¶ In tertia quæst. Vtrum liceat in sacrificio uti hominis sanguine. Dato quod ita sit, quòd non liceat comedere carnes humanas, an liceat sacrificare ut Barbari faciũt faciunt . Et uidetur primo quod hoc non sit contra ius naturale. Primùm, quia multæ nationes quondam habuerunt in usu, ut Scythę Tauri Taurique aduenas Dianę immolabãt immolabant , Laodiceæ, uirgines Palladi, Arcades Ioui Lycæo puerum, Carthaginenses Saturno pueros etiam regiæ nobilitatis: Sapiẽtes Sapientes etiã etiam Gallorũ Gallorum , Druidæ: Cimbri, Blemmyę, de quo uide Alexandrũ Alexandrum de Ales, fol. 193. Imò ad propitiandos deos uicti Carthaginenses ab Agatho, dicuntur nobilitatis filios mactasse ad aras. Et Germani, & Cimbri, & Senones, & penè omnes nationes hoc in sacrificiis habuerunt, ut mundarent humano sanguine, imò hac superstitione non caruerunt. De quibus legimus, quòd ex fatalibus libris Gręcorũ Gręcorum , Et Gręcũ Gręcum in foro Boario confoderunt ad placandas, scilicet iras deorum. factũque factumque hoc fuit per Cornelium Lentulum, & Publium Lucinium Crassum Consules. Item dominus præcepit Abrahæ sacrificare filium Isaac, Genes. 22. Non ergo debuit
Genes. 22.
credere si erat contra ius naturale. Item Iephte Iudic. 11. obtulit unicã unicam filiam in holocaustum,
Iudic. 11.
& tamẽ tamen ponitur inter sanctos, Hebr. 11. Mirum | est autem si hoc erat contra ius naturale, quòd ipse non intellexisset, cùm esset fidelis, esse impium, uel non admoneretur à sacerdotibus. Et maxime quia habetur, quod uenit spiritus Domini super Iephte, & ex illo spiritu uouit uotum, quod postea persoluit. uide S. Tho. 2. 2. q. 88.
S. Thom.
art. 2. ad 2. & idem. 4. dist. 38. q. 1. art. 1. q. 2. ad 2. & Heb. 11. lectione 7. & August. quæstione super Iudic. lib. 7. à pagina. 222. c. 49. ubi sub dubio reliquit, an peccauerit necne. Itẽ Item ipse Redemptor noster seipsum sacrificauit in cruce.
Loading...