¶ QVÆritur, quomodo intelligatur ꝙ excōicatio priuat à receptiōe sacramentorum? an sit sensus ꝙ faciat eam illicitam, ita videlicet ꝙ non potest ex communicatus sacramentum suscipere sine hoc quòd peccet: tamen si de facto suscipiat, verũ suscipit sacramentum, vel an sit sensus ꝙ nec potest sine peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentũ , ita ꝙ vltra hoc quòd peccat sacramentum est nullũ ? Hæc quæstio est vna de vtilioribus & difficilioribus totius huius materiæ. Et tota difficultas est de sacramento poenitẽtiæ , vtrum sit nullum per hoc quòd sumitur ab excōicato . Pro cuius intelligentia est in primis notandum quòd excōmunicatio non habet ex iure diuino priuare à receptione sacramentorum, nec à participatione sacrificiorum ecclesię . Nam de iure diuino nullus est excōicatus : licet veniat excōicandus ab ecclesia, secundum eius placitum & limitationem. Secundò nota quòd in potestate ecclesiæ est facere quòd sacramentum poenitentiæ & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibilitèr ignorāte se esse excommunicatum. Quod tamen nō posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem: quia habent determinatam materiam de iure diuino, quæ non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, ꝙ de hac re sunt diuersæ sententiæ: licet omnes conueniant in hoc quòd si excōmunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat mortalitèr, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur à mortali: & de hoc nō est dubiũ . Sed loquẽ do de annullatione, quidā dicunt ꝙ si excōicatus etiā inuincibilitèr ignorās se esse excōmunicatum accedat ad sacramentũ poenitentiæ & absoluatur nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excōicatio tollit iurisdictionem, ita ꝙ excōicatus nullius est subditus, sed nullus sacerdos potest absoluere non subditum, ergo. Patet consequentia, quia licet ignorātia excusset à peccato tamen non potest facere ꝙ sit validum id quod esset irritũ si fieret cũ sciẽtia opposita. Et hinc est ꝙ vsus ecclesiæ habet, ꝙ ante absolutionem a peccatis præmittatur absolutio ab excōicatione , ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt ꝙ si excōicatus accedat ad sacramentum poenitentiæ cũ ignorantia inuincibili quæ excusset illum á sacrilegio, verũ suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quę rere absolutionem ab excōicatione , & interim nō miscere se diuinis. Hæc sententia est Caieta. in summa verbo impedimẽta absolutionis. Et Palude 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita excōicato , nullo tñ iure est irrita si de facto suscipiatur, nec vsus ecclesiæ habet contrarium, & qui hoc cogitāt decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta non annullantur per hoc ꝙ suscipiantur ab excōmunicato , ergo nec hoc: nam detis vndè habeatis contrarium. Item quia aliâs iniusta esset sententia ecclesiæ si vellet ignorantiam inuincibilem condẽnare . Si quis autem excō municatus per ignorantiam vincibilẽ accedat ad sacramentum poenitentiæ dũmodo confiteatur fictionem, verè suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expressè. Et probatur, quia poenæ non sunt ampliandæ, sed potius restringendæ: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodẽ iure excluditur excōicatus à participatione sacramẽti mr̃imonij & sacramẽ ti absolutionis, sed ecclesia prohibens excōicato mr̃imoniũ non irritat illud sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui duxit eā quam polluit per adulteriũ ca. 6. & de matrimonijs contractis cō tra interdictum ecclesiæ capi. 2. Vndè ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit ꝓ excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibilitèr, siue vincibilitèr ignoret excommunicationẽ applicatio facta tenet. Prohibentur enim christiani comunicare, nō tamẽ inualidatur communicatio.