# 14 ΒΆ Sed vtrum vnus excommunicatus teneatur vitare alium excommunicatum ? Videtur, quod non quia olim leprosi qui hos excommunicatos figurabant poterant inuicem colloqui & conuersari, ergo. Item quia excommunicati non sunt iam de corpore mistico ecclesiae a quo separatur excommunicatio , ergo. Respondeo quod sine dubio tenendum est quod ita est prohibitum excommunicato participare cum alijs excommunicatis , sicut cum alijs fidelibus, & aeque peccat communicando cum illis, ac cum istis. Et omnes excommunicati sic ad inuicem communicantes , incurrunt excommunicationem minorem . Patet, quia alias excommunicati essent melioris conditionis vt sic, quam non excommunicati : qui quidem priuantur illa conuersatione. Item , quia adhuc sunt membra ecclesiae per fidem. Secundo dico, quod excommunicati ob hoc solum quod sunt excommunicati, non sunt exempti a legibus & praeceptis suorum praelatorum , & papae . Quia non sunt omnino extra ecclesiam : sicut ethnici, nec sunt totaliter abscissi, & ideo tenentur superioribus parere, & secus facientes peccant, & incurrunt alias excommunicationes & poenas.