QVo ad primum, excōmunicatio est separatio à communione ecclesię quo ad fructũ & suffragia gñralia , & est diffinitio excōmunicationis maioris. Pro cuius intelligẽtia est notandum, ꝙ excōicatio non ẽ peccatum, nam quodlibet peccatum (etiam veniale) est maius malum quā excōicatio , sed est poena: poena autem est priuatio alicuius boni, & sic excōicatio est priuatio cōicationis ecclesię , quę quidẽ est quoddam bonũ . Secundò nota ꝙ inter christianos sunt quatuor gradus cōicationis . Primus est cōicatio humana quæ etiam inuenitur inter infideles, sicut cōmedere simul colloqui, tractare, & hęc cōmunio non est propriè fideliũ , sed conuenit eis quatenus ciues, & politici sunt. Secundus est cōmunicatio quæ consistit in hoc ꝙ est simul conuenire in ecclesia ad orandum, ad re cipiendum sacramenta, ad electionẽ canonicā actiuam & passiuam, & ad audiendũ diuina officia. Tertius est cō municatio bonorũ & suffragiorũ quę ex intentione ecclesiæ applicantur, seu offeruntur pro omnibus christianis. Quartus est communicare, seu habere partem in bonis & meritis aliorum fidelium, quæ titulo charitatis applicātur omnibus existentibus in gratia: secundum illud psal. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. His suppositis sit prima propositio, excōmunicatio non priuat quarta cōmunicatione Probatur, quia illa cōmunicatio fundatur in charitate, charitatem autem non expellit nisi peccatũ , sed excōmunicatio nō est peccatũ , vt diximus, ergo. Secunda propositio excōicatio priuat hominem reliquis tribus cōmunicationibus . Vnde solet ab alijs diffi niri (& benè) excōmunicatio est priuatio â quacunque licita communicatione fideliũ . Consule Caietanũ quodlibeto. 2. q. 12. Et nota antiquam cōsuetudinem ecclesiæ in excōmunicatione , quòd gradatim fideles cōmunicatione priuantur. Et fortè tot erant genera excōmunicationum quot genera cōmunionum . Vnde Siluester tria genera ponit verbo excommunicatio primo. §. 1. Aliquādò enim priuabant̃ sola communione eucharistiæ quæ āthonomaticè cōmunio dicit̃ , vt tradit Dionysius de ecclesi. hierarchia ca. 3. & ostẽdit Vualden. lib. de sacramẽtis ca. 95. Et de hac intelligo decretũ Ioā nis papæ. 3. q. 4. c. engeltrudā . Aliquā dó priuant̃ Christi fideles ecclesiastico cōuẽtu ad officia diuina audienda, vel ab oratiōe cōmuni quæ ōes poterant appellari minores excōmunicatiōes , & eas videre licet. 5. q. 2. c. pręsẽti Et. 11. q. 3. ca. admensam. Et in concilio Niceno. ca. 11. &. 12. Et Chrisosto. home. 17. in Matthęum circa finem. Aliquandò fideles priuabantur omni cō munione , quasi pręscisi ab ecclesiastico corpore: & hāc veteres appellabāt anathema, qua voce iudęi extremam detestationem significare solebant: teste Hierony. suꝑ . 1. ca. epistolę ad Galatas. Nos hac tempestate duas tātum excōicationes nouimus, minorẽ qua quis priuat̃ cōmunione passiua sacramẽtorũ oĩum , maiorẽ , qua etiā priuat̃ alijs fideliũ cōmunicationibus : vt habes de clerico excōmunicato ca. vlti.