¶ Dico denique, non sacerdotes posse excōicare , dũmodo iurisdictionẽ habeant in foro contentioso, vt archidiaconi, legati, & electi. Sed est graue dubiũ , an occultè excōicatus possit excōicare : ita ꝙ talis sententia valeat? Palu. 4. d. 18. q. 2. respondet, ꝙ sic. Probat ex cap. ad probandum de sententia & re iudicata. Et ex le. Barbarius. ff. de re iu dicata. Et habetur. 3. q. 7. ca. 1. &. 8. q. 4 cap. nonne. Idem tenet Gratianus. 3. q. 7. in fine. Contrarium Siluester verbo excōicatio . 2. §. 1. Nam Alexander 24. q. 1. ca. audiuimus, dicit excōmunicatum excōicare non posse, nec enim deijcere potest quẽquam iam prostratus. Idem patet in cap. aduersus de immunitate ecclesiarũ , & ibi Glosa. Et in capi. exceptionẽ de exceptionibus. Ad hoc respondetur, publicè excōicatum suspensum esse ab officio & beneficio ecclesiastico, de iure cōmuni ecclesiastico tamen, nam à ciuili non est suspensus, ita ꝙ sententiæ non valeāt : nisi cùm per annum perseuerat in excōicatione : vt habetur extra de hæreticis. ca. excōmunicamus . §. credentes. Suspensus quoque est á beneficio suscipiendo: ita ꝙ non possit accipere, nec retinere, si accipit. Patet de clerico excōmunicato ca. postulastis. à fru ctibus etiā percipiẽdis beneficij quod habuit ante excomunicationem ipso iure suspenditur: de appellatio. ca. pastoralis. §. verum quia. Sed non priuatur beneficijs habitis ante excōicationẽ , eo ipso priuandi tñ sunt, & expoliandi, si diu in excōicatione permaneant: vt patet de ætate & qualitate ca. cũ bonæ memoriæ. Et de hæreticis ca. excōicamus . §. credentes. Quæro an ab officio sint suspẽsi . Patet. 24. q. 1. c. audiuimus. Et de excessibus prælatorum. c. vltimo. Et oẽs iurisperiti at theologi ita sentiũt . Occulte aũt excōicatus nō est suspẽsus ab officio. Nā publici officij gesta ab excōicato occulto valẽt , nec sunt irrita quādiu toleratur ab ecclesia. Et hæc est opinio cōis Ricardi. 4. d. 18. ar. 7. q. 1. Caieta. in sũ ma verbo absolutio. Innocẽ . ca. veritatis de dolo & contumacia. Panor. ibidẽ . Siluest. verbo excōicatio . 3. §. 10. 11. &. 23. Nā si actus occultè excōicati irritarẽtur , posteâ cũ detegeret̃ excōicatio , multi de suo statu dubitarẽt . Itẽ patet ex cōcilio Cōstant . in quo ad euitā da scandala & multa pericula, solũ priuamur à cōicatione excōicatorũ , qui sũt specialiter noĩati : vel percussores clericorũ , & tñ si essent irrita quæ facerent, tenemur abstinere. Item in ca. ex pia, de exceptio. lib. 6. Item sententia lata ab excōmunicato occulte, tenet quantum ad exteriora, & non solũ ratione scandali. 8. q. 4. ca. nonne. Credo tamen ꝙ per talem sententiā non priuatur excommunicatus suffragijs cōmunibus . Quia ex parte ferentis erat nulla: sed est valida ratione prę cepti ecclesiastici, & propter vtilitatẽ cōmunem . Confirmatur, quia concilium Constant. voluit illā indulgentiam esse: non in releuationem excō municati , sed populi christiani, ergo cùm priuare suffragijs pertineat ad auctoritatem ipsius excōicantis , non debet releuari: suffragijs in . i. bonis interioribus quæ Deus prębet membris suæ ecclesiæ. Nam bene priuat eũ orationibus publicis, missa, officio diuino An autem publicè excōicatus possit dare facultatẽ audiendi confessiones? Palu. 4. d. 23. q. 2. tenet, ꝙ sic. Ego credo ꝙ non, quia est suspensus. Occultè autẽ excōicatus licitè potest alteri cō mittere , ipse verò licite absoluere nō potest. Quo ad quartum & vltimum de excōicatione minori, dicimus primò quod excommunicatio minor est censura ecclesiastica, qua homo excluditur à passiua tantum participatione sacramentorum: & ex consequenti à passiua electione canonica. Quia sic disponit ius extra de clerico excommunicato. Et hæc excommunicatio post concilium Constant. in duobus tantum casibus incurritur. Primus si participatio interuenit cum nominatim excommunicatis publicè. Secundus si cum excommunicatis propter manum violentam in clericum notoriam, extra casus à iure permissos, & peccat mortaliter peccato sacrilegij excommunicatus minore excommunicatione, si se ingerit passiuæ participationi cuiusque sacramenti. Quia exclusus ab ecclesia indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerẽs se diuinis. Participātes autem cum excommunicato minore, nullam ex participatione incurrũt censuram. Quia excommunicatio minor non transit in tertiam personam.