¶ VISA Sacramenti diffinitione, quia de sacramentis nouae legis est noster hic tractatus , videre oportet in quibus differant nostra sacramenta a sacra mentis veteris legis, maxime a circun cisione, quae secundum Augusti. & omnes doctores, conferebat gratiam ex opere operato. Notandum ergo, primo certum est, quod sacramenta veteris legis non aperiebant coelum , vt patet ex multis sacrae scripturae locis. Omnes enim antiqui patres, etiam sanctissimi fatebantur se in infernum descensuros , vt Iacob. Gene. 37. Descendam ad filium meum lugens in infernum. Iob. 14. Quis mihi tribuat vt in inferno protegas me. & 17. Et infernus domus mea est. & psal. Quis est homo qui viuet, & non videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi? Et certum est quod sacramenta no uae legis aperiant ianuam coeli . Christus in sua passione aperuit eam in communi toti generi humano, in particulari vero aperiunt sacramenta. Matth. 3. praedicabat Ioannes , poenitentiam agite, appropinquauit regnum caelorum . Ephe. 2. cuius gratia estis saluati, & consedere nos fecit in caelestibus . Rom. 8. Si filij, ergo & haeredes. Matth. 25. Venite benedicti patris mei, percipite regnum . Et Matthaei. 3. IESV baptizato, aperti sunt coeli . Ex hoc sequitur quód sacramenta veteris legis, no ponebant homines in statu sufficienti perueniendi ad vitam aeternam , & per consequens non dabant salutem , quia vltima salus est beatitudo, ac proinde tunc gratia non erat perfecta. Vnde tunc quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt a seruo, quia si non habebat ius adeundi vitam aeternam ab extrinseco, quia nondum aperuerat Christus ianuam coeli . Per peccatum enim Adae, & quodcunque actuale peccatum , non solum Adam incurrit indignationem, sed etiam omnes posteri eius, & tota natura humana, & sic duplex olim erat indignatio scilicet contra personam, & contra naturam . In veteri autem lege, per sacramenta tollebatur indignatio prima particularis contra singulos homines, sed tamen manebat adhuc indignata Deo tota natura humana, quae indignatio nunquam usque ad Christum á toto genere humano fuit ablata, & sic non erant Deo perfecte grati in illa lege veteri, sicut nunc in noua, quando omnis indignatio particularis & communis s ablata est. Et ista sufficiant de sacramentis veteris legis.