¶ Sed uenio ad quæstionem propositam, An
5
* liceat uesci carnibus humanis. Prima propositio est, Esus carnis humanæ est prohibitus iure diuino. Hanc propositionem aliqui probant ex eo, quod dicitur Gen. 9. Omne quod
Genes. 9
mouetur, & uiuit, erit uobis in escã escam quasi olera uirentia tradidi uobis omnia, excepto quòd carnem cum sanguine non comedatur. Videtur enim illic prohiberi esus carnis humanę, ex eo, quod sequitur, Sanguinem enim animarũ animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, & de manu hominis, de manu uiri & fratris eius requiram animũ animum hominis. Quicun Quicunque effuderit sanguinẽ sanguinem hominis super terram, fundetur sanguis illius. Itaque non uidetur posse haberi sensus illius dicti, nisi de esu humanæ carnis. Ita dicit Nicolaus & Burgens. ibidem. Sed contrà, quia Leui. 7. & 17. prohibetur esus sanguinis, & non est dubium, quòd ad literam intelligitur non de humano sanguine, aut carne, sed de quocun quocunque sanguine, sicut etiam decretum Apostolorum Actuum 15. ergo ita intelligendum est illud Gen. 9. & ita intelligebant Iudęi, ut patet ex Iosepho, libro antiquit.
Iosephus.
c. 7. ubi describit historiã historiam illam Gen. 9. Et ideo Caietanus in eodem loco, scilicet Gen. 9. di| cit, quòd prohibetur carnibus uesci humanis illic per uerba sequẽtia sequentia , scilicet, Sanguinem animarum uestrarum requiram, ut super omnia uerba penè us usque , sanguinem illius. Caietanus enim non uult, quòd illa uerba sint consequentia, nec pertineant ad præcedẽtia præcedentia illa, excepto, quòd carnem cum sanguine non comedetis. Sed est noua sententia, & non legit ly enim, sed utique, sanguinem utique &c. Itaque sensus est, carnem autem humanam prohibeo uobis &c. & quia quicquid licet sumere in alimentum, licet præparare, & si opus est, occidere: prohibeo autem (inquit) uobis uti carne humana in alimentum, quia quicũ  quicumque effuderit sanguinem humanum &c. Sed septuaginta illic legunt, καὶ γδ, etenim, & ita legunt interpretes ex Chaldæo, & Hebræo. Sed adhuc potest bene stare sensus Caietani, & placet. Itaque in primis uerbis, ueruntamẽ ueruntamen carnem cum sanguine non comedetis, ostendit naturalem usum comedendi carnes, scilicet, non crudas, sed coctas, aliud enim est barbarum & ferale. Postea sequitur, sanguinem enim animarum uestrarum. quasi dicat, iam statui uobis quod comedere liceat uobis: non enim concedo uobis carnes humanas, requiram enim sanguinem uestrum. Et ratione probatur, ut à principio arguebam. Illud est abominabile apud omnes nationes uiuentes ciuiliter, & non inhuma| niter, ergo est iniustum. Patet autem ex historia. Nam circa Pontum, & Danubium leguntur fuisse feri homines, qui humanis dapibus uescerẽtur uescerentur . Et Sydones populi Danubii accolæ parentum & propinquorum funera uictimis & festo conuentu familiarium celebrant, cadauera autem laniata, & pecorum uisceribus admista, obsonando, epulandoꝗ epulandoque consumebant. Et Indorum Massagetæ propinquos cognatosꝗ cognatosque cum ad multam senectutem peruenerint, uel aliquo casu morti appropinquarẽt appropinquarent , iugulatos antè magno epularum apparatu aliis eduliis mistos comedunt. Et Vlysses apud Homerum narrat Lęstrigonas immanes homines socios suos uerubus affixos comedisse. Et Plinius putat Caier fuisse Læstrigonum sedem, quales etiam Cyclopas describit Virgilius 3. Aeneidos. Omnes autem historici, & poetæ tanquam feritatem & inhumanitatẽ inhumanitatem nephandam talem consuetudinem referunt. Consequẽtia Consequentia probatur, quia illud dicitur iuris naturalis quod natura distat, & quod apud omnes est commune, si ergo omnes homines sentiunt hoc esse turpe, ita est etiam de iure naturali. Item probat Caiet. ibidem, quia alimentũ alimentum ordinatur ad id, cuius est alimentum, & per consequens debet esse ignobilius eo, ergo homo non est alimentum hominis: imò apud Gentiles tanquam infandum scelus habebatur: un| de & Christianis hoc facinus à Paganis imponebatur, quòd in nocturnis sacrificiis infantes occisos comederint, ut est apud Tertullianum in apol. c. 5. & apud Eusebium in historia ecclesiastica. Itẽ Item à posteriori, quia omnino essent causa cædis, & homicidii, ut patet apud Barbaros, qui uescuntur carnibus humanis. Item ius sepulturæ uidetur esse de iure naturali, ut quilibet sepeliatur ubi uoluerit. ut c. fures. habetur, &c. quæsitum. 13. q. 2. & de pœnit. dist. 6. c. si quis. & de pœnit. & remiss. c. crimen. quod tolleretur, si liceret uesci carnibus humanis. Item fieret iniuria resurrectioni, cùm confunderentur corpora hominũ hominum . Item sepelire mortuos est opus misericordiæ, ut patet de Tobia, & Simonide. ergo insepultos abiicere, est impietas. Item Deut. 21.
Deuter. 21.
prohibebantur relinquere insepulta etiam cadauera maleficorum. Nec solum comedere carnes, sed etiam dare bestiis ad deuorandum, est inhumanum, ut legitur fuisse Caspios, Bactrianos, & Hyrcanos. & hoc uidetur ex illo loco Ge. 9. Sanguinem enim animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum. Vbi nihil aliud uidetur prohiberi, nisi ne detur bestiis humana caro in alimentum, de hoc enim agitur ibi. Item pro diro, & atroci facinore ponitur, & damnatur etiam à Paganis authoribus, potasse humanum sanguinem: ut patet in coniuratione Catilinæ, | apud Salustium, & Lucium Florum. Item est pietas naturalis etiam ad mortuos. ergo non licet abuti cadaueribus eorum. Item est peccatum feritatis comedere carnes humanas, ut Aristot. dicit 7. Ethicorum, c. 5. Sed tota difficultas est, An
6
* in extrema necessitate liceat uesci carnibus humanis. & uidetur quòd sic, quia, ut impræsentiarum suppono, liceret uti carnibus suillis in ueteri lege (de quo postea) in tali necessitate, non obstante pręcepto iuris diuini. sed tantam uim habet ius diuinum sicut naturale. ergo etiam liceret uti carne humana. Item, ad salutẽ salutem hominis licet abscindere membrum: quare ergo non licebit comedere carnes, & illud membrum, si est necessarium ad conseruationem uitæ? Item licet uti in medicamentis carne, quam dicũt dicunt Medici Momiam. ergo in alimẽtis alimentis , si esset omnino necessarium. Hoc tamen non obstante sit conclusio probabilis, quòd in quacun quacunque necessitate non licet uesci carne humana. Patet primò, quia habitum est tanquam immane, quòd aliqui in obsidione usi sunt tali alimento, ut patet apud historicos. Vide etiam declamationem Quintiliani de eo, qui legatus ad frumentum comedendum non uenit. Item, scilicet tenerentur homines in tali necessitate uesci tali carne. cõ sequens consequens est falsum, cùm nũquam nunquam fecerint homines, nec aliquis hactenus consuluerit tem| pore famis, nec obsidionis, nec aliquis hoc auderet. Consequentia communiter probatur, quia si licet, & non est aliud medium, uidetur quòd tenerentur. Et confirmatur ex historia Iosephi de bello Iudaico, lib. 7. c. 8.
Iosephus.
Vbi Maria Eleazari filia in extremis quidem angustiis filium occidit, coctum coctumque comedit medium, reliquias autem scelerati facinoris, nec contaminatissimi, & aliâs immanissimi homines edere sustinuerunt, sed timore correpti, tales epulas sunt auersati, non obstante extrema necessitate. Caiet. tamen 2. 2. q. 148. art. ad secundum Martini dicit, quòd est probabile, quod in extrema necessitate uidetur, quòd non sit illicitum uti in cibum hominibus occisis in bello, licet aliâs, in quit, sit mortalissimum. Martinus etiam q. 2. de gula, dicit, quòd qui sine necessitate ex sola concupiscentia & delectatione uesceretur carnibus humanis, peccaret mortaliter. Vnde uidetur dicere, quòd in necessitate non esset mortale, uel non esset peccatum. Abulens. etiam 4. Regum. 6.
Abulens.
tenet, quòd in extrema necessitate non est illicitum. sed S. Tho.
S. Thom.
2. 2. q. 142. art. 4. ad 3. dicit, quòd illa uitia, quæ excedunt humanam naturam, sunt exprobrabilia, sicut si aliquis delectaretur in comestione carniũ carnium humanarũ humanarum , aut in coitu bestiarum, aut masculorũ masculorum . Ex hoc uidetur, quòd S. Tho. putat tam malum comedere carnes humanas, | sicut coire cum bestiis, quod in nullo casu est admittendum. ergo nec comedere carnes humanas. Facit etiam quod Aristot. 3. Ethico. & 1. dicit, Sunt etiam quædam, ob quæ non licet etiam compulsum, sed potius oportet summa perpessum tormenta mortem obire. Etiam si omnium iudicio necessarium esset ad uitam fornicari, non tamen liceret, & quòd liceat comedere carnes humanas, quod multo grauius est per se. Sed respondetur, quòd fornicatio est intrinsece mala, non autem esus carnium. Sed hoc est petere principium. unde enim habetur illa differentia, cùm apud homines omnes sit abominabilior iste esus, quàm fornicatio? Et Almayn in moralibus, c. 3. ponit conclusionẽ conclusionem , Nullus metus etiã etiam mortis excusat actum prohibitum lege naturæ. Ex quo uidetur confirmari conclusio nostra, uide illum. Item si hoc in extrema necessitate est licitum, ergo etiam si terrore barbarorum aliquis cogeretur comedere: nihil enim facit an timor sit ab intrinseco, uel extrinseco illatus. Et mirũ mirum est si hoc licet, quomodo nunquã nunquam fuit permissum nec in obsidione Hierosolymitana sub Vespasiano, ubi tot millia perierunt fame, nec in obsidione Ierusalem sub Ioram rege Israël, 4. reg. 6.
4. Reg. 6.
ubi tantę fuerunt angustiæ, ut matres paciscerentur de mutuo esu filiorum, præsertim cùm Elisæus esset, qui eos admonere potuit, nec | aliquis hoc unquam consuluit in ultima fame prouinciarum. ergo nullo modo est licitum.
Loading...