¶ QVÆritur, vtrum excōmunicatũ ab ep̃o Salmantino, vel Burgensi &c tenear tur vitare qui sunt de alio episcopatu, supposito ꝙ sciant illum esse excōicatum ? Videtur ꝙ non quia supra Burgẽses nullam potestatẽ habet ep̃us Salmantinus, quomodo ergo poterit illos obligare ad non participandum cum suo excōicato . Scotus. 4. d. 19. q. 5. respondet (& benè) ꝙ oẽs qui sunt in ecclesia Dei tenẽtur vitare eũ in quocun loco existat excōicatus . Sed tamen non benè respondet ad argumentum in contrarium, nam dicit quòd episcopus non habet de iure diuino potestatem excōmunicandi , nā sic non posset obligare non subiectos ad non participandum cum suo excōicato : sed habet talem potestatẽ ex concessione papæ, à qua habet, quòd possit priuare omnibus suffragijs & communicationibus licitis. Sed dico ꝙ episcopus de iure diuino habet potestatẽ excōmunicandi subditos ex officio, et ordinaria & ꝓpria potestate. Et quicquid potest papa in toto orbe, potest etiam episcopus in suo episcopatu, stā do dũtaxat in iure positiuo: paucis exceptis, vt creare episcopum. Vndè ad argumentum quomodo potest episcopus obligare non sibi subditos, dico, ꝙ potest ex eo ꝙ est de iure diuino, ꝙ excōmunicatꝰ in vno loco vitetur in omnibus alijs: vt patet ex serie euangelica. Si ecclesiam nō audierit sit tibi quasi ethnicus & publicanus, omnibus christianis dr̃ illud, non solúm dicit illis qui vnius sunt episcopatus, sed oibꝰ Secundò dico cum Maio. 4. d. 18. q. 4 ꝙ illa obligatio non prouenit ex sententia ep̃i , sed ex dispositione iuris humani, quod quidem præcipit, ꝙ excō municatus in vno episcopatu vitetur in alijs omnibus: vt habetur in concilio Niceno cap. 5. & in concilio Sardicen. ca. 16. &. 17. & in concilio Citrocheno ca. 2. &. 3. Hęc autem habentur 11. q. 3. in multis cap. cap. si quis presbyter. & capit. quisquis &c.