¶ QVÆritur, vtrum excōicatio ignorata liget? Ad hoc sit prima ꝓpositio , si ignorantia inuincibilis sit facti & iuris. i. si sit talis quę excusset â tota culpa mortali, excussat etiā à canone, nō incurritur excōicatio . In hoc omnes conueniunt, nec potest negari. Quia excōicatio nō potest ferri nisi ꝓ mortali, sed iste non peccauit mortalitèr vt suponimus, ergo. Patet hæc de constitutio. c. 2. rẽ quę culpa caret in dānũ vocari nō cōuenit . Secũda si quis peccet mortalitèr, & excōicatio non sit formalitèr lata pro illo facto, non incurrit sẽtẽtiā canonis. i. si aliquis sciat se peccare mortalitér, & ignoret inuĩ cibilitèr id pro quo lata est excōicatio non est excōicatus V . g . occîdo Petrũ & scio me peccare illũ occîdẽdo ignoro tñ inuincibiliter illũ esse clericũ , nō incurro excōicationẽ . Patet quia excōicatio non est lata contra percussorẽ hoĩs sed clerici: vt expresse habetur ca. si verò extra de sententia excōicationis . Tertia si factũ pro quo lata est excōcatio sit aliâs licitũ , vel non condẽnatũ iure diuino, ignorātia canonis excusat à poena. V. g. . si papa nũc sub poena excōicationis præciperet ne ꝗs vestiret̃ serico, & ego ignorarẽ canonẽ istũ nō incurrerẽ excōicationẽ , ꝗa nō pecco mortalitèr cũ ignorarẽ inuĩ cibiliter . Probat̃ ex ca. ꝓposuisti . 82. d. Quarta in oĩbus statutis latis ab ordinarijs citra papā , ignorātia iuris si sit inuincibilis excussat à sentẽtia canonis, etiā si faciā mortale ꝓ quo est formaliter lata excōicatio . V. g. ep̃s fert sentẽ tiā excōicationis in cōcubinarios , ego ignoro illā , nō incurro eā : esto sim cō cubinariꝰ . Et hoc gñralitèr est verũ in oĩbus quorũcũ  pręlatorũ inferiorũ papa. Et etiā in religionibꝰ patet, quia ita habetur extra de sententia excōicationis li. 6. ca. vt aĩarum periculis, vbi hoc ipsum expressè continetur. Et in his quatuor propositionibus oẽs cōueniōt doctores nemine discrepāte . Sed tota difficultas est de sententijs iuris latis à papa quibus est anexa excōicatio V. g. lata est in iure excōicatio contra incendiarios, est dubiũ , an cadens in factũ & ignorans inuincibilitèr ius, incurrat excōicationẽ . De hoc sũt diuersæ sententię inter doctores. Adria. q. 3 de clauibus. Scotus. d. 16. q. 98. Maio. d. 18. q. 2. & Glo. in ca. à nobis de sentẽ tia excōicationis , & in ca. vt animarũ . Ioan. Andre. ibi Bartho. in l. cunctos populos de summa Trinita. Oẽs isti tenent partẽ affirmatiuā , videlicet ꝙ ignorantia iuris non excussat à poena, seu excōicatione . Probāt ex prędicto ca. vt aĩarũ , in quo papa in fauorẽ animarum instituit, ꝙ non incurrat excō municationẽ qui sciens factũ ignorat ius, sed præcipit id obseruari in statutis ordinariorũ inferiorum, nullā prorsus faciens mentionẽ de statutis papę : ergo cũ solũ excoeperit summus pontifex ordinariorũ sententias, fit vt sententia iuris cōmunis in sua sententia perseueret. Item quia ignorantia iuris cui est annexa irregularitas nō excussat à tali poena vt habetur in cap. cũ illorũ de sententia excōicationis , ergo nec ignorantia iuris cui est annexa excōmunicatio excusabit ab ea. Hæc est horũ sententia, & quidẽ videtur ꝙ sit tutior, præsertim quia fauet vsus ecclesiæ quæ cōmũitèr irretitos his laquęis remittit ad superiores per confessores esto poenitentes laborent inuincibili ignorantia. Oppositā sententiā tenẽt Siluest. verbo excōicatio . 2. §. 3. & excōicatio vltimo. §. 3. & verbo ignorantia. 1. §. 8. & summa angelica. Et videt̃ esse Caie. & Antonini. Qui oẽs tenẽt , ꝙ ignorantia inuincibilis iuris excusset ab excōicatione . Probatur excōicatio non potest ferri, nisi pro contumatia, vt patet ex euāgel. sed qui ignorat inuincibilitèr non est contumax, ergo. Item si aliquis sciat substantiā mali actus, & ignoret inuincibilitèr ali quam circunstantiā eius, non imputat̃ ei ad malitiā talis circunstantiæ, ergo. Ad argumenta vtrius opinionis potest facilitèr responderi. Et quāuis sapientissimus magister á Victoria in neutrā partẽ aperte declinet, tñ primā sentẽtiam reputat tutiorẽ . Et ideó tenendũ est, ꝙ si fiat id pro quo lata est formalitèr excōicatio incurritur, esto inuincibilitèr ignoretur ius. Nec valet solutio Siluestri, quia etiam pontifex est ordinarius, & ꝙ eius sententiæ etiam excipiuntur in illo ca. vt animarũ periculis: quia est cōtra cōmunem vsum loquẽdi . Nā in titu. de officio iudicis ordinarij iurisperiti cōmunitèr distingũt ordinariũ à summo pōtifice