Sacramenta quot sint? ¶ QVÆRITVR, quot sint sacra menta nouæ legis? Respondeo, quòd, septem, baptismus, cōfirmatio , eucharistia, poenitentia, ordo, matrimoniũ , extrema vnctio. Hoc determinatum est in concil. Florenti. sub Euge. 4. & in cap. ad abolendam, extra de hęreticis , excōmunicantur & dānātur , qui de ecclesiasticis sacramẽtis alitèr sentire, aut docere pręsumpserint , quam ecclesia Romana docet. Cũ ergo ecclesia Romana in dicto cōcilio , & in vsu teneat. 7. esse sacramẽta nouæ legis, iā nemini licebit de hoc dubitare.