¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio iniusta sit valida, vel vtrum habeat aliquem effectum ? Nota, quod excommunicatio , sicut & quaelibet alia sententia, tripliciter potest esse iniusta. Primo, quia ipso iure est nulla: vt si aliquis excom municet non subditum, talis continet intolerabilem errorem, & nullum effectum habet, tam in foro exteriori, quam in interiori. Ita dicitur capi. extra de sententia excommunicationis ca. per tuas & ca. statuimus in. 6. eo. titu. Secundo dicitur excommunicatio iniusta ex parte iudicis, quia videlicet male iudicauit quacunque ex causa id fiat, siue ex odio, siue ex defectu probationis , siue ex ignorantia: talis tamen non est ipso iure irrita. Et de hac est nostra disputatio modo, vtrum liget? Est quaestio nimis grauis, & de qua sunt diuersae sententiae. Caieta. 2. 2. q. 70. arti. 4. 2. tenet expresse, quod talis sententia omnino est nulla, ita quod nullum prorsus habet effectum apud Deum, nec apud homines. Probat, quia excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste vt supponimus non peccauit mortaliter, ergo. Item quia sententia iniusta non est sententia: nam secundum S. Tho. 2. 2. q. 70. ar. 4. iudicium iniustum non est iudicium, ergo. Adria. quodlibeto. 6. tenet eandem sententiam. Tenent Ricar. d. 18. q. 5. art. 3. Alexand. 4. p. q. 82. membro vltimo, Siluest. verbo excommunicatio . 2. §. 2. &. 3. Palude. d. 18. q. 1. ar. 3. & Duran. d. 18. q. 4. Gratia. 11. q. 3 ca. qui iustus, & videtur esse sententia S. Tho. q. 21. additio. ar. 4. omnes isti dicunt, quod excommunicatio iniusta ex parte causae si non sit iure irrita, est valida . Horum sententia videtur fundari in ca. per tuas de sententia excommunicationis . §. verum inanis. vbi dicitur, quod iniuste excommunicatus debet recurrere ad superiorem, & petere absolutionem ab excommunicatione iniusta, ne ecclesiae sententiam contemnere videatur, et ex hoc amplius ligetur. Re vera videtur mihi, quod omnes isti doctores loquantur brevius quám oporteat, ideó dicam vobis quod sentio. Et sit prima propositio, iniuste excommunicatus non priuatur suffragijs ecclesiae communibus . Hanc tenent omnes doctores, etiam illi qui asserunt sententiam iniustam ligare. Signanter Ricardus arti. 7. q. 2. & Palude. q. 1. ar. 1. & Alexand. vbi supra membro . 1. solus Durand . eam negat. Sed rationes Caietani, & Adria. sufficienter eam probant: ecclesia enim non approbat iniquam voluntatem , & sententiam iudicis quantum ad hoc, cúm sit damnum innocentis, sine aliqua vtilitate publica. Secunda propositio, talis sententia quae non est ipso iure irrita quantum ad hoc valida est, quod sic excommunicatus non solum propter scandalum sed absolute tenetur vitare omnem communionem & vitari. Has duas propositiones tenet beatus Grego. homilia. 26. tractans illud Ioan. 20. quorum remiseritis peccata &c. Patet haec. 2. ex multis iuris capitibus, & ex Vrbano papa. 11. q. 3. cap. quibus nam. Quia si semel daretur facultas cuilibet discernendi an causa sit iusta, vel non, esset magna confussio & schisma: ideo ecclesia iustissime praecipit vt talis remedia quaerat iuris, & interim sententiam timeat, & ei pareat. Tertia propositio , si talis participaret in diuinis, vel alij eidem communicarent publice, easdem poenas incurreret coram ecclesia ac si sententia iusta esset. Si enim non est delata appellatio ad superiorem, & conuincor de communicatione contra praeceptum ecclesiae, iudex profecto iuste me condemnabit, tamquam irregularem. Haec Innocentius extra de sententia excommunicationis cap. 40. & Grego. in homilia citata. Quarta propositio , licet ex vi praecepti ecclesiastici ( etiam in secreto) ille teneatur euitare & euitari: quia praeceptum ecclesiae aequaliter obligat excommu nicatum in publico, & in secreto, ex epicheia tamen , siue ex licentia prae sumpta, aut ratihabitione potest communicare sine scandalo . Quia in alijs prae ceptis sane interpretamur intentionem ecclesiae, cum non est verisimile ipsam velle obligare. Hic autem nullo pacto est verisimile ecclesiam ad abstinendum obligare voluisse. Nec enim vult alicui innocenti inferre damnum , nisi propter bonum publicum . Priuare autem in publico necessarium est ad publicam vtilitatem, in secreto autem priuare non est necessarium. Hanc puto esse mentem & Caieta. & S. Thomae.