¶ QVÆritur, vtrum ipsemet excommunicatus teneatur vitare fideles? & loquor de omnibus excommunicatis quocunque modo. Respondeo, & sit prima propositio, excōmunicatus cuius excōmunicatio est occulta non tenetur ratione excōmunicationis abstinere in publico consortium aliorum, & cōmunionem , etiam in diuinis, sed potest & debet se in omnibus ita habere, ac si nō esset excommunicatus. Hæc ẽ cōclusio Siluestri verbo excō municatio . 3. §. 5. Probatur nullus tenetur se infamare, imò omnes tenent̃ iure diuino & naturali ad tuẽdam famā maximè propriā (curam habe de bono nomine) ergo. Itẽ quia quilibet tenetur non scandalizare alios, sed si excommunicatus secrete fugeret aliorā consortia scandalizarentur illi nescientes causam, ergo nō debet fugere. Secunda, publicè excōmunicatus tenetur vitare alios fideles tā in publico quam in secreto: de hoc nō est dubiũ . De quantitate publici excommunicati publice si communicet cum alijs in diuinis & prohibitis, idem est iudiciũ ac de peccato participantium cum eo, non peccat ille magis quā illi: excepto quod fideles post cōciliũ Constātiẽse habent facultatem inducendi excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionẽ , ad aliqua in quibꝰ si se intromitterẽt ipsi excōicati nō rogati, grauiter peccarẽt