Articulus. Iꝰ . Sacramẽtum quid sit QVÆRITVR, in primis, quid sit sacramentum? Diffinitio autẽ secũdum eundẽ Cicero. debet esse breuis, & dilucida oratio, naturam rei exponẽs . Et ideo Augusti. lib. 10. de Ciuita. Dei, sic diffinit. Sacramentum est sacræ rei signum. Hæc diffinitio habetur de cōse . d. 2. c. sacrificium. Hæc est etiam prima diffinitio earum quas Magister sententiarum ponit in. 4. d. 1. & sanctus. Tho. 3. p. q. 60. arti. 2. Vbi aduerte quòd quandò dicit sacræ rei, non intelligitur quę libet res sacra, quia sic crux, & multa alia essent sacramentum, sed res sacra sanctificans nos. Cùm enim sacramẽ tum sit signum quoddā , signa autem proprie debeantur hominibus, & sacramentum sit proprium hominum, oportet vt per rem sacrā intelligamus rem homines sanctificantẽ . Per signũ etiā , non intelligas quodcũque signũ , sed signũ exterius quod communiter vocatur signũ , & quod diffinit Augu. 2. de doctrina christia. dicẽs , signum est quod pręter speciẽ quā ingerit sensibꝰ , facit aliquid aliud in cognitionẽ venire. Est igitur sacramentum, signũ sensibile rei sacræ, nos sanctificantis. Per rẽ ergo sacrā nos sanctificantem, intellige principalitèr gratiam, gratũ facientem: quāuis . S. Tho. 3. p. q. 60. ar. 3. dicat tria figurari in sacramẽtis . Primũ , causā effectiuā nostræ sāctificationis , scilicet passionẽ Christi. Lucæ. 22. Hoc facite in meā cōmemorationem . Et. 1. Corinth. 11. Quotiescũ  manducabitis panem hũc , & calicem bibetis: mortẽ dñi annuntiabitis. Secũdũ , causam formalẽ nostrę sāctificationis scilicet gr̃am . Tertiũ , causam finalẽ , quę est gloria. Vnde eccle. cantat ex officio. sāt . Tho. O sacrũ conuiuiũ in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, ecce primũ , mẽs impletur gratia: ecce secundũ , & futurę glo riæ nobis pignus datur, ecce tertium. Sunt & aliæ diffinitiones sacramenti, quæ sub alijs verbis idẽ quod prima iā posita docẽt . Sacramentũ , ait Magist. sent. est inuisibilis gr̃ æ , visibilis forma vt eius imaginẽ gerat, & causa existat Et August. lib. de corpore Christi. Sacramẽtũ est ꝑ quod sub tegumẽtis rerũ visibiliũ , diuina virtus, secretiùs salutẽ operatur. Et Hugo de sāct . Vict. lib. de sacramẽtis . 1. p. ca. 1. Sacramẽtũ est materiale elementũ , foris sensibili ter propositũ , ex similitudine repræ sentās , ex institutione significās , ex sanctificatione continẽs aliquā inuisibilẽ & spiritualem gratiam. Et hæc de diffinitione sacramenti sufficiant.