# 3 Sacramenta quot sint? ¶ QVÆRITVR, quot sint sacra menta nouae legis? Respondeo, quod, septem, baptismus, confirmatio , eucharistia, poenitentia, ordo, matrimonium , extrema vnctio. Hoc determinatum est in concil. Florenti. sub Euge. 4. & in cap. ad abolendam, extra de haereticis , excommunicantur & damnantur , qui de ecclesiasticis sacramentis aliter sentire, aut docere praesumpserint , quam ecclesia Romana docet. Cum ergo ecclesia Romana in dicto concilio , & in vsu teneat. 7. esse sacramenta nouae legis, iam nemini licebit de hoc dubitare.