Sacramentorum sufficiẽtia sufficientia .

¶ SVFFIcientiam & congruitate huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p. q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad ꝑficiẽdũ perficiendum hominẽ hominem in vita spirituali, seù in cultu xp̃ianæ christianae religionis, & in remediũ remedium cōtra contra peccatũ peccatum , & quātũ quantum ad vtrũq utrumque : cōuenientèr conuenienter sunt. 7. Vita em̃ enim hoĩs hominis spiritualis similitudinẽ similitudinem habet ad vitā vitam corporalem, propter quod eodẽ eodem nomine | vocatur vtra utraque vita: in vita autem corporali duplicitèr aliquis ꝑficitur proficitur , vno modo quātùm quantùm ad propriam personā personam , & hoc duplicitèr, scilicet aut adquirẽ do adquirendo perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationẽ generationem , quā do quando adquirit vitam, & loco istius gene rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cùm esset mortuus per peccatum, recipit vitam per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secũ dum secundum sacramentũ sacramentum cōfirmationis confirmationis , quod principalitèr in Penthecoste est institutum, quandò dominus dixit, sedete in ciuitate, donec induaminí virtute ex alto. Tertia perfectio vitæ corporalis est nutritio, quæ est conseruatio vitæ, & loco huius succedit eucharistia . Vnde Ioan. 6. Nisi māducaueritis manducaueritis car| nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed quia homo interdum incurrit ægritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires. Sic etiam in vita spirituali, ad expellẽ das expellendas infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia peccaui tibi. Alterum ad expellendas reliquias peccatorum, & est extrema vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo duplicitèr, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius succedit ordo. Alio modo secundùm naturalem propagationem, quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita.
Loading...