¶ QVaeritur, an obligatio ad non participandum cum excommunicatis sit tanta, quod obliget ad sui obseruantiam, etiam cum periculo mortis? Verbi gratia Tyranus, vel alius excommunicatus minatur mihi mortem nisi communicem cum illo, vel dicam ei missam, an tenear mori potius quam id facere? Est quaestio grauis, & disputatur in prima secundae. q. 69. ar. 4. Sunt opinio nes, quidam dicunt quod lex humana ex natura sua & de per se non potest obligare ad sui obseruantiam cum periculo mortis, & si aliquando obligat est de per accidens quia scilicet adiungitur bono communi vel fidei, vel religionis. Probant quia debet esse iusta, vt si papa obligaret me ad non comedendum carnes feria sexta, certe esset lex impia, ergo. Caietan. prima secundae loco citato, tenet oppositum . Dicit enim quod papa et rex possunt condere legem quae ex sua natura & de per se obliget ad sui obseruantiam cum periculo mortis. Dicit secundo quod si aliqua lex non obligat isto modo, est solum ex benignitate legis latoris qui nolunt obligare cum tali periculo, non autem ex vi legis in summa autem sua dicit multa. Respondens ad quaest. Primo ait quod in humanis non est mortale communicare cum excommunicatis in prohibitis , & quod ab excommunicatione propter talem metum excusatur. Secundo dicit, quod in diuinis etiam secluso contemptu ecclesiae nullo modo licet communicare cum excommunicatis , etiam ob vitandam mortem . Quia talis participatio est mortalis, quae nullo metu excusatur: vt dicitur in ca. sacramentis extra de sententia excommunicationis . Certe ista sententia est nimis grauis & odiosa. Vnde dico, quod metus mortis excussat a mortali & ab excommunicatione , propter participacionem in diuinis cum excommunicatis incurrendam , secluso contemptu ecclesiae. Probo, quia non est verisimile, quod ecclesia intendit obligare ad obseruantiam suarum legum cum detrimento salutis propriae. Cum ergo excommunicatio sit poena ecclesiastica, & de iure positiuo, non est dicendum quod obligat cum periculo mortis. Et sic ad ca. sacramentis, dico quod illa decretalis est intelligenda, quando in contemptum ecclesiae minatur mors. Vel quando committitur peccatum mortale interueniente morte. Vel quando participat in crimine criminoso cum excommunicato , vt ait. S. Tho. quodlibeto. 12. art. 9. & Siluester verbo metus. §. 7. & Durandus distinctione . 18. quaestione . 5.