# 17 ¶ SED vtrum quilibet sacerdos possit absoluere ab excommunicatione minori? Respondeo quod non secundum Caietanum verbo absolutio, & verbo excommunicatio minor, circa finem . Et Siluester verbo absolutio. 1. § 2. & est communis opinio. Probat Caietanus, quia quaecunque excommunicatio est vinculum fori contentiosi , ergo exigitur in absoluente potestas iurisdictionis in eodem foro, at simplex sacerdos non est iudex, nec habet nisi potestatem ordinis, ergo. Confirmatur ex capitu. nuper de sententia excommunicationis . Oportet ergo recurrere ad ministrum ecclesiae habentem alias potestatem iurisdictionis, & posset diachonus: imo simplex clericus habens iurisdictionem absoluere a minore excommunicatione multo magis quam a maiore. Quoniam vtriusque absolutio non spectat ad potestatem ordinis, sed iurisdictionis. Et ista pro materia excommunicationis sufficiant, &c. LAVS Deo.