¶ QVÆritur, vtrum excōmunicatio iniusta sit valida, vel vtrum habeat aliquẽ effectũ ? Nota, ꝙ excōmunicatio , sicut & quælibet alia sententia, triplicitèr potest esse iniusta. Primò, quia ipso iure est nulla: vt si aliquis excom municet non subditum, talis continet intolerabilem errorem, & nullum effectum habet, tam in foro exteriori, quā in interiori. Ita dicitur capi. extra de sententia excōicationis ca. per tuas & ca. statuimus in. 6. eo. titu. Secundò dicitur excōmunicatio iniusta ex parte iudicis, quia videlicet malè iudicauit quacun ex causa id fiat, siue ex odio, siue ex defectu ꝓbatiōis , siue ex ignorantia: talis tamen non est ipso iure irrita. Et de hac est nostra disputatio modo, vtrum liget? Est quæstio nimis grauis, & de qua sunt diuersæ sententiæ. Caieta. 2. 2. q. 70. arti. 4. 2. tenet expressè, ꝙ talis sententia omnino est nulla, ita ꝙ nullum prorsus habet effectũ apud Deum, nec apud homines. Probat, quia excōmunicatio non potest ferri nisi ꝓ mortali, sed iste vt supponimus non peccauit mortalitèr, ergo. Item quia sententia iniusta nō est sententia: nam secundum S. Tho. 2. 2. q. 70. ar. 4. iudicium iniustum non est iudicium, ergo. Adria. quodlibeto. 6. tenet eandem sententiam. Tenẽt Ricar. d. 18. q. 5. art. 3. Alexand. 4. p. q. 82. membro vltimo, Siluest. verbo excō municatio . 2. §. 2. &. 3. Palude. d. 18. q. 1. ar. 3. & Duran. d. 18. q. 4. Gratia. 11. q. 3 ca. qui iustus, & videtur esse sententia S. Tho. q. 21. additio. ar. 4. omnes isti dicunt, ꝙ excōmunicatio iniusta ex parte causæ si non sit iure irrita, est valida Horum sententia videtur fundari in ca. per tuas de sententia excōmunicationis . §. verum inanis. vbi dicitur, ꝙ iniuste excōmunicatus debet recurrere ad superiorem, & petere absolutionem ab excōicatione iniusta, ne ecclesiæ sententiam contẽnere videatur, et ex hoc amplius ligetur. Re vera videtur mihi, quòd omnes isti doctores loquantur vrebius quám oporteat, ideó dicam vobis quod sentio. Et sit prima propositio, iniustè excōmunicatus nō priuauatur suffragijs ecclesię cōmunibus . Hanc tenẽt omnes doctores, etiā illi qui asserunt sententiam iniustam ligare. Signanter Ricardus arti. 7. q. 2. & Palude. q. 1. ar. 1. & Alexand. vbi supra mẽbro . 1. solus Durād . eam negat. Sed rationes Caietani, & Adria. sufficienter eam probant: ecclesia enim nō approbat iniquam volũtatem , & sententiam iudicis quantum ad hoc, cúm sit damnum innocentis, sine aliqua vtilitate publica. Secunda propositio, talis sententia quæ non est ipso iure irrita quantum ad hoc valida est, ꝙ sic excōicatus non solũ propter scandalum sed absolutè tenetur vitare omnẽ cō munionẽ & vitari. Has duas propositiones tenet beatꝰ Grego. homilia. 26. tractans illud Ioan. 20. quorũ remiseritis peccata &c. Patet hæc. 2. ex multis iuris capitibus, & ex Vrbano papa. 11. q. 3. cap. quibus nam. Quia si semel daretur facultas cuilibet discernendi an causa sit iusta, vel non, esset magna cō fussio & schisma: ideo ecclesia iustissimè præcipit vt talis remedia quærat iuris, & interim sententiam timeat, & ei pareat. Tertia ꝓpositio , si talis participaret in diuinis, vel alij eidem cōmunicarẽt publice, easdem poenas incurreret coram ecclesia ac si sententia iusta esset. Si enim non est delata appellatio ad superiorem, & conuincor de cōmunicatione contra præceptum ecclesiæ, iudex profecto iustè me condemnabit, tāquàm irregularem. Hæc Innocẽtiꝰ extra de sentẽtia excōmunicationis cap. 40. & Grego. in homilia citata. Quarta ꝓpositio , licet ex vi prę cepti ecclesiastici ( etiā in secreto) ille teneatur euitare & euitari: quia præ ceptũ ecclesiæ æqualitèr obligat excō municatum in publico, & in secreto, ex epicheia tamẽ , siue ex licentia præ sumpta, aut ratihabitione potest commũicare sine scādalo . Quia ĩ alijs præ ceptis sane interpretamur intentionẽ ecclesiæ, cũ non est verisimile ipsam velle obligare. Hic autem nullo pacto est verisimile ecclesiam ad abstinendum obligare voluisse. Nec enim vult alicui innocenti inferre dānum , nisi propter bonum publicũ . Priuare autem in publico necessarium est ad publicam vtilitatem, in secreto autẽ priuare non est necessarium. Hanc puto esse mentem & Caieta. & S. Thomæ.