¶ Sed vtrũ vnus excōicatus teneatur vitare aliũ excōicatum ? Videtur, ꝙ nō quia olim leprosi qui hos excōicatos figurabant poterant inuicẽ colloqui & conuersari, ergo. Itẽ quia excōicati nō sunt iam de corpore mistico ecclesiæ à quo separatur excōicatio , ergo. Respond. ꝙ sine dubio tenendũ est ꝙ ita est prohibitũ excōicato participare cum alijs excōicatis , sicut cum alijs fidelibus, & æque peccat cōmunicando cũ illis, ac cũ istis. Et omnes excōicati sic ad inuicẽ cōicantes , incurrunt excōicationẽ minorẽ . Patet, quia aliâs excōicati essent melioris conditionis vt sic, quā non excōicati : qui quidẽ priuantur illa conuersatione. Itẽ , quia adhuc sunt membra ecclesiæ per fidem. Secundò dico, ꝙ excom:nunicati ob hoc solùm ꝙ sunt excommunicati, nō sunt exempti à legibus & præceptis suorum prælatorũ , & papę . Quia non sunt omnino extra ecclesiā : sicut ethnici, nec sunt totalitèr abscissi, & ideò tenẽtur superioribus parere, & secus facientes peccant, & incurrunt alias excōmunicationes & poenas.