¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio ignorata liget? Ad hoc sit prima propositio , si ignorantia inuincibilis sit facti & iuris. i. si sit talis quae excusset a tota culpa mortali, excussat etiam a canone, non incurritur excommunicatio . In hoc omnes conueniunt, nec potest negari. Quia excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste non peccauit mortaliter vt suponimus, ergo. Patet haec de constitutio. c. 2. rem quae culpa caret in damnum vocari non conuenit . Secunda si quis peccet mortaliter, & excommunicatio non sit formaliter lata pro illo facto, non incurrit sententiam canonis. i. si aliquis sciat se peccare mortalitér, & ignoret inuincibiliter id pro quo lata est excommunicato non est excommunicatus . Verbi . gratia . occido Petrum & scio me peccare illum occidendo ignoro tamen inuincibiliter illum esse clericum , non incurro excommunicationem . Patet quia excommunicatio non est lata contra percussorem hominis sed clerici: vt expresse habetur ca. si vero extra de sententia excommunicationis . Tertia si factum pro quo lata est excommunicatio sit alias licitum , vel non condemnatum iure diuino, ignorantia canonis excusat a poena. Verbi gratia . si papa nunc sub poena excommunicationis praeciperet ne quis vestiretur serico, & ego ignorarem canonem istum non incurrerem excommunicationem , quia non pecco mortaliter cum ignorarem inuincibiliter . Probatur ex ca. proposuisti . 82. d. Quarta in omnibus statutis latis ab ordinarijs citra papam , ignorantia iuris si sit inuincibilis excussat a sententia canonis, etiam si faciam mortale pro quo est formaliter lata excommunicatio . Verbi gratia episcopus fert sententiam excommunicationis in concubinarios , ego ignoro illam , non incurro eam : esto sim concubinarius . Et hoc generaliter est verum in omnibus quorumcumque praelatorum inferiorum papa. Et etiam in religionibus patet, quia ita habetur extra de sententia excommunicationis li. 6. ca. vt animarum periculis, vbi hoc ipsum expresse continetur. Et in his quatuor propositionibus omnes conueniunt doctores nemine discrepante . Sed tota difficultas est de sententijs iuris latis a papa quibus est anexa excommunicatio . Verbi gratia lata est in iure excommunicatio contra incendiarios, est dubium , an cadens in factum & ignorans inuincibiliter ius, incurrat excommunicationem . De hoc sunt diuersae sententiae inter doctores. Adria. q. 3 de clauibus. Scotus. d. 16. q. 98. Maio. d. 18. q. 2. & Glo. in ca. a nobis de sententia excommunicationis , & in ca. vt animarum . Ioan. Andre. ibi Bartho. in l. cunctos populos de summa Trinita. Omnes isti tenent partem affirmatiuam , videlicet quod ignorantia iuris non excussat a poena, seu excommunicatione . Probant ex praedicto ca. vt animarum , in quo papa in fauorem animarum instituit, quod non incurrat excommunicationem qui sciens factum ignorat ius, sed praecipit id obseruari in statutis ordinariorum inferiorum, nullam prorsus faciens mentionem de statutis papae : ergo cum solum exceperit summus pontifex ordinariorum sententias, fit vt sententia iuris communis in sua sententia perseueret. Item quia ignorantia iuris cui est annexa irregularitas non excussat a tali poena vt habetur in cap. cum illorum de sententia excommunicationis , ergo nec ignorantia iuris cui est annexa excommunicatio excusabit ab ea. Haec est horum sententia, & quidem videtur quod sit tutior, praesertim quia fauet vsus ecclesiae quae communiter irretitos his laquaeis remittit ad superiores per confessores esto poenitentes laborent inuincibili ignorantia. Oppositam sententiam tenent Siluest. verbo excommunicatio . 2. §. 3. & excommunicatio vltimo. §. 3. & verbo ignorantia. 1. §. 8. & summa angelica. Et videtur esse Caie. & Antonini. Qui omnes tenent , quod ignorantia inuincibilis iuris excusset ab excommunicatione . Probatur excommunicatio non potest ferri, nisi pro contumatia, vt patet ex euangelio, sed qui ignorat inuincibiliter non est contumax, ergo. Item si aliquis sciat substantiam mali actus, & ignoret inuincibiliter ali quam circunstantiam eius, non imputatur ei ad malitiam talis circunstantiae, ergo. Ad argumenta vtriusque opinionis potest faciliter responderi. Et quamuis sapientissimus magister á Victoria in neutram partem aperte declinet, tamen primam sententiam reputat tutiorem . Et ideó tenendum est, quod si fiat id pro quo lata est formaliter excommunicatio incurritur, esto inuincibiliter ignoretur ius. Nec valet solutio Siluestri, quia etiam pontifex est ordinarius, & quod eius sententiae etiam excipiuntur in illo ca. vt animarum periculis: quia est contra communem vsum loquendi . Nam in titu. de officio iudicis ordinarij iurisperiti communiter distingunt ordinarium a summo pontifice