# 9 ¶ QVÆritur, an incurrat sententiam excommunicationis qui facit, aut omittit aliquid inuincibiliter credens se incurrere excommunicationem propter illud? Verbi gratia furatus sum decem aureos in ecclesia, & credo inuincibiliter quod ob illud crimen sit possita excommunicatio : cum tamen non sit, est dubium , an incurram ? Et videtur quod sic, quia qui facit actum alias bonum , si cogitat esse malum peccat propter illam conscientiam , ergo. Respondeo quod in tali casu pecco mortaliter, & incurro tantam culpam & poenam , quantam incurrissem, si de facto fuisset imposita excommunicatio pro illo opere, sicut ego cogito: quia conscientia est quae damnat , vel absoluit. Secundó dico quod talis quamdiu habet illam conscientiam debet se in omnibus habere, ac si vere esset excommunicatus : nam alias peccauit propter conscientiam quam habet. Tertio dico quod talis de facto nullam excommunicationem incurrit. Probatur, quia ipse non potuit supra se ferre talem sententiam nec alius tullit, ergo. Item , quia si ille cogitasset eodem modo, quod propter illud opus occurrebat mortem temporalem , non incurrisset illam propter solam suam imaginem , ergo. Ad argumentum in contrarium dico, quod non est idem iudicium de culpa & de poena, nam culpa pendet ex vniuscuiusque voluntate , poena autem non nisi a iure, vel a iudice