¶ SED vtrum quilibet sacerdos possit absoluere ab excommunicatione minori? Respondeo quòd non secundũ Caietanum verbo absolutio, & verbo excommunicatio minor, circa finẽ Et Siluester verbo absolutio. 1. § 2. & est communis opinio. Probat Caietanus, quia quæcunque excōmunicatio est vinculum fori cōtentiosi , ergo exigitur in absoluẽte potestas iurisdictionis ĩ eodem foro, at simplex sacerdos nō est iudex, nec habet nisi potestatẽ ordinis, ergo. Confirmatur ex capitu. nuper de sentẽtia excōmunicationis . Oportet ergo recurrere ad ministrũ ecclesiæ habentem alias potestatẽ iurisdictionis, & posset diachonus: imò simplex clericus habẽs iurisdictionẽ absoluere a minore excōmunicatiōe multo magis quā a maiore. Quoniam vtriusque absolutio nō spectat ad potestatẽ ordinis, sed iurisdictionis. Et ista pro materia excommunicationis sufficiant, &c. LAVS Deo.