¶ In contrarium ponitur conclusio, Prohibitum
7
* est iure diuino & naturali sacrificare homines Deo. Probatur apertè Deut. 12. Quando
Deut. 12.
disperdiderit dominus Deus tuus ante faciem gentes, ad quas ingredieris possidendas, & possederis eas, at atque habitaueris in terra earum, caue ne imiteris eas postquam fuerint te introeunte subuersæ, & requires cæremonias earũ earum , dicens, sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita & ego colam, non facies similiter domino deo tuo. Omnes enim abominationes, quas auersatur dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios suos, & filias, & comburentes igne. Item Num. 13. Dominus præcipiens, ut omnia
Num. 18.
primogenita offerrentur domino, & spectarẽt spectarent ad sacerdotem, primogenita tamen hoc unum iuuet, ut redimantur. Quicquid enim primum erumpit de uulua cunctæ carnis, quam offerũt offerunt | domino, siue ex hominibus, siue ex pecoribus tui iuris, ita duntaxat, ut pro hominũ hominum primogenitis pretium accipias. Ex quo loco August. super Iud. ubi suprà, satis dicit significari, quòd immolatio quidem humanæ carnis est prohibita, & displicet Deo. Ex quo loco saltẽ saltem Deut. 2. non solùm constat esse prohibitum iure diuino, sed naturali, quia Gẽtes Gentes non tenebantur alio iure nisi naturali, & tamen cõputatur computatur inter abominationes eorum immolasse sanguinem humanum. Sed quæ est ratio? Primùm de innocente est clara, quia est contra ius naturale occidere hominem innocẽtem innocentem , cùm sit præceptum decalogi. De nocente autem uidetur maius dubium. Quid obstat sicut occiditur taurus in honorẽ honorem Dei, quin homo aliàs maleficus, & impius, occidatur in honorem Dei? imò etiam nunc, an non pro amore Dei licet occidere infidelem? quare non est sacrificium? Respondetur, sicut patet ex S. Tho. 2. 2. quæst. 85.
S. Thom.
art. 3. ad 3. & clarius quæst. 86. art. 1. quòd sacrificium est, cùm aliquid exhibetur in cultũ cultum diuinum consumendum: non enim sufficit, quòd offeratur ad cultum, sed consumatur in honorem Dei, unde calix oblatus, non est sacrificiũ sacrificium , sed eucharistia est sacrificium in missa. Ex quo sic arguitur, Vel nocens est damnatus, uel non: si non, non iustè occiditur, & est contra ius diuinum, imò naturale. nullus enim obligatur | ad pœnam, antequam condemnetur: si autem est damnatus propter delictum, iam non occiditur ad cultũ cultum diuinum. Si enim aliâs esset periturus, non occiditur pro Deo, uel honore Dei: sicut boues qui occidũtur occiduntur in macello quantũ cun quantumcunque lanius diceret, imò uellet occidere pro amore Dei, non esset sacrificiũ sacrificium , & sic homines nocentes, & condẽnati condemnati , sacrificari non possunt, nec licitè, nec illicitè. Propriè enim sacrificare hominẽ hominem Deo est, quòd illa sit causa occidendi hominẽ hominem , quod non est de homine aliâs dãnato damnato . Præterea etiã etiam omne sacrificium est oblatio, ut S. Tho. dicit ubi suprà. Non offert autẽ autem quis, nec dicitur munus rei aliâs inutilis uel perdendæ. non em̃ enim esset uel munus, uel oblatio, si quis uinum, aut bouem, aut ouem prorsus ad nullos usus profuturam daret Deo, non plus, quàm si lapidem, aut arenam. Offerre enim est ut aliquid sibi subtrahat, ut Deo tribuat. Cum ergo homo damnatus non sit alicuius pretii, sed perniciosus, non potest ex illo offerri sacrificium, aut fieri, maxime quia Leuit. 22.
Leuit. 22.
prohibetur offerri animal quocun quocunque modo morbidum. unde uidetur irreuerentia offerre hominem noxium. Restat ergo quòd nec ex homine nocente, nec innocenti possit fieri sacrificiũ sacrificium Deo acceptum, & præterea uidetur, quòd uita hominis non sit ita propriè in potestate hominis, sicut uita aliorum animantium. Non ita est | dominus uitæ suæ, uel aliorum, sicut est brutorum, qui pro suo arbitrio potest perdere, aut occidere sine iniuria: homo autem seipsum occidens, facit iniuriam, & sic uidetur, quòd uita humana potius sit Dei, qui est dominus uitæ & mortis. Cum ergo sacrificium debeat fieri ex rebus nostris, quas Deo offerimus, uidetur, quòd non possit fieri sacrificium humanæ uitæ: & in summa quãdo quando Deus debeat coli, non possumus scire nisi ab ipso Deo: ubicunque autem fuit diuina doctrina, & prophetica, nunquam fuerunt huiusmodi sacrificia, ergo omnino nunquam fuerunt Deo grata. Quia si quis contenderet hoc non esse prohibitum iure naturali, excusaremus istos barbaros ab impietate, saltem antequàm esset eis prædicata lex euangelica: quia excusabantur ignorantia iuris euangelii, in quo non solum sunt prohibita huiusmodi sacrificia, sed quæcun quæcunque alia, excepto unico sacrificio missę, ut patet ex Paul. ad Heb. Quia Christus Iesus introiuit semel in sancta, æterna redemptione inuenta. Non solum de sacrificio hominis, sed nec de quocunque alio posset reddi ratio aliqua, nisi quòd Deus reuelasset: quia cùm bonorum nostrorum non egeat, potius uidetur absurdum occidere in gratiam Dei animal quodcunque. Vnde ex ipso solo inferri potest, in statu innocentiæ nullum fuisse sacrificium. Ad argu| menta in contrarium. Ad primum patet quid sit dicendum. Primo enim respondetur, quòd nunquam aliquæ nationes usæ sunt huiusmodi sacrificio, quin prius essent idolatræ. unde post tantum errorem idem dæmon, qui suggessit in deos falsos colorem, idem etiam persuasit, ut nefariis sacrificiis colerent. Vnde ille error non inuasit, nisi post alios intolerabiles errores, ut dicit Paul. ad Rom. 1.
Rom. 1.
Propterea tradidit illos Deus in reprobum sensum. Secundo patet, quia Deus damnauit sacrilegos illos ritus, ut patet Deuter. 12. unde etiam Cornelio Lentulo, Publio Lucinio Crasso cõsulibus consulibus ne hominem immolare, neue habitationem sanguine litare liceret, sancitum est. Ad secundum de Abraham beatus Augustinus libro 7. super
August.
Iudic. c. 49. dicit, quòd dato quòd lege generali prohibita sint huiusmodi sacrificia, tamen iubente domino specialiter possunt fieri, sicut & seipsum occidere, & innocentes, sicut præ ceptũ præ ceptum est Sauli, ut occideret omnes habitatores Amalech. Vel fortè, inquit, putauit Abraham dominum filium suum suscitaturum, & sic nullam faceret Isaac iacturam. Sed quo modo credit illud esse à Deo, cùm haberet præceptum Dei in contrarium? Respondetur, illa reuelatio uidetur esse interior, & cui Abraham resistere non posset. Sed hoc ipso, inquit August. ostendit displicere illi huiusmodi sacrifi| cium, quod inhibuit Abraham. Ad tertium de Iephte. beatus August. eodem loco multa dicit. Primum condemnat non solum factum & sacrificium Iepte, sed etiam uotum, quia uotum per se malum fuit: nam non uidetur cogitasse de sacrificio alicuius. Non enim dicitur, Quodcunque exierit obuiam mihi, sed quodcunque exierit de ianuis domus meæ obuiam mihi reuertenti in pace à filiis Amon, Domino offeram illud in holocaustum. Nec pecora solent occurrere ducibus à bello reuertentibus, nisi fortè canis, qui tamen sacrificio adhiberi non potuit: unde uidetur in ipso uoto licet non de filia, tamen de homine cogitasse. Quia ergo de hoc uoto, inquit, nec de facto scriptura aliquid diffiniuit, sicut de facto Abrahæ, iudicandum reliquit nobis ex regul. scripturarum. Et possemus (inquit) dicere, Deo displicuisse tale uotũ uotum , & ideo permisit ut unica filia occurreret, ut de tali uoto uindictam sumeret: nec prohibuisse eum 60. dierum spatio, sicut Abraham prohibuit, licet infra eodẽ eodem capitulo dicat, quòd potest etiam dici, quòd fecit totum ex spiritu domini & uotum & factum, & fortasse ut aliqua humana uictima, Christi significaretur uictima. Quod si uerum (inquit) est, non solum eius insipientia culpanda non est, uerum eius obedientia laudanda. Sed potius uidetur stare in prima solutione S. Thom. 2. 2. quæstione.
S. Thom.
| 88. art. 2. ad 2. Satis concordat cum illa prima solutione, & citat Hieronymum, quòd in uouendo fuit stultus, & in reddendo impius. uidentur tamen S. Thom. & Hieronymus non damnare uotum: nisi tanquam indiscretum, quod posset habere malum euentum. August. autem uidetur damnare secundum se, quasi intentio fuerit simpliciter hominem sacrificare. Non enim magnum fuisset, ut pro tali uictoria uouisset holocaustum uinius unius bouis, aut arietis. certè aliquod magnum uoluit uouere. Aliter dicit S. Tho. 4. dist. 4. quæst. 1. artic. 2. q. 2. ad 2. Idem Hebr. 11. lectio. 7. Sed non condemnat uotum, sed factum, quod secutum est. Sed laudatur Iepte de fide quam habuit. Sicut & Gedeon eodem tenore laudatur à Paulo, qui tamen peccauit tentando Deum in uellere & faciendo Ephot, post quod fornicata est multitudo filiorum Israël. Sed de pœnitentia utriusque creditur, ut ait S. Tho. Sed hoc iam constituto, quòd nec sit licitum uesci carnibus humanis, nec sacrificare homines, sequitur quæstio moralis, An si quis habeat hanc sacri crilegam legam consuetudinem, uel ut uescatur tali carne, uel sacrificiis tam nefandis utatur, ut sunt barbari isti inuẽti inuenti in prouincia Yucatan, id est, in noua Hispania, an possint principes Christiani sua authoritate ista ratione bellum illis inferre, & quatenus hæc: & si hoc non pos| sunt sua authoritate, an saltem ex authoritate summi põtificis pontificis hoc possint. Et quidem Aug. Antho. Archidiac. & Syluester dicunt, quòd si quæ nationes sint quæ contra ius diuinum supernaturale, & reuelatum faciunt, coërceri non debent, nec possunt, ut desistant ab illa uiolatione, ut si qui peccant peculiariter contra legem Christianam, uel olim contra legem Mosaicam. Et ratio est, quia non possunt conuinci manifestè quòd male faciant, & per consequens damnari iuridice non possunt: & quia nemo indānatus indamnatus potest puniri, ideo non possunt illa causa, aut bello, aut alia persequutione coërceri à talibus peccatis. Hæc conclusio spectat ad relectionem de Indis, quam de hac materia author suprà egit, ibi uidere latè poteris. De illo tandem dubio, utrum
8
* sit laudabile abstinere perpetuo à certo genere alimentorum etiam in extrema necessitate. Et uidetur quòd non liceat, quia (ut suprà probatum est) homo tenetur seruare propriam uitam per alimentum. ergo ubi non est aliud alimentum, nisi huius generis, tenetur illo uti. Arguitur secundo, quia si liceret, maximè ratione uoti, quale dicuntur habere Cartusienses. Sed hoc non, ergo patet minor, quia uotum debet esse de meliori bono, ut S. Tho. 2. 2. q. 88. & doctores 4. d. 38. Et saltem illud quod sine uoto est
S. Thom.
malum, ratione uoti non fit bonum: ut si est | malum inebriari, ratione uoti non est bonum: sed abstinere à cibo in extrema necessitate est mortale, secluso uoto, ergo etiam posito uoto. Imò tunc uidetur egregiè procedere dictum illud, In malis promissis, rescinde fidem. Tertio arguitur, Si quis faceret uotum abstinendi à carnibus non regulariter, uel semper, ut Cartusienses, sed solùm in extrema necessitate, profectò uotum esset stultum, & illicitum. Sed non uidetur quòd reddatur melius uotum, quia simul cum hoc uoueat abstinere etiam extra necessitatem, ergo &c. Item plus obligat lex diuina, quàm uotum: sed Iudæus in extremo tenebatur comedere carnes prohibitas, ergo etiam Cartusienses. Quarto arguitur, Liceret etiam Cartusiensi in tali necessitate constituto comedere carnes, ergo uidetur quòd teneretur. quia si habet medium licitum ad conseruandam uitam, facit contra charitatem non utendo illo, ergo, &c. Nulla lex humana deobligat à diuina, sed uotum est peculiaris lex, ergo, &c. In contrariũ contrarium uidetur consuetudo & authoritas religiosissimi ordinis Cartusiensis, ubi pro nulla necessitate uiolatur abstinentia illa à carnibus. Nec ualet dicere, quòd nunquam incidit necessitas, quia certè credendum est, quòd aliqui obierunt, quia non comederunt carnes. Pro dissolutione quęstionis nota, quòd Gerson in proprio tractatu de abstinen| tia Cartusiensium, ponit duas conclusiones principales in sententia. Prima, Cartusienses in extrema necessitate constituti, secluso scandalo, tenentur comedere carnes. Secunda, si ex tali esu carnium sequatur scandalum, puta dissolutio ordinis sui, & religionis, obligatur non comedere carnes. Easdem ponit Maior, 4. distinctione. 38. quæst. 4. & Martinus quæ stione de abstinentia. Primam conclusionem probant. primo, quia talis occidet seipsum non comedendo, iuxta illud Ambrosii,
Ambrosi.
Passce Pace fame morientem: si non pauisti, occidisti. Item nulla lex humana potest obligare ad diuina, sed iste tenetur lege diuina in tali necessitate comedere. ergo, &c. Item nulla constitutio contra charitatem habet locum, si hoc est contra charitatem, ergo, &c. Sed contra primam conclusionem arguitur 2. Machabæo. 6. Machabæi cum periculo mortis abstinuerunt. ergo licet abstinere saltem Cartusiensibus in quacun quacunque necessitate. Respõdet Respondet Gerson, quòd Machabæi tenebantur abstinere, quia obligabantur lege diuina, & non est transgredienda lex diuina pro corporali uitæ saluatione. Et quòd Dauid comedendo panes peccasset, nisi habuisset reuelationẽ reuelationem . Sed Maior aliter respõ det respondet , & dicit, quòd Machabæi tenebãtur tenebantur ratione scandali, aliâs debuissent comedere, unde illo secluso in necessitate liceret comedere il| las, quia maior est obligatio diuina seruandi uitam suam, quàm alia lex de non comedendo carnem suillam. & ita dicit Almain in Moral. c. 3. imò quòd tenebantur. Ex quo infert Gerson, quòd si constitutio Cartusiensis diceret, quòd non comederent carnes, etiam in extrema necessitate sub pœna peccati mortalis, nescirẽ nescirem , inquit, fateor, constitutionem istam defendere ab iniquitate. Hæc determinatio Gersonis, & Maioris, est ualde probabilis, & maximè declarando primam conclusionem per secundam, scilicet quòd ratione scandali potest abstinere in extrema necessitate capiendo largè scãdalum scandalum , id est, ex hoc, quòd Cartusiensis illa occasione uesceretur carnibus, inciperet dispẽ satio dispensatio , in casibus periculosis quidem, sed paulatim traheret ad multos casus, & omnes graues morbi essent occasio soluendæ abstinentiæ. & cùm Medici de industria augeant opinionem & timorem mortis in ægritudinibus, passim in infirmariis Cartusiens. uescerentur carnibus. Fatetur autẽ autem Gerson, quòd ne hoc eueniat, bene Cartusienses abstinẽt abstinent perpetuò. Sed tamen si in casu occulto, ubi non posset nasci occasio, & talis indigeret carnibus, posset comedere. Sed sicut hæc opinio est probabilis, ita contra eam pono conclusionem probabiliter. Non
9
* uidetur illicitũ illicitum Cartusiensi etiam in extrema necessitate abstinere à carnibus, | etiam secluso scandalo. Probatur primò. Si comedere carnes in extrema necessitate est præ ceptum iuris diuini, ut ipsi dicunt. ergo hoc esset scandalum Pharisæorum, de quo non est habenda ratio, iuxta dictum domini, Sinite illos, cæci sunt, & duces cæcorum. Matth. 15.
Matt. 15.
Tunc enim maximè habet locum Gregorii dictum, scilicet, Facilius scandalum nasci permittitur, quàm ueritas relinquatur. Et confirmatur, quia secũdum secundum istos doctores, talis, qui in isto casu abstineret, faceret contra præceptũ præceptum negatiuum, quod nunquam faciendum est ratione scandali. Secundo arguitur, Sequeretur, quòd quandocun quandocunque esset periculum ne moriatur ex abstinentia carnium, tenetur comedere. Consequẽs Consequens est falsum. ergo probatur sequela, quia extrema necessitas in moralibus ut certum est, uocatur, quando est probabile periculum. Falsitas consequentis patet ex ipso ritu, & consuetudine Cartusiensium, qui nũquam nunquam de hoc disputant, an indigeãt indigeant carnibus, necne. & dato quòd medicus dicat eum aliâs moriturum, non respiciunt ad scandalum, sed omnino negant se daturos. Nec ualet responsio Arnaldi de Villanoua, qui dicit, quòd quicquid potest fieri per esus carnium, potest fieri per oua sorbilia. Nam ut dicit Maior, clarum est, quòd potest ex assuetudine incidere in fastidium ciborum, & omnino non posse come| dere. Tertio non semper quis tenetur seruare uitam per omne medium licitum, ut patet in multis casibus, ubi posset quis defendere propriam uitam, & tamen ad conseruationem uirtutis patientiæ quis posset permittere se occidi. Item uxor cum periculo uitæ suæ potest assidere, & assistere uiro laboranti, etiam ubi non est necesse, sed tantùm ad conseruationem fidei maritalis. ergo, &c. Quarto non tenetur quis solum ad conseruationem uitę mutare se, puta de cõsilio consilio Medicorum deserere patriam, quia frigida est, uel aliquid huiusmodi. ergo nec comedere carnes. Quinto pro defensione patriæ posset quis procedere ad bellum cum probabili mortis periculo, & ubi non esset necesse. ergo pro conseruatione & augmento uirtutis, & abstinentiæ licet non comedere carnes. Sexto arguitur, quòd non plùs liceat comedere secretò, quàm publicè: quia dato quòd illud factum sit secretum, tamen doctrina est publica: & si hoc liceret, non debet oppositum doceri, & si scandalizaret factum, etiam doctrina. non enim minorem occasionem præbet doctrina, quàm factum. Septimo non solum ad conseruandum, sed ad augendum uirtutem licet subire mortem, ut suppono: sed per hoc, quòd Cartusienses abstineant perpetuò, augetur illa abstinẽtia abstinentia , & uirtus, ergo. Item nullus tenetur ducere uxorem, | ubi certò instaret periculum mortis ex castitate, si fecit uotum. ergo, &c. Ad hoc argumentum dicunt aliqui, negando consequentiam, quia hoc (aiunt) non est ordinatum ad conseruandum uitam. Sed profectò non uidetur sufficere: nam maritus si indigeret extremè, uidetur quòd teneretur accedere uxorem. ergo quòd non teneatur, est pro bono castitatis, & non quia non ordinatur per se ad uitam. Pro solutione argumentorum, notandum est, quòd aliud est non protelare uitam, aliud est abrumpere. nam primum non semper tenetur homo, & satis est, quòd det operã operam , per quam homo singulariter potest uiuere: nec puto, quòd si æger non posset habere pharmacum nisi daret totam substantiam suam, quòd teneretur facere. Secunda conclusio, In
10
* casu extremæ necessitatis puto quòd liceret Cartusiensi comedere carnes, aliâs lex esset intolerabilis. Posset aliter ad quæstionem responderi, distinguẽdo distinguendo de extrema necessitate. Aut enim est ex fame, quia nihil habet quod edat nisi carnes, ut posset cõtingere contingere , & in tali casu posset teneri opinio Gersonis, quòd tenetur comedere, quia tũc tunc fame moritur, quæ est mors uiolenta, & uidetur imputari isti. Alia necessitas uidetur esse ex ægritudine, & tunc carnes se habent tanquam medicinæ, & posset dici quòd in tali casu non teneretur, quia tunc mo| ritur ex infirmitate, cuius iste non est causa, & sic mors non imputaretur. hoc enim non est interficere, sed non protelare uitam quantum potest, sicut suprà dictũ dictum est de aliis medicinis: & sic maneret salua cõsuetudo consuetudo Cartusiensium, qui pro nullo periculo infirmitatis comedunt carnes. & hæc esset confirmatio conclusionis primæ, quòd licet abbreuiare uitam per abstinentiam carniũ carnium , ut postea dicemus per decem aut plures annos, quare non licebit seni octoginta annorum abbreuiare uitam per unum annum ne comedat carnes. Ad argumenta in contrarium in principio posita. Ad primum patet quid dicendum sit, quia tenetur modo regulæ sufficienti, & casus extraordinarii non cadunt, sub obligatione. Ad quintum respondetur, facere uotum solum de hoc, quòd in extrema necessitate non uescatur carnibus, hoc nihil bonitatis habet, sed absolutè abstinere à carnibus perpetuò, est bonum, & per hoc patet ad tertium. Ad quartũ quartum negatur consequentia. Ad secundum nego, quòd illud sit cõtra contra legem diuinam, imò uidetur secluso uoto siquis proposuisset nũquam nunquam comedere carnes, posset abstinere etiam in extrema necessitate. Fateor autem, quòd si regulariter & sæpe contingeret quòd morerentur ægrotantes ex abstinentia carnium, quòd non deberet seruari, sicut si ut plurimum nauigantes perirent, | non esset licitum nauigare, nisi pro maiori bono, quàm sit uita: sed quia hoc non frequenter contingit, ferenda est hæc iactura pro maiori bono, quod sequitur ex nauigatione. Ita in proposito, licet sit aliqua iactura, quia aliquando moriuntur Cartusienses ex abstinentia carnium, tamen meritò ferunt hanc iacturam pro maiori bono uirtutis abstinentiæ. Ex hac ratione posset formari aliud argumentum pro conclusione nostra. Quia iste est pars communitatis, & ideo bene facit pro bono spirituali communi subeundo periculum mortis cum iactura propriæ uitæ, & semper pro maiori bono licet ponere uitam. Sed est pro quodam argumento suprà facto de Machabæis, an licuisset comedere suillas carnes sine scandalo in extrema necessitate. Et certum est, quòd in casu Machabæorum erat magnum scandalum, quia exigebatur ab his in contumeliam legis. Sed si ponatur quòd fame perirent in solitudine, an tunc licereto. Variæ sunt opiniones. Et profectò quicquid dicat Maior, opinio Gersonis est probabilissima, quòd non liceret. nam tantæ authoritatis est præceptum diuinum positiuum, sicut naturale: si autem ex iure naturali esset illicitum comedere suillam carnem, non liceret etiam in extrema necessitate uesci. ergo nec etiam nunc, cùm esset de iure positiuo. Sed probabilius uidetur, quòd | utrun utrunque liceret in tali necessitate, & comedere propter necessitatem, ut discipuli uellentes spicas die festo, Matth. 12. ut dicit S. Tho. 3. p. q. 4.
Matt. 12.
art. 4. ad 3. & ita Machabæi bene fecerunt die sabbati non propulsantes, sed mortẽ mortem oppetentes, ne uiolarent sabbatum propter reuerẽtiam reuerentiam legis, & fecerunt bene postea pugnantes die sabbati, ne omnes perirent. 1. Mach. 2. S. Tho.
1. Mach. 2.
12. q. 100. art. 8. ad 4. imò non condemnantur
S. Thom
Gothi, qui in Italia permiserũt permiserunt aliquot millia ex exercitu perire, ne pugnarẽt pugnarent die sabbati. Sed S. Thom. 12. q. 4. art. 4. dicit, quòd esset tentare Deum, si quis non pugnaret in die sabbati in necessitate.
Loading...