# 3 ¶ QVÆritur, quomodo intelligatur quod excommunicatio priuat a receptione sacramentorum? an sit sensus quod faciat eam illicitam, ita videlicet quod non potest ex communicatus sacramentum suscipere sine hoc quod peccet: tamen si de facto suscipiat, verum suscipit sacramentum, vel an sit sensus quod nec potest sine peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentum , ita quod vltra hoc quod peccat sacramentum est nullum ? Haec quaestio est vna de vtilioribus & difficilioribus totius huius materiae. Et tota difficultas est de sacramento poenitentiae , vtrum sit nullum per hoc quod sumitur ab escommunicato . Pro cuius intelligentia est in primis notandum quod excommunicatio non habet ex iure diuino priuare a receptione sacramentorum, nec a participatione sacrificiorum ecclesiae . Nam de iure diuino nullus est excommunicatus : licet veniat excommunicandus ab ecclesia, secundum eius placitum & limitationem. Secundo nota quod in potestate ecclesiae est facere quod sacramentum poenitentiae & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibiliter ignorante se esse excommunicatum. Quod tamen non posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem: quia habent determinatam materiam de iure diuino, quae non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, quod de hac re sunt diuersae sententiae: licet omnes conueniant in hoc quod si excommunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat mortaliter, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur a mortali: & de hoc non est dubium . Sed loquendo de annullatione, quidam dicunt quod si excommunicatus etiam inuincibiliter ignorans se esse excommunicatum accedat ad sacramentum poenitentiae & absoluatur nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excommunicatio tollit iurisdictionem, ita quod excommunicatus nullius est subditus, sed nullus sacerdos potest absoluere non subditum, ergo. Patet consequentia, quia licet ignorantia excusset a peccato tamen non potest facere quod sit validum id quod esset irritum si fieret cum scientia opposita. Et hinc est quod vsus ecclesiae habet, quod ante absolutionem a peccatis praemittatur absolutio ab excommunicatione , ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt quod si excommunicatus accedat ad sacramentum poenitentiae cum ignorantia inuincibili quae excusset illum á sacrilegio, verum suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quaerere absolutionem ab excommunicatione , & interim non miscere se diuinis. Haec sententia est Caieta. in summa verbo impedimenta absolutionis. Et Palude 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita excommunicato , nullo tamen iure est irrita si de facto suscipiatur, nec vsus ecclesiae habet contrarium, & qui hoc cogitant decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta non annullantur per hoc quod suscipiantur ab excommunicato , ergo nec hoc: nam detis vnde habeatis contrarium. Item quia alias iniusta esset sententia ecclesiae si vellet ignorantiam inuincibilem condemnare . Si quis autem excommunicatus per ignorantiam vincibilem accedat ad sacramentum poenitentiae dummodo confiteatur fictionem, vere suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expresse. Et probatur, quia poenae non sunt ampliandae, sed potius restringendae: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodem iure excluditur excommunicatus a participatione sacramenti matrimonij & sacramenti absolutionis, sed ecclesia prohibens excommunicato matrimonium non irritat illud sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui duxit eam quam polluit per adulterium ca. 6. & de matrimonijs contractis contra interdictum ecclesiae capi. 2. Vnde ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit pro excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibiliter, siue vincibiliter ignoret excommunicationem applicatio facta tenet. Prohibentur enim christiani comunicare, non tamen inualidatur communicatio.