¶ QVÆritur, vtrum ipsemet excommunicatus teneatur vitare fideles? & loquor de omnibus excommunicatis quocunque modo. Respondeo, & sit prima propositio, excommunicatus cuius excommunicatio est occulta non tenetur ratione excommunicationis abstinere in publico consortium aliorum, & communionem , etiam in diuinis, sed potest & debet se in omnibus ita habere, ac si non esset excommunicatus. Haec est conclusio Siluestri verbo excommunicatio . 3. §. 5. Probatur nullus tenetur se infamare, imo omnes tenentur iure diuino & naturali ad tuendam famam maxime propriam (curam habe de bono nomine) ergo. Item quia quilibet tenetur non scandalizare alios, sed si excommunicatus secrete fugeret aliorum consortia scandalizarentur illi nescientes causam, ergo non debet fugere. Secunda, publice excommunicatus tenetur vitare alios fideles tam in publico quam in secreto: de hoc non est dubium . De quantitate publici excommunicati publice si communicet cum alijs in diuinis & prohibitis, idem est iudicium ac de peccato participantium cum eo, non peccat ille magis quam illi: excepto quod fideles post concilium Constantiense habent facultatem inducendi excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem , ad aliqua in quibus si se intromitterent ipsi excommunicati non rogati, grauiter peccarent