SEQVITVR VLTIMVS de excommunicatione tractatus. De excommunicatione tractatur in. 4. d. 18. & a S. Tho. ibidem, & in additionibus quaestione . 21. Nos breuiter absoluemus hunc tractatum quatuor punctis . -  ¶ Primo dicemus quid sit excommunicatio, & quae causae illius. -  ¶ Secundo de casibus in quibus potest homo peccare, ex hoc solum quod est excommunicatus . -  ¶ Tertió de eo qui potest excommunicare -  ¶ Quarto & vltimo dicemus de excommunicatione minori, quid sit, quae causae eius, & quis possit ab ea absoluere. # 1 QVo ad primum, excommunicatio est separatio a communione ecclesiae quo ad fructum & suffragia generalia , & est diffinitio excommunicationis maioris. Pro cuius intelligentia est notandum, quod excommunicatio non est peccatum, nam quodlibet peccatum (etiam veniale) est maius malum quam excommunicatio , sed est poena: poena autem est priuatio alicuius boni, & sic excommunicatio est priuatio communicaitonis ecclesiae , quae quidem est quoddam bonum . Secundo nota quod inter christianos sunt quatuor gradus communicationis . Primus est communicatio humana quae etiam inuenitur inter infideles, sicut commedere simul colloqui, tractare, & haec communio non est proprie fidelium , sed conuenit eis quatenus ciues, & politici sunt. Secundus est communicatio quae consistit in hoc quod est simul conuenire in ecclesia ad orandum, ad re cipiendum sacramenta, ad electionem canonicam actiuam & passiuam, & ad audiendum diuina officia. Tertius est communicatio bonorum & suffragiorum quae ex intentione ecclesiae applicantur, seu offeruntur pro omnibus christianis. Quartus est communicare, seu habere partem in bonis & meritis aliorum fidelium, quae titulo charitatis applicantur omnibus existentibus in gratia: secundum illud psal. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. His suppositis sit prima propositio, excommunicatio non priuat quarta communicatione . Probatur, quia illa communicatio fundatur in charitate, charitatem autem non expellit nisi peccatum , sed excommunicatio non est peccatum , vt diximus, ergo. Secunda propositio excommunicatio priuat hominem reliquis tribus communicationibus . Vnde solet ab alijs diffi niri (& bene) excommunicatio est priuatio a quacunque licita communicatione fidelium . Consule Caietanum quodlibeto. 2. q. 12. Et nota antiquam consuetudinem ecclesiae in excommunicatione , quod gradatim fideles communicatione priuantur. Et forte tot erant genera excommunicationum quot genera communionum . Vnde Siluester tria genera ponit verbo excommunicatio primo. §. 1. Aliquando enim priuabantur sola communione eucharistiae quae anthonomatice communio dicitur , vt tradit Dionysius de ecclesi. hierarchia ca. 3. & ostendit Vualden. lib. de sacramentis ca. 95. Et de hac intelligo decretum Ioannis papae. 3. q. 4. c. Engeltrudam . Aliquandó priuantur Christi fideles ecclesiastico conuentu ad officia diuina audienda, vel ab oratione communi quae omnes poterant appellari minores excommunicationes , & eas videre licet. 5. q. 2. c. praesenti . Et. 11. q. 3. ca. admensam. Et in concilio Niceno. ca. 11. &. 12. Et Chrisosto. home. 17. in Matthaeum circa finem. Aliquando fideles priuabantur omni communione , quasi praescisi ab ecclesiastico corpore: & hanc veteres appellabant anathema, qua voce iudaei extremam detestationem significare solebant: teste Hierony. super . 1. ca. epistolae ad Galatas. Nos hac tempestate duas tantum excommunicationes nouimus, minorem qua quis priuatur communione passiua sacramentorum omnium , maiorem , qua etiam priuatur alijs fidelium communicationibus : vt habes de clerico excommunicato ca. vlti. # 2 ¶ QVÆritur, vbi habetur in sacra scriptura quod ecclesia possit hac poena punire? Respondetur, quod excommunicatio fundatur in auctoritate Pauli. 1. Corinthio. 5. iam iudicaui vt praesens tradere huiusmodi hominem sathanae in interitum carnis. Et re vera intelligitur , quod tulit in eum sententiam excommunicationis, vt sanctus Tho. exponit. Item fundatur in auctoritate. 1. Ioan. 5. est peccatum ad mortem, non pro illo dico vt roget quis. Qui quidem locus licet multipliciter intelligatur, videtur quod sensus legitimus & literalis sit ille de quo dicitur, si ecclesiam non audierit, sit tibi vt ethnicus & publicanus . Item ad Titum . 3. haereticum hominem post primam & secundam monitionem deuita. Quem locum adducit sanctus Tho. ad hoc propositum in. 2. d. 43. & quaestionibus de malo. q. 3. ar. 15. 3. & ita videtur exponere, & forte illa est expositio literalis, & Matthaei. 18. si ecclesiam non audierit, sit tibi tan quam ethnicus & publicanus. # 3 ¶ QVÆritur, quomodo intelligatur quod excommunicatio priuat a receptione sacramentorum? an sit sensus quod faciat eam illicitam, ita videlicet quod non potest ex communicatus sacramentum suscipere sine hoc quod peccet: tamen si de facto suscipiat, verum suscipit sacramentum, vel an sit sensus quod nec potest sine peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentum , ita quod vltra hoc quod peccat sacramentum est nullum ? Haec quaestio est vna de vtilioribus & difficilioribus totius huius materiae. Et tota difficultas est de sacramento poenitentiae , vtrum sit nullum per hoc quod sumitur ab escommunicato . Pro cuius intelligentia est in primis notandum quod excommunicatio non habet ex iure diuino priuare a receptione sacramentorum, nec a participatione sacrificiorum ecclesiae . Nam de iure diuino nullus est excommunicatus : licet veniat excommunicandus ab ecclesia, secundum eius placitum & limitationem. Secundo nota quod in potestate ecclesiae est facere quod sacramentum poenitentiae & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibiliter ignorante se esse excommunicatum. Quod tamen non posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem: quia habent determinatam materiam de iure diuino, quae non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, quod de hac re sunt diuersae sententiae: licet omnes conueniant in hoc quod si excommunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat mortaliter, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur a mortali: & de hoc non est dubium . Sed loquendo de annullatione, quidam dicunt quod si excommunicatus etiam inuincibiliter ignorans se esse excommunicatum accedat ad sacramentum poenitentiae & absoluatur nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excommunicatio tollit iurisdictionem, ita quod excommunicatus nullius est subditus, sed nullus sacerdos potest absoluere non subditum, ergo. Patet consequentia, quia licet ignorantia excusset a peccato tamen non potest facere quod sit validum id quod esset irritum si fieret cum scientia opposita. Et hinc est quod vsus ecclesiae habet, quod ante absolutionem a peccatis praemittatur absolutio ab excommunicatione , ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt quod si excommunicatus accedat ad sacramentum poenitentiae cum ignorantia inuincibili quae excusset illum á sacrilegio, verum suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quaerere absolutionem ab excommunicatione , & interim non miscere se diuinis. Haec sententia est Caieta. in summa verbo impedimenta absolutionis. Et Palude 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita excommunicato , nullo tamen iure est irrita si de facto suscipiatur, nec vsus ecclesiae habet contrarium, & qui hoc cogitant decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta non annullantur per hoc quod suscipiantur ab excommunicato , ergo nec hoc: nam detis vnde habeatis contrarium. Item quia alias iniusta esset sententia ecclesiae si vellet ignorantiam inuincibilem condemnare . Si quis autem excommunicatus per ignorantiam vincibilem accedat ad sacramentum poenitentiae dummodo confiteatur fictionem, vere suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expresse. Et probatur, quia poenae non sunt ampliandae, sed potius restringendae: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodem iure excluditur excommunicatus a participatione sacramenti matrimonij & sacramenti absolutionis, sed ecclesia prohibens excommunicato matrimonium non irritat illud sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui duxit eam quam polluit per adulterium ca. 6. & de matrimonijs contractis contra interdictum ecclesiae capi. 2. Vnde ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit pro excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibiliter, siue vincibiliter ignoret excommunicationem applicatio facta tenet. Prohibentur enim christiani comunicare, non tamen inualidatur communicatio. # 4 ¶ QVÆritur, vtrum anulletur sacramentum per hoc quod confertur ab excommunicato ? Respondetur & sit prima propositio. Si sacerdos excommunicatus quacumque excommunicatione , etiam propter notoriam clerici percussionem, tentet conferre quodcumque sacramentum , excepto sacramento poenitentiae, verum sacramentum confert, quamuis peccet. Nec de hoc est dubium , siue faciat scienter, siue ignoranter, & tam vbi toleratur quam vbi non toleratur. Secunda loquendo de sacramento poenitentiae , si sacerdos sit excommunicatus non nominatim, aut propter notoriam clerici percussionem & tentet absoluere verum sacramentum confert. Ita determinatur in extrauaganti concilij Constant . ante quod nullus excommunicatus poterat conferre sacramentum poenitentiae. Et haec secunda propositio intelligenda est vt prima, videlicet tam vbi talis sacerdos toleratur ab ecclesia, quam vbi non toleratur, et tam vbi crimen propter quod est escommunicatus est secretum , quam vbi est publicum . Tertia si sacerdos sit excommunicatus nominatim , aut propter notoriam clerici percussionem , & cum hoc toleratur ab ecclesia, verum sacra mentum poenitentiae confert, si de facto conferat illud. Patet, quia licet in iure nihil sit de hoc cautum , tamen non est credendum , quod ecclesia toleraret eum in publica administratione sacramentorum : & cum hoc vellet quod facta per ipsum essent irrita, profecto esset intolerabilis error. Quarta si sacerdos sit excommunicatus nominatim, aut propter notoriam clerici percussionem, & cum non toleretur ab ecclesia, si tentet absoluere, nullum omnino confert sacramentum . Patet, quia ista seruabatur ante concilium Constan . Et ibi relinquitur ita seruandum perpetuis temporibus quo ad ista duo genera excommunicatorum , ergo. Item quia talis nullam omnino habet iurisdictionem, ergo. # 5 ¶ QVÆritur, de causa excommunicationis an sit peccatum mortale? Quaestio haec potest dupliciter intelligi. Primó de iure. i. vtrum non debeat ecclesia excommunicare , nisi propter mortale. Secun do de facto, an si excommunicet propter veniale, vel aliud factum quod non sit peccatum, excommunicatio tenet. In primo sensu communis opinio est, quod nullus potest iure excommunicari, nisi propter mortale. Patet ex verbis domini Matthaei. 18. vbi tradita fuit potestas excommunicandi, si peccauerit in te frater tuus &c. Clarum est quod de venialibus non requiritur illa diligentia. Item ex concilio Meldensi. 11. q. 3. capit. nemo. Et hoc tenendum est pro certo: licet aliquando viderim oppositum defendi. Secundo dico, quod licet excommunicatio possit iure ferri pro quolibet mortali, quia finis ipsius est solus Christus vt patet. 1. Corinthio. 5. quam tollit quodlibet mortale, tamen non debet ferri nisi pro grauissimis criminibus de quibus aliter non speratur sanitas. Patet quia est vltima medicina ecclesiastica, & nocet plusquam si gla dijs feriretur: vt ait August. Item , quia excommunicatio non debet ferri quousque peccator non audiat ecclesiam. Item, quia Paulus non meminit excommunicationis , nisi propter incestum, cum tamen essent plura alia crimina. Vnde patet, quod pro temporali damno non potest ferri excommunicatio, nisi sit nimis graue. Et quidem iudices pessime faciunt, & grauiter peccant concedendo excommunicationes pro rebus leuibus, por las vuas , mancanas &c. Et est vna de pessimis consuetudinibus quorundam ministrorum ecclesiastica potestate abutentium ista, quae omnia iam corrupta sunt. Et anathematis nomen, quo audito maiores nostri tremebant, & irrisioni nostris temporibus expositum est. Et ego credo, quod istae excommunicationes non obligant, nisi praesumatur esse mortale id pro quo feruntur: non enim de hoc dubito. # 6 ¶ SED vtrum , statim quod homo peccat mortaliter, possit excommunicari ? Respond. quod non, quousque sit contumax & rebelis ecclesiae. Patet Matth. 18. si peccauerit in te frater tuus corripe eum, adhibe tecum, dic ecclesiae, & vltimo venit excommunicatio, sit tibi quasi ethnicus. Idem constat ex Paulo haereticum hominem post primam & secundam admonitionem debita. Vnde de iure nullus potest excommunicari , nisi praecedat trina admonitio: vt patet in cap. sacro sancta de senten. excommunica . Trina tamen admonitio non est de essentia excommunicationis : vt bene notat Palude. d. 18. in. 4. & Duran . ibidem, & Glosa in cap. praedicto, & in ca. statuimus. Nec hoc est contra euangelium , nam in euangelio ostenditur ordo iuris, non tamen dicitur, quod ille est necessarius. Verum est quod non expedit aliter fieri quam in euangelio expressum est. Nihilominus si quis semel admonitus excommunicaretur per mortali, excommunicatio esset valida. Non dubito tamen quin admonitio sit de essentia excommunicationis : ita quod si quis excommunicaretur antequam esset admonitus, excommunicatio non teneret. Contra hoc potest fieri vnum argumentum, quia incurrentes excommunicationes latas in iure non admonentur prius, vt patet de incendiarijs, de percussoribus clericorum &c. qui quidem ipso facto incurrunt in sententiam , ergo. Respondeo quod tales iam sunt admoniti ab ecclesia, & a lege Christi prohibente talia crimina, & ista est sufficiens admonitio. # 7 ¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio iniusta sit valida, vel vtrum habeat aliquem effectum ? Nota, quod excommunicatio , sicut & quaelibet alia sententia, tripliciter potest esse iniusta. Primo, quia ipso iure est nulla: vt si aliquis excom municet non subditum, talis continet intolerabilem errorem, & nullum effectum habet, tam in foro exteriori, quam in interiori. Ita dicitur capi. extra de sententia excommunicationis ca. per tuas & ca. statuimus in. 6. eo. titu. Secundo dicitur excommunicatio iniusta ex parte iudicis, quia videlicet male iudicauit quacunque ex causa id fiat, siue ex odio, siue ex defectu probationis , siue ex ignorantia: talis tamen non est ipso iure irrita. Et de hac est nostra disputatio modo, vtrum liget? Est quaestio nimis grauis, & de qua sunt diuersae sententiae. Caieta. 2. 2. q. 70. arti. 4. 2. tenet expresse, quod talis sententia omnino est nulla, ita quod nullum prorsus habet effectum apud Deum, nec apud homines. Probat, quia excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste vt supponimus non peccauit mortaliter, ergo. Item quia sententia iniusta non est sententia: nam secundum S. Tho. 2. 2. q. 70. ar. 4. iudicium iniustum non est iudicium, ergo. Adria. quodlibeto. 6. tenet eandem sententiam. Tenent Ricar. d. 18. q. 5. art. 3. Alexand. 4. p. q. 82. membro vltimo, Siluest. verbo excommunicatio . 2. §. 2. &. 3. Palude. d. 18. q. 1. ar. 3. & Duran. d. 18. q. 4. Gratia. 11. q. 3 ca. qui iustus, & videtur esse sententia S. Tho. q. 21. additio. ar. 4. omnes isti dicunt, quod excommunicatio iniusta ex parte causae si non sit iure irrita, est valida . Horum sententia videtur fundari in ca. per tuas de sententia excommunicationis . §. verum inanis. vbi dicitur, quod iniuste excommunicatus debet recurrere ad superiorem, & petere absolutionem ab excommunicatione iniusta, ne ecclesiae sententiam contemnere videatur, et ex hoc amplius ligetur. Re vera videtur mihi, quod omnes isti doctores loquantur brevius quám oporteat, ideó dicam vobis quod sentio. Et sit prima propositio, iniuste excommunicatus non priuatur suffragijs ecclesiae communibus . Hanc tenent omnes doctores, etiam illi qui asserunt sententiam iniustam ligare. Signanter Ricardus arti. 7. q. 2. & Palude. q. 1. ar. 1. & Alexand. vbi supra membro . 1. solus Durand . eam negat. Sed rationes Caietani, & Adria. sufficienter eam probant: ecclesia enim non approbat iniquam voluntatem , & sententiam iudicis quantum ad hoc, cúm sit damnum innocentis, sine aliqua vtilitate publica. Secunda propositio, talis sententia quae non est ipso iure irrita quantum ad hoc valida est, quod sic excommunicatus non solum propter scandalum sed absolute tenetur vitare omnem communionem & vitari. Has duas propositiones tenet beatus Grego. homilia. 26. tractans illud Ioan. 20. quorum remiseritis peccata &c. Patet haec. 2. ex multis iuris capitibus, & ex Vrbano papa. 11. q. 3. cap. quibus nam. Quia si semel daretur facultas cuilibet discernendi an causa sit iusta, vel non, esset magna confussio & schisma: ideo ecclesia iustissime praecipit vt talis remedia quaerat iuris, & interim sententiam timeat, & ei pareat. Tertia propositio , si talis participaret in diuinis, vel alij eidem communicarent publice, easdem poenas incurreret coram ecclesia ac si sententia iusta esset. Si enim non est delata appellatio ad superiorem, & conuincor de communicatione contra praeceptum ecclesiae, iudex profecto iuste me condemnabit, tamquam irregularem. Haec Innocentius extra de sententia excommunicationis cap. 40. & Grego. in homilia citata. Quarta propositio , licet ex vi praecepti ecclesiastici ( etiam in secreto) ille teneatur euitare & euitari: quia praeceptum ecclesiae aequaliter obligat excommu nicatum in publico, & in secreto, ex epicheia tamen , siue ex licentia prae sumpta, aut ratihabitione potest communicare sine scandalo . Quia in alijs prae ceptis sane interpretamur intentionem ecclesiae, cum non est verisimile ipsam velle obligare. Hic autem nullo pacto est verisimile ecclesiam ad abstinendum obligare voluisse. Nec enim vult alicui innocenti inferre damnum , nisi propter bonum publicum . Priuare autem in publico necessarium est ad publicam vtilitatem, in secreto autem priuare non est necessarium. Hanc puto esse mentem & Caieta. & S. Thomae. # 8 ¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio ignorata liget? Ad hoc sit prima propositio , si ignorantia inuincibilis sit facti & iuris. i. si sit talis quae excusset a tota culpa mortali, excussat etiam a canone, non incurritur excommunicatio . In hoc omnes conueniunt, nec potest negari. Quia excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste non peccauit mortaliter vt suponimus, ergo. Patet haec de constitutio. c. 2. rem quae culpa caret in damnum vocari non conuenit . Secunda si quis peccet mortaliter, & excommunicatio non sit formaliter lata pro illo facto, non incurrit sententiam canonis. i. si aliquis sciat se peccare mortalitér, & ignoret inuincibiliter id pro quo lata est excommunicato non est excommunicatus . Verbi . gratia . occido Petrum & scio me peccare illum occidendo ignoro tamen inuincibiliter illum esse clericum , non incurro excommunicationem . Patet quia excommunicatio non est lata contra percussorem hominis sed clerici: vt expresse habetur ca. si vero extra de sententia excommunicationis . Tertia si factum pro quo lata est excommunicatio sit alias licitum , vel non condemnatum iure diuino, ignorantia canonis excusat a poena. Verbi gratia . si papa nunc sub poena excommunicationis praeciperet ne quis vestiretur serico, & ego ignorarem canonem istum non incurrerem excommunicationem , quia non pecco mortaliter cum ignorarem inuincibiliter . Probatur ex ca. proposuisti . 82. d. Quarta in omnibus statutis latis ab ordinarijs citra papam , ignorantia iuris si sit inuincibilis excussat a sententia canonis, etiam si faciam mortale pro quo est formaliter lata excommunicatio . Verbi gratia episcopus fert sententiam excommunicationis in concubinarios , ego ignoro illam , non incurro eam : esto sim concubinarius . Et hoc generaliter est verum in omnibus quorumcumque praelatorum inferiorum papa. Et etiam in religionibus patet, quia ita habetur extra de sententia excommunicationis li. 6. ca. vt animarum periculis, vbi hoc ipsum expresse continetur. Et in his quatuor propositionibus omnes conueniunt doctores nemine discrepante . Sed tota difficultas est de sententijs iuris latis a papa quibus est anexa excommunicatio . Verbi gratia lata est in iure excommunicatio contra incendiarios, est dubium , an cadens in factum & ignorans inuincibiliter ius, incurrat excommunicationem . De hoc sunt diuersae sententiae inter doctores. Adria. q. 3 de clauibus. Scotus. d. 16. q. 98. Maio. d. 18. q. 2. & Glo. in ca. a nobis de sententia excommunicationis , & in ca. vt animarum . Ioan. Andre. ibi Bartho. in l. cunctos populos de summa Trinita. Omnes isti tenent partem affirmatiuam , videlicet quod ignorantia iuris non excussat a poena, seu excommunicatione . Probant ex praedicto ca. vt animarum , in quo papa in fauorem animarum instituit, quod non incurrat excommunicationem qui sciens factum ignorat ius, sed praecipit id obseruari in statutis ordinariorum inferiorum, nullam prorsus faciens mentionem de statutis papae : ergo cum solum exceperit summus pontifex ordinariorum sententias, fit vt sententia iuris communis in sua sententia perseueret. Item quia ignorantia iuris cui est annexa irregularitas non excussat a tali poena vt habetur in cap. cum illorum de sententia excommunicationis , ergo nec ignorantia iuris cui est annexa excommunicatio excusabit ab ea. Haec est horum sententia, & quidem videtur quod sit tutior, praesertim quia fauet vsus ecclesiae quae communiter irretitos his laquaeis remittit ad superiores per confessores esto poenitentes laborent inuincibili ignorantia. Oppositam sententiam tenent Siluest. verbo excommunicatio . 2. §. 3. & excommunicatio vltimo. §. 3. & verbo ignorantia. 1. §. 8. & summa angelica. Et videtur esse Caie. & Antonini. Qui omnes tenent , quod ignorantia inuincibilis iuris excusset ab excommunicatione . Probatur excommunicatio non potest ferri, nisi pro contumatia, vt patet ex euangelio, sed qui ignorat inuincibiliter non est contumax, ergo. Item si aliquis sciat substantiam mali actus, & ignoret inuincibiliter ali quam circunstantiam eius, non imputatur ei ad malitiam talis circunstantiae, ergo. Ad argumenta vtriusque opinionis potest faciliter responderi. Et quamuis sapientissimus magister á Victoria in neutram partem aperte declinet, tamen primam sententiam reputat tutiorem . Et ideó tenendum est, quod si fiat id pro quo lata est formaliter excommunicatio incurritur, esto inuincibiliter ignoretur ius. Nec valet solutio Siluestri, quia etiam pontifex est ordinarius, & quod eius sententiae etiam excipiuntur in illo ca. vt animarum periculis: quia est contra communem vsum loquendi . Nam in titu. de officio iudicis ordinarij iurisperiti communiter distingunt ordinarium a summo pontifice # 9 ¶ QVÆritur, an incurrat sententiam excommunicationis qui facit, aut omittit aliquid inuincibiliter credens se incurrere excommunicationem propter illud? Verbi gratia furatus sum decem aureos in ecclesia, & credo inuincibiliter quod ob illud crimen sit possita excommunicatio : cum tamen non sit, est dubium , an incurram ? Et videtur quod sic, quia qui facit actum alias bonum , si cogitat esse malum peccat propter illam conscientiam , ergo. Respondeo quod in tali casu pecco mortaliter, & incurro tantam culpam & poenam , quantam incurrissem, si de facto fuisset imposita excommunicatio pro illo opere, sicut ego cogito: quia conscientia est quae damnat , vel absoluit. Secundó dico quod talis quamdiu habet illam conscientiam debet se in omnibus habere, ac si vere esset excommunicatus : nam alias peccauit propter conscientiam quam habet. Tertio dico quod talis de facto nullam excommunicationem incurrit. Probatur, quia ipse non potuit supra se ferre talem sententiam nec alius tullit, ergo. Item , quia si ille cogitasset eodem modo, quod propter illud opus occurrebat mortem temporalem , non incurrisset illam propter solam suam imaginem , ergo. Ad argumentum in contrarium dico, quod non est idem iudicium de culpa & de poena, nam culpa pendet ex vniuscuiusque voluntate , poena autem non nisi a iure, vel a iudice # 10 ¶ Iam vero de secundo principaliter quaeritur, vtrum liceat communicare cum excommunicato ? Hic sunt breuiter tria definienda. Primum in quibus sit licitum communicare cum excommunicato , & in quibus non. Secundum an incurrat aliquam censuram qui participat cum excommunicato in prohibitis. Tertium an sit semper mortale peccatum participare cum excommunicatis in prohibitis. Quo ad primum , sit prima propositio, post concilium Constant . duo genera excommunicatorum tenemur vitare, scilicet excommunicatos nominatim, & excommunicatos propter notoriam clerici percussionem , cum his inquantum est prohibitum participare, in his quae in hoc carmine continentur. Os, orare, vale, communio , mensa negatur . Hoc tamen intelligendum est, quando tales excommunicati non tolerantur in ministerio ecclesiae. Nam si tolerantur per communem errorem, iam diximus supra quod sacramenta ab eis collata sunt valida, ac proinde non tenemur vitare eos: etiam in istis. Hoc patet ex iure, & ex praedicto concil. Secunda, cum omnibus excommunicatis quocunque modo sint excommunicati , est licitum participare in his quae hoc carmine continentur. Vtile, lex, humile, res ignorata necesse. Vide in summa Caietani declarationem horum verborum . Tertia, excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem, nullus tenetur vitare post concilium Constan. etiam in contentis in primo versu. Vnde possumus cum eis colloqui, diuina officia audire, inducere eos ad administrandum sacramenta: si eis ex officio, vel ex commissione hoc incumbat: quia sic ordinauit concilium , in fauorem animarum. Haec est aliq uorum non omnium . Nam Siluest. Caie ta. & Adria. tenent oppositum , quo ad participationem sacramentorum tam actiuam , quam passiuam: aiunt enim eos peccare in tali administratione sacramentorum ac proinde non licere fidelibus eos inducere ad eam. Forsitan concilium non ordinauit, nisi quod facta per tales essent valida: quia hoc maxime expediebat animabus . Quo ad secundum de quantitate poenae , sit prima propositio. Qui participat in prohibitis cum excommunicatis de quibus loquitur prima propositio, incurrit sententiam excommunicationis maioris in duobus casibus. Primo quando participat in crimine pro quo fuit lata excommunicatio . Secundo quando excommunicatio fertur sub hac forma, excommunicamus Pe trum & omnes participantes, & cum illo communicantes . Extra hos duos casus solum incurritur excommunicatio minor: & de hoc non est dubitandum . Secunda proposi tio, participare cum excommunicatis de quibus in prima propositione, est peccatum mortale, solum in tribus casibus, scilicet si participet in diuinis, vel in crimine vel in contemptu ecclesiae seu clauium. In omnibus alijs solum erit veniale participare cum eis. Haec omnia habentur ex determinatione concilij Constantien . vt Adria. Antoni. Caiet. Siluest. & vsus ecclesiae testatur. Hoc dico quia illa determinatio non extat apud nos, nec in praedicto concil. ex defectu impressorum. Sed multi testantur se vidisse illam . Et papa Eugen. in quibusdam ordinationibus reuocauit omnia facta in concil. Basiliensi, vbi fuit ordinatum, quod omnes excommunicati vitarentur , quod erat contra determinationem concilij Constant. Nota hic quod quilibet fidelis tenetur iure diuino vitare excommunicatum ( quocunque modo sit excommunicatus ) in duobus casibus praeter eos quos recensuimus . Primus quando eius conuersatio est mihi nociua qua moueat nocendo in fide, vel circa bonos mores. Secundus quando ex mea conuersatione ipse sumit fauore , para autorizar su doctrina falsa, o error, propter quod est excommunicatus. Extra hos duos casus non est de iure diuino vitare excommunicatum , sed solum de iure positiuo. # 11 ¶ QVÆritur, vtrum excommunicatum ab episcopo Salmantino, vel Burgensi &c . teneantur vitare qui sunt de alio episcopatu, supposito quod sciant illum esse excommunicatum ? Videtur quod non quia supra Burgenses nullam potestatem habet episcopus Salmantinus, quomodo ergo poterit illos obligare ad non participandum cum suo excommunicato . Scotus. 4. d. 19. q. 5. respondet (& bene) quod omnes qui sunt in ecclesia Dei tenetur vitare eum in quocumque loco existat excommunicatus . Sed tamen non bene respondet ad argumentum in contrarium, nam dicit quod episcopus non habet de iure diuino potestatem excommunicandi , nam sic non posset obligare non subiectos ad non participandum cum suo excommunicato : sed habet talem potestatem ex concessione papae, a qua habet, quod possit priuare omnibus suffragijs & communicationibus licitis. Sed dico quod episcopus de iure diuino habet potestatem excommunicandi subditos ex officio, et ordinaria & propria potestate. Et quicquid potest papa in toto orbe, potest etiam episcopus in suo episcopatu, stando dumtaxat in iure positiuo: paucis exceptis, vt creare episcopum. Vnde ad argumentum quomodo potest episcopus obligare non sibi subditos, dico, quod potest ex eo quod est de iure diuino, quod excommunicatus in vno loco vitetur in omnibus alijs: vt patet ex serie euangelica. Si ecclesiam non audierit sit tibi quasi ethnicus & publicanus, omnibus christianis dicitur illud, non solúm dicit illis qui vnius sunt episcopatus, sed omnibus . Secundo dico cum Maio. 4. d. 18. q. 4 quod illa obligatio non prouenit ex sententia episcopi , sed ex dispositione iuris humani, quod quidem praecipit, quod excommunicatus in vno episcopatu vitetur in alijs omnibus: vt habetur in concilio Niceno cap. 5. & in concilio Sardicen. ca. 16. &. 17. & in concilio Citrocheno ca. 2. &. 3. Haec autem habentur 11. q. 3. in multis cap. cap. si quis presbyter. & capit. quisquis &c. # [12] ¶ QVaeritur, an obligatio ad non participandum cum excommunicatis sit tanta, quod obliget ad sui obseruantiam, etiam cum periculo mortis? Verbi gratia Tyranus, vel alius excommunicatus minatur mihi mortem nisi communicem cum illo, vel dicam ei missam, an tenear mori potius quam id facere? Est quaestio grauis, & disputatur in prima secundae. q. 69. ar. 4. Sunt opinio nes, quidam dicunt quod lex humana ex natura sua & de per se non potest obligare ad sui obseruantiam cum periculo mortis, & si aliquando obligat est de per accidens quia scilicet adiungitur bono communi vel fidei, vel religionis. Probant quia debet esse iusta, vt si papa obligaret me ad non comedendum carnes feria sexta, certe esset lex impia, ergo. Caietan. prima secundae loco citato, tenet oppositum . Dicit enim quod papa et rex possunt condere legem quae ex sua natura & de per se obliget ad sui obseruantiam cum periculo mortis. Dicit secundo quod si aliqua lex non obligat isto modo, est solum ex benignitate legis latoris qui nolunt obligare cum tali periculo, non autem ex vi legis in summa autem sua dicit multa. Respondens ad quaest. Primo ait quod in humanis non est mortale communicare cum excommunicatis in prohibitis , & quod ab excommunicatione propter talem metum excusatur. Secundo dicit, quod in diuinis etiam secluso contemptu ecclesiae nullo modo licet communicare cum excommunicatis , etiam ob vitandam mortem . Quia talis participatio est mortalis, quae nullo metu excusatur: vt dicitur in ca. sacramentis extra de sententia excommunicationis . Certe ista sententia est nimis grauis & odiosa. Vnde dico, quod metus mortis excussat a mortali & ab excommunicatione , propter participacionem in diuinis cum excommunicatis incurrendam , secluso contemptu ecclesiae. Probo, quia non est verisimile, quod ecclesia intendit obligare ad obseruantiam suarum legum cum detrimento salutis propriae. Cum ergo excommunicatio sit poena ecclesiastica, & de iure positiuo, non est dicendum quod obligat cum periculo mortis. Et sic ad ca. sacramentis, dico quod illa decretalis est intelligenda, quando in contemptum ecclesiae minatur mors. Vel quando committitur peccatum mortale interueniente morte. Vel quando participat in crimine criminoso cum excommunicato , vt ait. S. Tho. quodlibeto. 12. art. 9. & Siluester verbo metus. §. 7. & Durandus distinctione . 18. quaestione . 5. # [13] ¶ QVÆritur, vtrum ipsemet excommunicatus teneatur vitare fideles? & loquor de omnibus excommunicatis quocunque modo. Respondeo, & sit prima propositio, excommunicatus cuius excommunicatio est occulta non tenetur ratione excommunicationis abstinere in publico consortium aliorum, & communionem , etiam in diuinis, sed potest & debet se in omnibus ita habere, ac si non esset excommunicatus. Haec est conclusio Siluestri verbo excommunicatio . 3. §. 5. Probatur nullus tenetur se infamare, imo omnes tenentur iure diuino & naturali ad tuendam famam maxime propriam (curam habe de bono nomine) ergo. Item quia quilibet tenetur non scandalizare alios, sed si excommunicatus secrete fugeret aliorum consortia scandalizarentur illi nescientes causam, ergo non debet fugere. Secunda, publice excommunicatus tenetur vitare alios fideles tam in publico quam in secreto: de hoc non est dubium . De quantitate publici excommunicati publice si communicet cum alijs in diuinis & prohibitis, idem est iudicium ac de peccato participantium cum eo, non peccat ille magis quam illi: excepto quod fideles post concilium Constantiense habent facultatem inducendi excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem , ad aliqua in quibus si se intromitterent ipsi excommunicati non rogati, grauiter peccarent # 14 ¶ Sed vtrum vnus excommunicatus teneatur vitare alium excommunicatum ? Videtur, quod non quia olim leprosi qui hos excommunicatos figurabant poterant inuicem colloqui & conuersari, ergo. Item quia excommunicati non sunt iam de corpore mistico ecclesiae a quo separatur excommunicatio , ergo. Respondeo quod sine dubio tenendum est quod ita est prohibitum excommunicato participare cum alijs excommunicatis , sicut cum alijs fidelibus, & aeque peccat communicando cum illis, ac cum istis. Et omnes excommunicati sic ad inuicem communicantes , incurrunt excommunicationem minorem . Patet, quia alias excommunicati essent melioris conditionis vt sic, quam non excommunicati : qui quidem priuantur illa conuersatione. Item , quia adhuc sunt membra ecclesiae per fidem. Secundo dico, quod excommunicati ob hoc solum quod sunt excommunicati, non sunt exempti a legibus & praeceptis suorum praelatorum , & papae . Quia non sunt omnino extra ecclesiam : sicut ethnici, nec sunt totaliter abscissi, & ideo tenentur superioribus parere, & secus facientes peccant, & incurrunt alias excommunicationes & poenas. # 15 ¶ Dico vltimo, quod titulo excommunicationis maioris prohibetur non solum licita conuersatio cum excommunicato : sed etiam illicita. Vnde mulier subijciens se excommunicato grauius peccaret, quam si peccaret cum non excommunicato . Itaque praeter malitiam quam habet illud peccatum ex suo genere, habet aliam rationem circunstantiae excommunicationis . Hoc patet, quia in prohibitione communicationis includitur prohibitio illicitae communicationis a fortiori: & non dubites de hoc. # 16 ¶ Dico denique, non sacerdotes posse excommunicare , dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, vt archidiaconi, legati, & electi. Sed est graue dubium , an occulte excommunicatus possit excommunicare : ita quod talis sententia valeat? Palu. 4. d. 18. q. 2. respondet, quod sic. Probat ex cap. ad probandum de sententia & re iudicata. Et ex le. Barbarius. ff. de re iu dicata. Et habetur. 3. q. 7. ca. 1. &. 8. q. 4 cap. nonne. Idem tenet Gratianus. 3. q. 7. in fine. Contrarium Siluester verbo excommunicatio . 2. §. 1. Nam Alexander 24. q. 1. ca. audiuimus, dicit excommunicatum excommunicare non posse, nec enim deijcere potest quemquam iam prostratus. Idem patet in cap. aduersus de immunitate ecclesiarum , & ibi Glosa. Et in capi. exceptionem de exceptionibus. Ad hoc respondetur, publice excommunicatum suspensum esse ab officio & beneficio ecclesiastico, de iure communi ecclesiastico tamen, nam a ciuili non est suspensus, ita quod sententiae non valeant : nisi cum per annum perseuerat in excommunicatione : vt habetur extra de haereticis. ca. excommunicamus . §. credentes. Suspensus quoque est á beneficio suscipiendo: ita quod non possit accipere, nec retinere, si accipit. Patet de clerico excommunicato ca. postulastis. a fru ctibus etiam percipiendis beneficij quod habuit ante excomunicationem ipso iure suspenditur: de appellatio. ca. pastoralis. §. verum quia. Sed non priuatur beneficijs habitis ante excommunicationem , eo ipso priuandi tamen sunt, & expoliandi, si diu in excommunicatione permaneant: vt patet de aetate & qualitate ca. cum bonae memoriae. Et de haereticis ca. excommunicamus . §. credentes. Quaero an ab officio sint suspensi . Patet. 24. q. 1. c. audiuimus. Et de excessibus praelatorum. c. vltimo. Et omnes iurisperiti atque theologi ita sentiunt . Occulte autem excommunicatus non est suspensus ab officio. Nam publici officij gesta ab excommunicato occulto valent , nec sunt irrita quamdiu toleratur ab ecclesia. Et haec est opinio communis Ricardi. 4. d. 18. ar. 7. q. 1. Caieta. in summa verbo absolutio. Innocen . ca. veritatis de dolo & contumacia. Panor. ibidem . Siluest. verbo excommunicatio . 3. §. 10. 11. &. 23. Nam si actus occulte excommunicati irritarentur , postea cum detegeretur excommunicatio , multi de suo statu dubitarent . Item patet ex concilio Constant . in quo ad euitanda scandala & multa pericula, solum priuamur a communicatione excommunicatorum , qui sunt specialiter nominati : vel percussores clericorum , & tamen si essent irrita quae facerent, tenemur abstinere. Item in ca. ex pia, de exceptio. lib. 6. Item sententia lata ab excommunicato occulte, tenet quantum ad exteriora, & non solum ratione scandali. 8. q. 4. ca. nonne. Credo tamen quod per talem sententiam non priuatur excommunicatus suffragijs communibus . Quia ex parte ferentis erat nulla: sed est valida ratione praecepti ecclesiastici, & propter vtilitatem communem . Confirmatur, quia concilium Constant. voluit illam indulgentiam esse: non in releuationem excommunicati , sed populi christiani, ergo cum priuare suffragijs pertineat ad auctoritatem ipsius excommunicantis , non debet releuari: suffragijs inquam . i. bonis interioribus quae Deus praebet membris suae ecclesiae. Nam bene priuat eum orationibus publicis, missa, officio diuino . An autem publice excommunicatus possit dare facultatem audiendi confessiones? Palu. 4. d. 23. q. 2. tenet, quod sic. Ego credo quod non, quia est suspensus. Occulte autem excommunicatus licite potest alteri committere , ipse vero licite absoluere non potest. Quo ad quartum & vltimum de excommunicatione minori, dicimus primo quod excommunicatio minor est censura ecclesiastica, qua homo excluditur a passiua tantum participatione sacramentorum: & ex consequenti a passiua electione canonica. Quia sic disponit ius extra de clerico excommunicato. Et haec excommunicatio post concilium Constant. in duobus tantum casibus incurritur. Primus si participatio interuenit cum nominatim excommunicatis publice. Secundus si cum excommunicatis propter manum violentam in clericum notoriam, extra casus a iure permissos, & peccat mortaliter peccato sacrilegij excommunicatus minore excommunicatione, si se ingerit passiuae participationi cuiusque sacramenti. Quia exclusus ab ecclesia indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerens se diuinis. Participantes autem cum excommunicato minore, nullam ex participatione incurrunt censuram. Quia excommunicatio minor non transit in tertiam personam. # 17 ¶ SED vtrum quilibet sacerdos possit absoluere ab excommunicatione minori? Respondeo quod non secundum Caietanum verbo absolutio, & verbo excommunicatio minor, circa finem . Et Siluester verbo absolutio. 1. § 2. & est communis opinio. Probat Caietanus, quia quaecunque excommunicatio est vinculum fori contentiosi , ergo exigitur in absoluente potestas iurisdictionis in eodem foro, at simplex sacerdos non est iudex, nec habet nisi potestatem ordinis, ergo. Confirmatur ex capitu. nuper de sententia excommunicationis . Oportet ergo recurrere ad ministrum ecclesiae habentem alias potestatem iurisdictionis, & posset diachonus: imo simplex clericus habens iurisdictionem absoluere a minore excommunicatione multo magis quam a maiore. Quoniam vtriusque absolutio non spectat ad potestatem ordinis, sed iurisdictionis. Et ista pro materia excommunicationis sufficiant, &c. LAVS Deo.