¶ Iam verò de secundo principalitèr quæritur, vtrũ liceat cōicare cũ excōicato ? Hic sunt breuitèr tria definienda. Primũ in quibus sit licitũ cōicare cũ excōicato , & in quibus non. Secũ dũ an incurrat aliquā censurā qui participat cũ excōicato in prohibitis. Tertiũ an sit semper mortale peccatũ participare cum excōicatis in prohibitis. Quo ad primũ , sit prima propositio, post cōciliũ Cōstāt . duo genera excōicatorũ tenemur vitare, scilicet excōicatos nominatim, & excōicatos propter notoriā clerici percussionẽ , cũ his inquantum est prohibitũ participare, in his quæ in hoc carmine continentur. Os, orare, vale, cōmunio , mẽsa negat̃ . Hoc tamen intelligendum est, quādò tales excōmunicati nō tolerant̃ in ministerio ecclesiæ. Nā si tolerantur per cōmunem errorem, iā diximus supra ꝙ sacramenta ab eis collata sunt valida, ac proindè nō tenemur vitare eos: etiam in istis. Hoc patet ex iure, & ex prædicto concil. Secunda, cũ omnibꝰ excōmunicatis quocun modo sint excōicati , est licitũ participare in his quæ hoc carmine continentur. Vtile, lex, humile, res ignorata necesse. Vide in summa Caietani declarationẽ horũ verborũ . Tertia, excōicatos non nominatim, nec propter notoriā clerici percussionem, nullus tenetur vitare post cōciliũ Constan. etiam in contentis in primo versu. Vndè possumus cum eis colloqui, diuina officia audire, inducere eos ad administrandum sacramenta: si eis ex officio, vel ex commissione hoc incumbat: quia sic ordinauit conciliũ , in fauorẽ animarum. Hæc est ali quorũ non omniũ . Nam Siluest. Caie ta. & Adria. tenẽt oppositũ , quo ad participationẽ sacramentorũ tam actiuā , quam passiuam: aiunt em̃ eos peccare in tali administratione sacramentorũ ac proindè nō licere fidelibus eos inducere ad eam. Forsitan conciliũ non ordinauit, nisi ꝙ facta per tales essent valida: quia hoc maximè expediebat aĩabus . Quo ad secudũ de quantitate poenę , sit prima propositio. Qui participat in prohibitis cum excōicatis de quibus loquitur prima propositio, incurrit sententiam excōicationis maioris in duobus casibus. Primò qñ participat in crimine pro quo fuit lata excōmunicatio . Secundò qñ excōicatio fertur sub hac forma, excōicamus Pe trum & oẽs participantes, & cum illo cōicantes . Extra hos duos casus solùm incurrit̃ excōicatio minor: & de hoc non est dubitandũ . Secunda proposi tio, participare cũ excoĩcatis de quibus in prima propositione, est peccatum mortale, solũ in tribus casibus, scilicet si participet in diuinis, vel in crimine vel in contẽptu ecclesiæ seu clauium. In oĩbus alijs solùm erit veniale participare cum eis. Hæc oĩa habent̃ ex determinatione concilij Constantiẽ . vt Adria. Antoni. Caiet. Siluest. & vsus ecclesię testatur. Hoc dico quia illa determinatio non extat apud nos, nec in prędicto concil. ex defectu impressorum. Sed multi testant̃ se vidisse illam Et papa Eugen. in quibusdam ordinationibus reuocauit oĩa facta in concil. Basiliensi, vbi fuit ordinatum, ꝙ oẽs excōicati vitarent̃ , qđ erat contra determinationẽ concilij Constant. Nota hic ꝙ quilibet fidelis tenet̃ iure diuino vitare excōicatũ ( quocun modo sit excōicatꝰ ) in duobus casibꝰ pręter eos quos recẽsuimꝰ . Primꝰ qñ eiꝰ cōuersa est mihi nociua qua moueat nocendo in fide, vel circa bonos mores. Secundus qñ ex mea conuersatione ipse sumit fauorẽ , para autorizar su doctrina falsa, ò error, propter quod est excommunicatus. Extra hos duos casus non est de iure diuino vitare excōmunicatum , sed solùm de iure positiuo.