Sacramentorum sufficiẽtia . ¶ SVFFIcientiam & congruitate huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p. q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad ꝑficiẽdũ hominẽ in vita spirituali, seù in cultu xp̃ianæ religionis, & in remediũ cōtra peccatũ , & quātũ ad vtrũq : cōuenientèr sunt. 7. Vita em̃ hoĩs spiritualis similitudinẽ habet ad vitā corporalem, propter quod eodẽ nomine vocatur vtra vita: in vita autem corporali duplicitèr aliquis ꝑficitur , vno modo quātùm ad propriam personā , & hoc duplicitèr, scilicet aut adquirẽ do perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationẽ , quā do adquirit vitam, & loco istius gene rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cùm esset mortuus per peccatum, recipit vitam per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secũ dum sacramentũ cōfirmationis , quod principalitèr in Penthecoste est institutum, quandò dominus dixit, sedete in ciuitate, donec induaminí virtute ex alto. Tertia perfectio vitæ corporalis est nutritio, quæ est conseruatio vitæ, & loco huius succedit eucharistia Vnde Ioan. 6. Nisi māducaueritis car nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, nō habebitis vitam in vobis. Sed quia homo interdum incurrit ægritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires. Sic etiam in vita spirituali, ad expellẽ das infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia peccaui tibi. Alterum ad expellendas reliquias peccatorum, & est extrema vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo duplicitèr, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius succedit ordo. Alio modo secundùm naturalem propagationem, quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita.