¶ SED vtrũ , statim quòd homo peccat mortalitèr, possit excōmunicari ? Respond. ꝙ non, quousque sit contumax & rebelis ecclesiæ. Patet Matth. 18. si peccauerit in te frater tuus corripe eum, adhibe tecum, dic ecclesiæ, & vltimo venit excommunicatio, sit tibi quasi ethnicus. Idem constat ex Paulo hęreticum hominem post primam & secundam admonitionem debita. Vndè de iure nullus potest excōmunicari , nisi præcedat trina admonitio: vt patet in cap. sacro sancta de senten. excōmunica . Trina tamẽ admonitio non est de essentia excōicationis : vt benè notat Palude. d. 18. in. 4. & Durā . ibidem, & Glosa in cap. prædicto, & in ca. statuimus. Nec hoc est cōtra euā gelium , nam in euangelio ostenditur ordo iuris, non tamen dicitur, quòd ille est necessarius. Verum est quòd nō expedit alitèr fieri quàm in euāgelio expressum est. Nihilominus si quis semel admonitus excōmunicaretur ꝓ mortali, excōmunicatio esset valida. Non dubito tñ quin admonitio sit de essentia excōmunicationis : ita quòd si quis excōmunicaretur antequā esset admonitus, excōmunicatio non teneret. Cōtra hoc potest fieri vnum argumentum, quia incurrentes excōicationes latas in iure non admonent̃ prius, vt patet de incendiarijs, de percussoribus clericorũ &c. qui quidẽ ipso facto incurrunt in sententiā , ergo. Respō. ꝙ tales iam sunt admoniti ab ecclesia, & à lege Christi prohibente talia crimina, & ista est sufficiens admonitio.