¶ Dico denique, non sacerdotes posse excommunicare , dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, vt archidiaconi, legati, & electi. Sed est graue dubium , an occulte excommunicatus possit excommunicare : ita quod talis sententia valeat? Palu. 4. d. 18. q. 2. respondet, quod sic. Probat ex cap. ad probandum de sententia & re iudicata. Et ex le. Barbarius. ff. de re iu dicata. Et habetur. 3. q. 7. ca. 1. &. 8. q. 4 cap. nonne. Idem tenet Gratianus. 3. q. 7. in fine. Contrarium Siluester verbo excommunicatio . 2. §. 1. Nam Alexander 24. q. 1. ca. audiuimus, dicit excommunicatum excommunicare non posse, nec enim deijcere potest quemquam iam prostratus. Idem patet in cap. aduersus de immunitate ecclesiarum , & ibi Glosa. Et in capi. exceptionem de exceptionibus. Ad hoc respondetur, publice excommunicatum suspensum esse ab officio & beneficio ecclesiastico, de iure communi ecclesiastico tamen, nam a ciuili non est suspensus, ita quod sententiae non valeant : nisi cum per annum perseuerat in excommunicatione : vt habetur extra de haereticis. ca. excommunicamus . §. credentes. Suspensus quoque est á beneficio suscipiendo: ita quod non possit accipere, nec retinere, si accipit. Patet de clerico excommunicato ca. postulastis. a fru ctibus etiam percipiendis beneficij quod habuit ante excomunicationem ipso iure suspenditur: de appellatio. ca. pastoralis. §. verum quia. Sed non priuatur beneficijs habitis ante excommunicationem , eo ipso priuandi tamen sunt, & expoliandi, si diu in excommunicatione permaneant: vt patet de aetate & qualitate ca. cum bonae memoriae. Et de haereticis ca. excommunicamus . §. credentes. Quaero an ab officio sint suspensi . Patet. 24. q. 1. c. audiuimus. Et de excessibus praelatorum. c. vltimo. Et omnes iurisperiti atque theologi ita sentiunt . Occulte autem excommunicatus non est suspensus ab officio. Nam publici officij gesta ab excommunicato occulto valent , nec sunt irrita quamdiu toleratur ab ecclesia. Et haec est opinio communis Ricardi. 4. d. 18. ar. 7. q. 1. Caieta. in summa verbo absolutio. Innocen . ca. veritatis de dolo & contumacia. Panor. ibidem . Siluest. verbo excommunicatio . 3. §. 10. 11. &. 23. Nam si actus occulte excommunicati irritarentur , postea cum detegeretur excommunicatio , multi de suo statu dubitarent . Item patet ex concilio Constant . in quo ad euitanda scandala & multa pericula, solum priuamur a communicatione excommunicatorum , qui sunt specialiter nominati : vel percussores clericorum , & tamen si essent irrita quae facerent, tenemur abstinere. Item in ca. ex pia, de exceptio. lib. 6. Item sententia lata ab excommunicato occulte, tenet quantum ad exteriora, & non solum ratione scandali. 8. q. 4. ca. nonne. Credo tamen quod per talem sententiam non priuatur excommunicatus suffragijs communibus . Quia ex parte ferentis erat nulla: sed est valida ratione praecepti ecclesiastici, & propter vtilitatem communem . Confirmatur, quia concilium Constant. voluit illam indulgentiam esse: non in releuationem excommunicati , sed populi christiani, ergo cum priuare suffragijs pertineat ad auctoritatem ipsius excommunicantis , non debet releuari: suffragijs inquam . i. bonis interioribus quae Deus praebet membris suae ecclesiae. Nam bene priuat eum orationibus publicis, missa, officio diuino . An autem publice excommunicatus possit dare facultatem audiendi confessiones? Palu. 4. d. 23. q. 2. tenet, quod sic. Ego credo quod non, quia est suspensus. Occulte autem excommunicatus licite potest alteri committere , ipse vero licite absoluere non potest. Quo ad quartum & vltimum de excommunicatione minori, dicimus primo quod excommunicatio minor est censura ecclesiastica, qua homo excluditur a passiua tantum participatione sacramentorum: & ex consequenti a passiua electione canonica. Quia sic disponit ius extra de clerico excommunicato. Et haec excommunicatio post concilium Constant. in duobus tantum casibus incurritur. Primus si participatio interuenit cum nominatim excommunicatis publice. Secundus si cum excommunicatis propter manum violentam in clericum notoriam, extra casus a iure permissos, & peccat mortaliter peccato sacrilegij excommunicatus minore excommunicatione, si se ingerit passiuae participationi cuiusque sacramenti. Quia exclusus ab ecclesia indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerens se diuinis. Participantes autem cum excommunicato minore, nullam ex participatione incurrunt censuram. Quia excommunicatio minor non transit in tertiam personam.