¶ QVæritur, an obligatio ad non participādum cum excōicatis sit tanta, ꝙ obliget ad sui obseruantiam, etiam cũ periculo mortis? V. g. Tyranus, vel alius excōicatus minatur mihi mortem nisi cōicem cum illo, vel dicam ei missam, an tenear mori potius  id facere? Est quæstio grauis, & disputat̃ in prima secundæ. q. 69. ar. 4. Sũt opinio nes, quidā dicunt ꝙ lex humana ex natura sua & de per se non pōt obligare ad sui obseruantiā cum periculo mortis, & si aliqñ obligat est đ per accidẽs quia scilicet adiungitur bono cōmuni vel fidei, vel religionis. Probant quia debet esse iusta, vt si papa obligaret me ad non comedẽdũ carnes feria sexta, certè esset lex impia, ergo. Caietan. prima secundę loco citato, tenet oppositũ . Dicit em̃ ꝙ papa et rex possunt cō dere legẽ quæ ex sua natura & de per se obliget ad sui obseruantiā cum periculo mortis. Dicit secundô ꝙ si aliqua lex non obligat isto modo, est solũ ex benignitate legis latoris qui nolũt obligare cũ tali periculo, nō aũt ex vi legis in summa aũt sua dicit multa. Respō dẽs ad quæst. Primo ait ꝙ in humanis nō ẽ mortale cōicare cũ excōicatis in ꝓhibitis , & ꝙ ab excōicatione ꝓpter talẽ metũ excusatur. Secundò dicit, ꝙ in diuinis etiā secluso contẽptu ecclesiæ nullo modo licet cōmunicare cũ excōicatis , etiā ob vitādā mortẽ . Quia talis participatio est mortalis, quæ nullo metu excusatur: vt dicitur in ca. sacramentis extra de sententia excōicationis . Certè ista sententia est nimis grauis & odiosa. Vndè dico, ꝙ metus mortis excussat à mortali & ab excōicatione , propter participationẽ in diuinis cũ excōicatis incurrendā , secluso contẽptu ecclesiæ. Probo, quia nō est verisimile, ꝙ ecclesia intendit obligare ad obseruantiam suarũ legum cum detrimento salutis propriæ. Cũ ergo excōicatio sit poena ecclesiastica, & de iure positiuo, nō est dicendũ ꝙ obligat cũ periculo mortis. Et sic ad ca. sacramentis, dico ꝙ illa decretalis est intelligenda, qñ in contẽptũ ecclesię minatur mors. Vel qñ cōmittitur peccatũ mortale interueniẽte morte. Vel qñ participat in crimine criminoso cũ excōicato , vt ait. S. Tho. quodlibeto. 12. art. 9. & Siluester verbo metus. §. 7. & Durandus distinctiōe . 18. quæstiōe . 5.