# 1 QVo ad primum, excommunicatio est separatio a communione ecclesiae quo ad fructum & suffragia generalia , & est diffinitio excommunicationis maioris. Pro cuius intelligentia est notandum, quod excommunicatio non est peccatum, nam quodlibet peccatum (etiam veniale) est maius malum quam excommunicatio , sed est poena: poena autem est priuatio alicuius boni, & sic excommunicatio est priuatio communicaitonis ecclesiae , quae quidem est quoddam bonum . Secundo nota quod inter christianos sunt quatuor gradus communicationis . Primus est communicatio humana quae etiam inuenitur inter infideles, sicut commedere simul colloqui, tractare, & haec communio non est proprie fidelium , sed conuenit eis quatenus ciues, & politici sunt. Secundus est communicatio quae consistit in hoc quod est simul conuenire in ecclesia ad orandum, ad re cipiendum sacramenta, ad electionem canonicam actiuam & passiuam, & ad audiendum diuina officia. Tertius est communicatio bonorum & suffragiorum quae ex intentione ecclesiae applicantur, seu offeruntur pro omnibus christianis. Quartus est communicare, seu habere partem in bonis & meritis aliorum fidelium, quae titulo charitatis applicantur omnibus existentibus in gratia: secundum illud psal. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. His suppositis sit prima propositio, excommunicatio non priuat quarta communicatione . Probatur, quia illa communicatio fundatur in charitate, charitatem autem non expellit nisi peccatum , sed excommunicatio non est peccatum , vt diximus, ergo. Secunda propositio excommunicatio priuat hominem reliquis tribus communicationibus . Vnde solet ab alijs diffi niri (& bene) excommunicatio est priuatio a quacunque licita communicatione fidelium . Consule Caietanum quodlibeto. 2. q. 12. Et nota antiquam consuetudinem ecclesiae in excommunicatione , quod gradatim fideles communicatione priuantur. Et forte tot erant genera excommunicationum quot genera communionum . Vnde Siluester tria genera ponit verbo excommunicatio primo. §. 1. Aliquando enim priuabantur sola communione eucharistiae quae anthonomatice communio dicitur , vt tradit Dionysius de ecclesi. hierarchia ca. 3. & ostendit Vualden. lib. de sacramentis ca. 95. Et de hac intelligo decretum Ioannis papae. 3. q. 4. c. Engeltrudam . Aliquandó priuantur Christi fideles ecclesiastico conuentu ad officia diuina audienda, vel ab oratione communi quae omnes poterant appellari minores excommunicationes , & eas videre licet. 5. q. 2. c. praesenti . Et. 11. q. 3. ca. admensam. Et in concilio Niceno. ca. 11. &. 12. Et Chrisosto. home. 17. in Matthaeum circa finem. Aliquando fideles priuabantur omni communione , quasi praescisi ab ecclesiastico corpore: & hanc veteres appellabant anathema, qua voce iudaei extremam detestationem significare solebant: teste Hierony. super . 1. ca. epistolae ad Galatas. Nos hac tempestate duas tantum excommunicationes nouimus, minorem qua quis priuatur communione passiua sacramentorum omnium , maiorem , qua etiam priuatur alijs fidelium communicationibus : vt habes de clerico excommunicato ca. vlti.