¶ SVFFIcientiam & congruitate huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p. q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad perficiendum hominem in vita spirituali, seu in cultu christianae religionis, & in remedium contra peccatum , & quantum ad utrumque : conuenienter sunt. 7. Vita enim hominis spiritualis similitudinem habet ad vitam corporalem, propter quod eodem nomine vocatur utraque vita: in vita autem corporali dupliciter aliquis proficitur , vno modo quantum ad propriam personam , & hoc dupliciter, scilicet aut adquirendo perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationem , quando adquirit vitam, & loco istius gene rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cum esset mortuus per peccatum, recipit vitam per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secundum sacramentum confirmationis , quod principaliter in Penthecoste est institutum, quando dominus dixit, sedete in ciuitate, donec induaminí virtute ex alto. Tertia perfectio vitae corporalis est nutritio, quae est conseruatio vitae, & loco huius succedit eucharistia . Vnde Ioan. 6. Nisi manducaueritis car nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed quia homo interdum incurrit aegritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires. Sic etiam in vita spirituali, ad expellendas infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia peccaui tibi. Alterum ad expellendas reliquias peccatorum, & est extrema vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo dupliciter, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius succedit ordo. Alio modo secundum naturalem propagationem, quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita.