# 11 ¶ QVÆritur, vtrum excommunicatum ab episcopo Salmantino, vel Burgensi &c . teneantur vitare qui sunt de alio episcopatu, supposito quod sciant illum esse excommunicatum ? Videtur quod non quia supra Burgenses nullam potestatem habet episcopus Salmantinus, quomodo ergo poterit illos obligare ad non participandum cum suo excommunicato . Scotus. 4. d. 19. q. 5. respondet (& bene) quod omnes qui sunt in ecclesia Dei tenetur vitare eum in quocumque loco existat excommunicatus . Sed tamen non bene respondet ad argumentum in contrarium, nam dicit quod episcopus non habet de iure diuino potestatem excommunicandi , nam sic non posset obligare non subiectos ad non participandum cum suo excommunicato : sed habet talem potestatem ex concessione papae, a qua habet, quod possit priuare omnibus suffragijs & communicationibus licitis. Sed dico quod episcopus de iure diuino habet potestatem excommunicandi subditos ex officio, et ordinaria & propria potestate. Et quicquid potest papa in toto orbe, potest etiam episcopus in suo episcopatu, stando dumtaxat in iure positiuo: paucis exceptis, vt creare episcopum. Vnde ad argumentum quomodo potest episcopus obligare non sibi subditos, dico, quod potest ex eo quod est de iure diuino, quod excommunicatus in vno loco vitetur in omnibus alijs: vt patet ex serie euangelica. Si ecclesiam non audierit sit tibi quasi ethnicus & publicanus, omnibus christianis dicitur illud, non solúm dicit illis qui vnius sunt episcopatus, sed omnibus . Secundo dico cum Maio. 4. d. 18. q. 4 quod illa obligatio non prouenit ex sententia episcopi , sed ex dispositione iuris humani, quod quidem praecipit, quod excommunicatus in vno episcopatu vitetur in alijs omnibus: vt habetur in concilio Niceno cap. 5. & in concilio Sardicen. ca. 16. &. 17. & in concilio Citrocheno ca. 2. &. 3. Haec autem habentur 11. q. 3. in multis cap. cap. si quis presbyter. & capit. quisquis &c.