# 10 ΒΆ Iam vero de secundo principaliter quaeritur, vtrum liceat communicare cum excommunicato ? Hic sunt breuiter tria definienda. Primum in quibus sit licitum communicare cum excommunicato , & in quibus non. Secundum an incurrat aliquam censuram qui participat cum excommunicato in prohibitis. Tertium an sit semper mortale peccatum participare cum excommunicatis in prohibitis. Quo ad primum , sit prima propositio, post concilium Constant . duo genera excommunicatorum tenemur vitare, scilicet excommunicatos nominatim, & excommunicatos propter notoriam clerici percussionem , cum his inquantum est prohibitum participare, in his quae in hoc carmine continentur. Os, orare, vale, communio , mensa negatur . Hoc tamen intelligendum est, quando tales excommunicati non tolerantur in ministerio ecclesiae. Nam si tolerantur per communem errorem, iam diximus supra quod sacramenta ab eis collata sunt valida, ac proinde non tenemur vitare eos: etiam in istis. Hoc patet ex iure, & ex praedicto concil. Secunda, cum omnibus excommunicatis quocunque modo sint excommunicati , est licitum participare in his quae hoc carmine continentur. Vtile, lex, humile, res ignorata necesse. Vide in summa Caietani declarationem horum verborum . Tertia, excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem, nullus tenetur vitare post concilium Constan. etiam in contentis in primo versu. Vnde possumus cum eis colloqui, diuina officia audire, inducere eos ad administrandum sacramenta: si eis ex officio, vel ex commissione hoc incumbat: quia sic ordinauit concilium , in fauorem animarum. Haec est aliq uorum non omnium . Nam Siluest. Caie ta. & Adria. tenent oppositum , quo ad participationem sacramentorum tam actiuam , quam passiuam: aiunt enim eos peccare in tali administratione sacramentorum ac proinde non licere fidelibus eos inducere ad eam. Forsitan concilium non ordinauit, nisi quod facta per tales essent valida: quia hoc maxime expediebat animabus . Quo ad secundum de quantitate poenae , sit prima propositio. Qui participat in prohibitis cum excommunicatis de quibus loquitur prima propositio, incurrit sententiam excommunicationis maioris in duobus casibus. Primo quando participat in crimine pro quo fuit lata excommunicatio . Secundo quando excommunicatio fertur sub hac forma, excommunicamus Pe trum & omnes participantes, & cum illo communicantes . Extra hos duos casus solum incurritur excommunicatio minor: & de hoc non est dubitandum . Secunda proposi tio, participare cum excommunicatis de quibus in prima propositione, est peccatum mortale, solum in tribus casibus, scilicet si participet in diuinis, vel in crimine vel in contemptu ecclesiae seu clauium. In omnibus alijs solum erit veniale participare cum eis. Haec omnia habentur ex determinatione concilij Constantien . vt Adria. Antoni. Caiet. Siluest. & vsus ecclesiae testatur. Hoc dico quia illa determinatio non extat apud nos, nec in praedicto concil. ex defectu impressorum. Sed multi testantur se vidisse illam . Et papa Eugen. in quibusdam ordinationibus reuocauit omnia facta in concil. Basiliensi, vbi fuit ordinatum, quod omnes excommunicati vitarentur , quod erat contra determinationem concilij Constant. Nota hic quod quilibet fidelis tenetur iure diuino vitare excommunicatum ( quocunque modo sit excommunicatus ) in duobus casibus praeter eos quos recensuimus . Primus quando eius conuersatio est mihi nociua qua moueat nocendo in fide, vel circa bonos mores. Secundus quando ex mea conuersatione ipse sumit fauore , para autorizar su doctrina falsa, o error, propter quod est excommunicatus. Extra hos duos casus non est de iure diuino vitare excommunicatum , sed solum de iure positiuo.