¶ VISA Sacramenti diffinitione, quia de sacramentis nouæ legis est noster hic tractatꝰ , videre oportet in quibus differant nostra sacramẽta à sacra mentis veteris legis, maximè à circun cisione, quæ secundũ Augusti. & oẽs doctores, conferebat gratiā ex opere operato. Notandũ ergo, primo certũ est, quòd sacramenta veteris legis non aperiebāt cęlum , vt patet ex multis sacræ scripturæ locis. Om̃es em̃ antiqui patres, etiam sanctissimi fatebantur se in infernum descẽsuros , vt Iacob. Gene. 37. Descendam ad filium meũ lugens in infernum. Iob. 14. Quis mihi tribuat vt in inferno protegas me. & 17. Et infernus domꝰ mea est. & psal. Quis est homo qui viuet, & non videbit mortẽ : eruet animā suā de manu inferi? Et certũ est quòd sacramenta no uæ legis aperiant ianuā cęli . Christus in sua passione aperuit eam in cōmuni toti generi humano, in particulari verò aperiũt sacramenta. Matth. 3. prę dicabat Ioānes , poenitẽtiā agite, appropinquauit regnũ cęlorũ . Ephe. 2. cuius gratia estis saluati, & cōsedere nos fecit in cęlestibus . Rom. 8. Si filij, ergo & hæredes. Matth. 25. Venite benedicti patris mei, percipite regnũ . Et Matthæi. 3. IESV baptizato, aꝑti sunt cęli . Ex hoc sequitur quód sacramẽta veteris legis, no ponebant homines in statu sufficienti perueniendi ad vitam æternā , & per consequens non dabāt salutẽ , quia vltima salus est beatitudo, ac proindè tunc gratia non erat perfecta. Vnde tunc quāto tempore hæres paruulus est, nihil differt à seruo, quia si non habebat ius adeundi vitā ęternam ab extrinseco, quia nondum aperuerat Christus ianuā cęli . Per peccatũ enim Adæ, & quodcun actuale peccatũ , non solũ Adam inccurrit indignationem, sed etiā omnes posteri eius, & tota natura humana, & sic duplex olim erat indignatio scilicet contra personam, & contra naturā . In veteri autẽ lege, per sacramenta tollebatur indignatio prima particularis contra singulos homines, sed tñ manebat adhuc indignata Deo tota natura humana, quę indignatio nunquā vs ad Christũ á toto genere humano fuit ablata, & sic non erāt Deo ꝑfectè grati in illa lege veteri, sicut nunc in noua, quandò omnis indignatio particularis & cōmuni s ablata est. Et ista sufficiant de sacramentis veteris legis.