¶ QVÆritur, de causa excōicationis an sit peccatum mortale? Quæstio hęc potest duplicitèr intelligi. Primó de iure. i. vtrum non debeat ecclesia excōicare , nisi propter mortale. Secun dò de facto, an si excommunicet propter veniale, vel aliud factũ quod non sit peccatum, excommunicatio tenet. In primo sensu cōmunis opinio est, ꝙ nullus potest iure excommunicari, nisi propter mortale. Patet ex verbis domini Matthæi. 18. vbi tradita fuit potestas excommunicandi, si peccauerit in te frater tuus &c. Clarum est quòd de venialibus non requiritur illa diligentia. Item ex concilio Meldensi. 11. q. 3. capit. nemo. Et hoc tenendum est pro certo: licet aliquandò viderim oppositum defendi. Secũdò dico, quòd licet excommunicatio possit iure ferri pro quolibet mortali, quia finis ipsius est solus Christus vt patet. 1. Corinthio. 5. quā tollit quodlibet mortale, tamẽ nō debet ferri nisi pro grauissimis criminibus de quibus alitèr non speratur sanitas. Patet quia est vltima medicina ecclesiastica, & nocet plusquā si gla dijs feriretur: vt ait August. Itẽ , quia excōmunicatio non debet ferri quousque peccator non audiat ecclesiam. Item, quia Paulus non meminit excō municationis , nisi propter incestum, cũ tamẽ essent plura alia crimina. Vndè patet, ꝙ pro temporali dāno non potest ferri excommunicatio, nisi sit nimis graue. Et quidem iudices pessimè faciunt, & grauitèr peccant concedendo excōmunicationes pro rebus leuibus, por las vbas , mā çanas &c. Et est vna de pessimis consuetudinibus quorundam ministrorum ecclesiastica potestate abutẽtiũ ista, quæ omnia iam corrupta sunt. Et anathematis nomen, quo audito maiores nostri tremebant, & irrisioni nostris temporibus expositum est. Et ego credo, quòd istę excōmunicationes non obligant, nisi præsumatur esse mortale id pro quo feruntur: non enim de hoc dubito.