse, quo ex Iudæis, atque Gentilibus, antea diuersis cæremoniis,
moribusꝗ
moribusque
uiuebant,
& determinat, quòd iam cessante causa, cessat
effectus, & nunc nulla est differentia faciendi.
Ad aliud, Vtrum
* ante diluuium esset concessus usus carnium, S. Thom. quidem 1. 2. q. 102.
art. 6. ad. 2. dicit, quòd esus
carniũ
carnium
uidetur esse
post diluuium introductus.
Tũc
Tunc
enim Gen. 9.
dictum est, Quasi holera uirentia dedi uobis
omnem carnem. & hoc ideo, quia à terra nascentia magis pertinent ad simplicitatem uitæ,
esus autem carnium ad quasdam delicias, & curiositatem uiuendi. & Rom. 14.
super illud, Is
qui manducat, non manducantem
nõ
non
spernat,
& qui non manducat, manducantem non iudicet. dicit S. Tho. Terra
nascẽtia
nascentia
fuerunt con|
cessa homini ad edendum. Primo secundum
illud Genes. 1.
Ecce dedi uobis omnem herbam &c. Sed post diluuium primò legitur concessus usus carnium. Vnde legitur Gen. 9. quasi
holera
uirẽtia
uirentia
tradidi uobis omnia, scilicet animalium genera. Ex quibus uerbis S. Thom. uidetur dicere, quòd ante diluuium non solum
non fuerint in usu carnes, sed nec fuerint licitæ. Sed quicquid sit de hoc, uidetur primùm,
quòd de iure naturali
nõ
non
essent illicitæ, ut suprà probatum est. & confirmatur, quia per legem Christi
nõ
non
est aliquo modo abrogata lex
naturalis: si ergo nunc licet uesci carnibus, non
ergo est contra ius naturale. Secundo uidetur
quòd
nõ
non
fuerit prohibitum lege diuina etiam
ante diluuium. Probatur primò, non habetur
talis prohibitio. Tertio illa dicebatur ętas legis
naturæ, quæ scilicet regebatur lege naturali, sine aliis præceptis, saltem erant paucissima. Et
S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad quartum dicit, quòd
generaliter ante legem Moysi nulla lege erat
prohibitus usus carnium aliquorum animalium, sed solum propter abominationem, uel
consuetudinem ab aliquibus. Ita ergo potest
dici, quòd si ante diluuium non erat usus carnium, hoc erat solum ex consuetudine, non ex
aliquo præcepto diuino speciali. Nicolaus tamen Gen. 9. dicit, quòd tunc profuit concessus usus carnium, quia terra iam non erat adeo
|
fructifera, acceperat enim
detrimẽtum
detrimentum
magnũ
magnum
ex diluuio.
Idẽ
Idem
dicit Abul.
ibidẽ
ibidem
propter
eandẽ
eandem
rationẽ
rationem
, scilicet
ꝙ
quod
ante
diluuiũ
diluuium
non erat
cõcessus
concessus
usus
carniũ
carnium
. & Ge. 1. dicit
idẽ
idem
Abul. Hic taxauit Deus cibos hominibus, ut scilicet carnes
non
comederẽt
comederent
, sed fructibus
uescerẽtur
uescerentur
. Et facit quod Ge. 1. dicitur, Ecce dedi uobis
omnẽ
omnem
herbam
afferẽtem
afferentem
semen super
terrã
terram
, & uniuersa ligna, quę
habẽt
habent
in semetipsis
sementẽ
sementem
generis sui, ut sint uobis in
escã
escam
, & cunctis animantibus terræ &c. Et
factũ
factum
est ita, id est, ita fuit factum. Vnde uidetur,
ꝙ
quod
non
habuerũt
habuerunt
aliud in
escam. Confirmatur, Ge. 9.
ostẽditur
ostenditur
naturalis
esus
carniũ
carnium
. s. carnem
cũ
cum
sanguine
nõ
non
comedetis. ergo omnino tunc cœpit usus uel
cõcessio
concessio
.
& Ari. 7. Et. c. 5. comedere carnes crudas nume
rat inter uitia feritatis. Hoc
etiã
etiam
Boët. uidetur
dicere de Consolatione lib. 1. Felix
initiũ
initium
prior
ætas
contẽta
contenta
dulcibus aruis, nec inerti perdita
luxu,
facileꝗ
facileque
sera solebat ieiunia soluere
glãde
glande
.
& Oui. in 1. Met.
Cõtentiꝗ
Contentique
cibis, nullo
cogẽte
cogente
creatis, Arbuteos
fœtꝰ
fetus
,
mõtanaꝗ
montanaque
fraga
legebãt
legebant
,
Cornaꝗ
Cornaque
in duris
hęrẽtia
hęrentia
mora rubetis. Et
quæ
deciderãt
deciderant
, patula iouis arbore glandes, Et
Pythagoras suos carnibus abstinere docuit. de
quo Ou. 10. Met. Parcite mortales,
dapibꝰ
dapibus
temerare
nephãdis
nephandis
Corpora. & alia
elegãter
eleganter
dicit.
Argumentũ
Argumentum
est certè,
ꝙ
quod
antiquꝰ
antiquus
ille mos
māsit
mansit
in memoria
hominũ
hominum
, nec poëtæ hoc
finxerũt
finxerunt
,
|
sed
acceperũt
acceperunt
ex antiquitate. Solus Caietanus.
Ge. 9. dicit
etiã
etiam
ante diluuium licitè usos
carninibꝰ
carnibus
. Quod probat, quia Ge. 4. laudatur Abel,
qui offerebat de primogenitis gregis sui, & de
adipibus
eorũ
eorum
, id est de pinguioribus. Si enim
non uescebantur illis, quæ laus erat afferre pinguiores? uel in
quẽ
quem
usum
habebãt
habebant
greges? et tamen Heb. 11. laudatur Abel,
ꝙ
quod
potiorẽ
potiorem
hostiam
obtulit
quam
Cain. Sed ad hoc alii respondent,
ꝙ
quod
causa
pelliũ
pellium
, &
uellerũ
uellerum
ad
uestitũ
uestitum
, &
etiã
etiam
lactis,
quod edebant. Sed contrà,
etiã
etiam
lac non legitur
cõcesum
concesum
. ergo non erat usus
ꝓpter
propter
lac.
Itẽ
Item
quod
de uolucribus cicuribus, uel gallinis quantum
ad usum nutrissent, nam nec ipsa oua concessa
fuerant Gen. 1. Et posset facere ad Caietanum,
quòd Ge. 7. dixit Dominus Noë, ut tolleret de
animalibus mundis septena, & septena, de immundis uero, duo & duo. Videtur enim, quòd
munda
uocẽtur
uocentur
idonea ad
uescendũ
uescendum
, alia uerò
immũda
immunda
. Sed S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad 4. dicit,
ꝙ
quod
munda, & immunda
distinguebãtur
distinguebantur
quantum ad sacrificium. Sed idem Caiet. 2. 2. q. 148.
artic. 2. ad 3. Martini, dicit,
ꝙ
quod
deus primo Adæ
dedit in escam uegetabilia, deinde Noë dedit
animalia. Certè
primũ
primum
uidetur
certũ
certum
,
ꝙ
quod
scilicet
in statu innocentiæ non fuissent usi carnibus
in
alimentũ
alimentum
: quia ligna, & plantę fuissent sufficientia ad uitam. & omnino non uidetur dubitandum quin sequuti fuissent illam institu|
tionem Gen. 1. Ecce dedi uobis omnem herbam afferentem semen super terram, & uniuersa ligna, quæ habent in semetipsis sementem
generis sui, ut sint uobis in escam. Secundo apparentiam habet,
ꝙ
quod
ante diluuium non fuissent usi carnibus, & uidetur ex illa prohibitione Genes. 9. Carnem cum sanguine non
comedetis. Vel enim prius comedebant carnes
aut non. Si comedebant, uel cum sanguine, uel
non. Si comedebant carnes, non tamen cum
sanguine, uidetur quòd non esset opus illo
nouo præcepto. Si cum sanguine, tunc oportebat reddere rationem quare Deus antea permiserat, & tunc de nouo prohibebat. Vnde uidetur profecto, quòd tunc cœpit usus, & ideo
docuit dominus naturalem
modũ
modum
comedendi. Et tunc hoc tenendo oportet dicere, quòd
licet non esset prohibitum iure naturali, erat
prohibitum iure diuino. nec enim est dubitandum, quin
haberẽt
haberent
aliqua præcepta à Deo, quę
tamen non sunt scripta: uel cum conceduntur
eis plantæ, uidentur negata animalia: uel fortè
solum ex consuetudine erat, & non ex aliquo
iure. Tertio potest teneri cum Caietano, quòd
erat usus animalium, licet fortè non ita communis sicut postea fuit, licet
Auicẽna
Auicenna
1. c. dicat
ueteres non nisi in prandiis usos carnibus, in
cœna uero solo pane. Posset etiam confirmari, quòd non esset licitum ante diluuium uesci
|
carnibus, quia Gen. 9. non conceduntur plantæ, & ligna, quæ erant prius
cõcessa
concessa
, sed solum
animalia. ergo postquam conceduntur animalia, signum est,
ꝙ
quod
non erant prius concessa. Sed
pro opinione Caiet. facit, si ante diluuium non
sunt usi
carnibꝰ
carnibus
, nec etiam piscibus, quia idem
est iudicium, & eodem modo
fuerũt
fuerunt
de nouo
concessi. Ge. 9. & Gen. 1. solum conceduntur,
de quo tamen doctores non faciunt mentionem. Fortè non erat pręceptum de abstinentia
carnium, sed inspiratio interior, quæ non facit
præceptũ
præceptum
. Item quid Noë comedebat in arca?
Et probatur omnino, quòd esset usus animalium. Et arguitur,
nõ
non
uideretur quòd esset usus
in sacrificiis, si non esset usus & utilitas rerum:
quia uidetur quòd non sit sacrificium de re
nullius utilitatis, uidelicet, si quis comburet
paleas inutiles, uel serpentem, uel corium, tunc
ergo quæritur, utrum facerent sacrificia, uel
oblationes columbarum, uel turturum. Si sic,
ergo erunt utilia ad aliquos usus, & non nisi
ad edendum, ergo &c. Si non, contrà uidetur,
quòd fieret sacrificium ex eisdem rebus, sicut
in lege scripta. Sed in lege fiebat oblatio columbarum, & turturum, ergo &c. Item Gen. 7.
mandatum est Noë, ut tolleret in arca de animalibus mundis septena, & septena, & de immundis duo & duo, & sic dicit S. Thom. 1. 2.
quæst. 103. art. 1. ad 4. quod intelligitur quoad
|
sacrificium. Tunc quæro, an ex columbis, &
gallinis fuerint septena aut bina. Omnino septena, quia oportebat illa multiplicari, plus
ergo erant munda. ergo erant in sacrificiis, &
oblationibus: ergo erant inutilia, sicut corui,
sed utilia, ad edendum scilicet. & S. Thom. ubi
suprà respondens ad illud Gen. 7. dicit, quòd
non erant munda quo ad esum, sed quia nulla
lege erant prohibita, uidetur quòd simpliciter
loquebatur & ante diluuium, quia illa distinctio erat ante diluuium: nec de hoc potest haberi maior certitudo. & sic patet solutio argumentorum, & conclusio uniuersalis, scilicet
quòd nullum est genus alimenti, nec in animalibus, nec in plantis, quo non liceat uti,
quantum quidem spectat ad ius naturale, uel
diuinum.