ΒΆ SED vtrum , statim quod homo peccat mortaliter, possit excommunicari ? Respond. quod non, quousque sit contumax & rebelis ecclesiae. Patet Matth. 18. si peccauerit in te frater tuus corripe eum, adhibe tecum, dic ecclesiae, & vltimo venit excommunicatio, sit tibi quasi ethnicus. Idem constat ex Paulo haereticum hominem post primam & secundam admonitionem debita. Vnde de iure nullus potest excommunicari , nisi praecedat trina admonitio: vt patet in cap. sacro sancta de senten. excommunica . Trina tamen admonitio non est de essentia excommunicationis : vt bene notat Palude. d. 18. in. 4. & Duran . ibidem, & Glosa in cap. praedicto, & in ca. statuimus. Nec hoc est contra euangelium , nam in euangelio ostenditur ordo iuris, non tamen dicitur, quod ille est necessarius. Verum est quod non expedit aliter fieri quam in euangelio expressum est. Nihilominus si quis semel admonitus excommunicaretur per mortali, excommunicatio esset valida. Non dubito tamen quin admonitio sit de essentia excommunicationis : ita quod si quis excommunicaretur antequam esset admonitus, excommunicatio non teneret. Contra hoc potest fieri vnum argumentum, quia incurrentes excommunicationes latas in iure non admonentur prius, vt patet de incendiarijs, de percussoribus clericorum &c. qui quidem ipso facto incurrunt in sententiam , ergo. Respondeo quod tales iam sunt admoniti ab ecclesia, & a lege Christi prohibente talia crimina, & ista est sufficiens admonitio.