¶ QVÆritur, de causa excommunicationis an sit peccatum mortale? Quaestio haec potest dupliciter intelligi. Primó de iure. i. vtrum non debeat ecclesia excommunicare , nisi propter mortale. Secun do de facto, an si excommunicet propter veniale, vel aliud factum quod non sit peccatum, excommunicatio tenet. In primo sensu communis opinio est, quod nullus potest iure excommunicari, nisi propter mortale. Patet ex verbis domini Matthaei. 18. vbi tradita fuit potestas excommunicandi, si peccauerit in te frater tuus &c. Clarum est quod de venialibus non requiritur illa diligentia. Item ex concilio Meldensi. 11. q. 3. capit. nemo. Et hoc tenendum est pro certo: licet aliquando viderim oppositum defendi. Secundo dico, quod licet excommunicatio possit iure ferri pro quolibet mortali, quia finis ipsius est solus Christus vt patet. 1. Corinthio. 5. quam tollit quodlibet mortale, tamen non debet ferri nisi pro grauissimis criminibus de quibus aliter non speratur sanitas. Patet quia est vltima medicina ecclesiastica, & nocet plusquam si gla dijs feriretur: vt ait August. Item , quia excommunicatio non debet ferri quousque peccator non audiat ecclesiam. Item, quia Paulus non meminit excommunicationis , nisi propter incestum, cum tamen essent plura alia crimina. Vnde patet, quod pro temporali damno non potest ferri excommunicatio, nisi sit nimis graue. Et quidem iudices pessime faciunt, & grauiter peccant concedendo excommunicationes pro rebus leuibus, por las vuas , mancanas &c. Et est vna de pessimis consuetudinibus quorundam ministrorum ecclesiastica potestate abutentium ista, quae omnia iam corrupta sunt. Et anathematis nomen, quo audito maiores nostri tremebant, & irrisioni nostris temporibus expositum est. Et ego credo, quod istae excommunicationes non obligant, nisi praesumatur esse mortale id pro quo feruntur: non enim de hoc dubito.