# 1 Articulus. Primus . Sacramentum quid sit QVÆRITVR, in primis, quid sit sacramentum? Diffinitio autem secundum eundem Cicero. debet esse breuis, & dilucida oratio, naturam rei exponens . Et ideo Augusti. lib. 10. de Ciuita. Dei, sic diffinit. Sacramentum est sacrae rei signum. Haec diffinitio habetur de conse . d. 2. c. sacrificium. Haec est etiam prima diffinitio earum quas Magister sententiarum ponit in. 4. d. 1. & sanctus. Tho. 3. p. q. 60. arti. 2. Vbi aduerte quod quando dicit sacrae rei, non intelligitur quae libet res sacra, quia sic crux, & multa alia essent sacramentum, sed res sacra sanctificans nos. Cum enim sacramentum sit signum quoddam , signa autem proprie debeantur hominibus, & sacramentum sit proprium hominum, oportet vt per rem sacram intelligamus rem homines sanctificantem . Per signum etiam , non intelligas quodcumque signum , sed signum exterius quod communiter vocatur signum , & quod diffinit Augu. 2. de doctrina christia. dicens , signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus , facit aliquid aliud in cognitionem venire. Est igitur sacramentum, signum sensibile rei sacrae, nos sanctificantis. Per rem ergo sacram nos sanctificantem, intellige principaliter gratiam, gratum facientem: quamvis . S. Tho. 3. p. q. 60. ar. 3. dicat tria figurari in sacramentis . Primum , causam effectivam nostrae sanctificationis , scilicet passionem Christi. Lucae. 22. Hoc facite in meam commemorationem . Et. 1. Corinth. 11. Quotiescumque manducabitis panem hunc , & calicem bibetis: mortem domini annuntiabitis. Secundum , causam formalem nostrae sanctificationis scilicet gratiam . Tertium , causam finalem , quae est gloria. Vnde eccle. cantat ex officio. sanct . Tho. O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, ecce primum , mens impletur gratia: ecce secundum , & futurae glo riae nobis pignus datur, ecce tertium. Sunt & aliae diffinitiones sacramenti, quae sub alijs verbis idem quod prima iam posita docent . Sacramentum , ait Magist. sent. est inuisibilis gratiae , visibilis forma vt eius imaginem gerat, & causa existat Et August. lib. de corpore Christi. Sacramentum est per quod sub tegumentis rerum visibilium , diuina virtus, secretius salutem operatur. Et Hugo de sanct . Vict. lib. de sacramentis . 1. p. ca. 1. Sacramentum est materiale elementur , foris sensibili ter propositum , ex similitudine repraesentans , ex institutione significans , ex sanctificatione continens aliquam invisibilem & spiritualem gratiam. Et haec de diffinitione sacramenti sufficiant.