SEQVITVR VLTIMVS de excōmunicatione tractatus. De excōicatione tractatur in. 4. d. 18. & à S. Tho. ibidem, & in additionibꝰ quęstione . 21. Nos breuitèr absoluemus hunc tractatum quatuor pũctis . -  ¶ Primò dicemus quid sit excommunicatio, & quę causæ illius. -  ¶ Secũdò de casibus in quibus pōt hō peccare, ex hoc solũ ꝙ est excōicatus . -  ¶ Tertió de eo qui pōt excōmunicare -  ¶ Quartò & vltimo dicemus de excō municatione minori, quid sit, quę causę eius, & quis possit ab ea absoluere. QVo ad primum, excōmunicatio est separatio à communione ecclesię quo ad fructũ & suffragia gñralia , & est diffinitio excōmunicationis maioris. Pro cuius intelligẽtia est notandum, ꝙ excōicatio non ẽ peccatum, nam quodlibet peccatum (etiam veniale) est maius malum quā excōicatio , sed est poena: poena autem est priuatio alicuius boni, & sic excōicatio est priuatio cōicationis ecclesię , quę quidẽ est quoddam bonũ . Secundò nota ꝙ inter christianos sunt quatuor gradus cōicationis . Primus est cōicatio humana quæ etiam inuenitur inter infideles, sicut cōmedere simul colloqui, tractare, & hęc cōmunio non est propriè fideliũ , sed conuenit eis quatenus ciues, & politici sunt. Secundus est cōmunicatio quæ consistit in hoc ꝙ est simul conuenire in ecclesia ad orandum, ad re cipiendum sacramenta, ad electionẽ canonicā actiuam & passiuam, & ad audiendũ diuina officia. Tertius est cō municatio bonorũ & suffragiorũ quę ex intentione ecclesiæ applicantur, seu offeruntur pro omnibus christianis. Quartus est communicare, seu habere partem in bonis & meritis aliorum fidelium, quæ titulo charitatis applicātur omnibus existentibus in gratia: secundum illud psal. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. His suppositis sit prima propositio, excōmunicatio non priuat quarta cōmunicatione Probatur, quia illa cōmunicatio fundatur in charitate, charitatem autem non expellit nisi peccatũ , sed excōmunicatio nō est peccatũ , vt diximus, ergo. Secunda propositio excōicatio priuat hominem reliquis tribus cōmunicationibus . Vnde solet ab alijs diffi niri (& benè) excōmunicatio est priuatio â quacunque licita communicatione fideliũ . Consule Caietanũ quodlibeto. 2. q. 12. Et nota antiquam cōsuetudinem ecclesiæ in excōmunicatione , quòd gradatim fideles cōmunicatione priuantur. Et fortè tot erant genera excōmunicationum quot genera cōmunionum . Vnde Siluester tria genera ponit verbo excommunicatio primo. §. 1. Aliquādò enim priuabant̃ sola communione eucharistiæ quæ āthonomaticè cōmunio dicit̃ , vt tradit Dionysius de ecclesi. hierarchia ca. 3. & ostẽdit Vualden. lib. de sacramẽtis ca. 95. Et de hac intelligo decretũ Ioā nis papæ. 3. q. 4. c. engeltrudā . Aliquā dó priuant̃ Christi fideles ecclesiastico cōuẽtu ad officia diuina audienda, vel ab oratiōe cōmuni quæ ōes poterant appellari minores excōmunicatiōes , & eas videre licet. 5. q. 2. c. pręsẽti Et. 11. q. 3. ca. admensam. Et in concilio Niceno. ca. 11. &. 12. Et Chrisosto. home. 17. in Matthęum circa finem. Aliquandò fideles priuabantur omni cō munione , quasi pręscisi ab ecclesiastico corpore: & hāc veteres appellabāt anathema, qua voce iudęi extremam detestationem significare solebant: teste Hierony. suꝑ . 1. ca. epistolę ad Galatas. Nos hac tempestate duas tātum excōicationes nouimus, minorẽ qua quis priuat̃ cōmunione passiua sacramẽtorũ oĩum , maiorẽ , qua etiā priuat̃ alijs fideliũ cōmunicationibus : vt habes de clerico excōmunicato ca. vlti. ¶ QVÆritur, vbi habet̃ in sacra scriptura ꝙ ecclesia possit hac poena punire? Respondetur, ꝙ excommunicatio fundat̃ in auctoritate Pauli. 1. Corinthio. 5. iam iudicaui vt pręsens tradere huiusmodi hominem sathanę in interitum carnis. Et re vera intelligit̃ , quòd tulit in eum sententiam excommunicationis, vt sanct. Tho. exponit. Item fundatur in auctoritate. 1. Ioan. 5. est peccatum ad mortem, non pro illo dico vt roget quis. Qui quidem locus licet multiplicitêr intelligatur, videtur ꝙ sensus legitimus & literalis sit ille de quo dicitur, si ecclesiam nō audierit, sit tibi vt ethnicus & publicanꝰ . Item ad Titũ . 3. hæreticum hominem post primam & secundā monitionẽ deuita. Quem locum adducit sanctus Tho. ad hoc propositum in. 2. d. 43. & quæstionibus de malo. q. 3. ar. 15. 3. & ita videtur exponere, & fortè illa est expositio literalis, & Matthæi. 18. si ecclesiam non audierit, sit tibi tan quàm ethnicus & publicanus. ¶ QVÆritur, quomodo intelligatur ꝙ excōicatio priuat à receptiōe sacramentorum? an sit sensus ꝙ faciat eam illicitam, ita videlicet ꝙ non potest ex communicatus sacramentum suscipere sine hoc quòd peccet: tamen si de facto suscipiat, verũ suscipit sacramentum, vel an sit sensus ꝙ nec potest sine peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentũ , ita ꝙ vltra hoc quòd peccat sacramentum est nullũ ? Hæc quæstio est vna de vtilioribus & difficilioribus totius huius materiæ. Et tota difficultas est de sacramento poenitẽtiæ , vtrum sit nullum per hoc quòd sumitur ab excōicato . Pro cuius intelligentia est in primis notandum quòd excōmunicatio non habet ex iure diuino priuare à receptione sacramentorum, nec à participatione sacrificiorum ecclesię . Nam de iure diuino nullus est excōicatus : licet veniat excōicandus ab ecclesia, secundum eius placitum & limitationem. Secundò nota quòd in potestate ecclesiæ est facere quòd sacramentum poenitentiæ & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibilitèr ignorāte se esse excommunicatum. Quod tamen nō posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem: quia habent determinatam materiam de iure diuino, quæ non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, ꝙ de hac re sunt diuersæ sententiæ: licet omnes conueniant in hoc quòd si excōmunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat mortalitèr, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur à mortali: & de hoc nō est dubiũ . Sed loquẽ do de annullatione, quidā dicunt ꝙ si excōicatus etiā inuincibilitèr ignorās se esse excōmunicatum accedat ad sacramentũ poenitentiæ & absoluatur nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excōicatio tollit iurisdictionem, ita ꝙ excōicatus nullius est subditus, sed nullus sacerdos potest absoluere non subditum, ergo. Patet consequentia, quia licet ignorātia excusset à peccato tamen non potest facere ꝙ sit validum id quod esset irritũ si fieret cũ sciẽtia opposita. Et hinc est ꝙ vsus ecclesiæ habet, ꝙ ante absolutionem a peccatis præmittatur absolutio ab excōicatione , ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt ꝙ si excōicatus accedat ad sacramentum poenitentiæ cũ ignorantia inuincibili quæ excusset illum á sacrilegio, verũ suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quę rere absolutionem ab excōicatione , & interim nō miscere se diuinis. Hæc sententia est Caieta. in summa verbo impedimẽta absolutionis. Et Palude 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita excōicato , nullo tñ iure est irrita si de facto suscipiatur, nec vsus ecclesiæ habet contrarium, & qui hoc cogitāt decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta non annullantur per hoc ꝙ suscipiantur ab excōmunicato , ergo nec hoc: nam detis vndè habeatis contrarium. Item quia aliâs iniusta esset sententia ecclesiæ si vellet ignorantiam inuincibilem condẽnare . Si quis autem excō municatus per ignorantiam vincibilẽ accedat ad sacramentum poenitentiæ dũmodo confiteatur fictionem, verè suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expressè. Et probatur, quia poenæ non sunt ampliandæ, sed potius restringendæ: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodẽ iure excluditur excōicatus à participatione sacramẽti mr̃imonij & sacramẽ ti absolutionis, sed ecclesia prohibens excōicato mr̃imoniũ non irritat illud sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui duxit eā quam polluit per adulteriũ ca. 6. & de matrimonijs contractis cō tra interdictum ecclesiæ capi. 2. Vndè ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit ꝓ excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibilitèr, siue vincibilitèr ignoret excommunicationẽ applicatio facta tenet. Prohibentur enim christiani comunicare, nō tamẽ inualidatur communicatio. ¶ QVÆritur, vtrum anulletur sacramentũ per hoc ꝙ confertur ab excōicato ? Respondet̃ & sit prima propositio. Si sacerdos excẽicatꝰ quacũ  excōicatione , etiam ꝓpter notoriam clerici percussionem, tentet conferre quòdcũ  sacramentũ , excepto sacramento poenitentiæ, verum sacramentũ confert, quāuis peccet. Nec de hoc est debiũ , siue faciat scientèr, siue ignoranter, & tā vbi toleratur quā vbi non toleratur. Secunda loquendo de sacramento poenitẽtiæ , si sacerdos sit excōmunicatus non nominatim, aut propter notoriam clerici percussionẽ & tentet absoluere verũ sacramentũ confert. Ita determinatur in extrauaganti concilij Cōstāt . antè quod nullus excōicatus poterat conferre sacramentũ poenitentiæ. Et hæc secunda ꝓ positio intelligenda est vt prima, videlicet tā vbi talis sacerdos toleratur ab ecclesia, quā vbi nō toleratur, et tā vbi crimẽ propter quod est excōicatus est secretũ , quā vbi est publicũ . Tertia si sacerdos sit excōicatus nomĩatim , aut ꝓpter notoriā clerici ꝑcussionẽ , & cũ hoc tolerat̃ ab ecclesia, verũ sacramẽ tũ poenitentiæ confert, si de facto cō ferat illud. Patet, quia licet in iure nihil sit de hoc cautũ , tamen non est credendũ , ꝙ ecclesia toleraret eũ in publica administratione sacramentorũ : & cũ hoc vellet ꝙ facta per ipsum essent irrita, ꝓfecto esset intolerabilis error. Quarta si sacerdos sit excōicatus nominatim, aut propter notoriā clerici percussionem, & cũ non toleretur ab ecclesia, si tentet absoluere, nullũ omnino confert sacramẽtum . Patet, quia ista seruabatur ante conciliũ Cōstan . Et ibi relinquitur ita seruandũ perpetuis tẽporibus quo ad ista duo gñra excōicatorũ , ergo. Item quia talis nullā omnino habet iurisdictionem, ergo. ¶ QVÆritur, de causa excōicationis an sit peccatum mortale? Quæstio hęc potest duplicitèr intelligi. Primó de iure. i. vtrum non debeat ecclesia excōicare , nisi propter mortale. Secun dò de facto, an si excommunicet propter veniale, vel aliud factũ quod non sit peccatum, excommunicatio tenet. In primo sensu cōmunis opinio est, ꝙ nullus potest iure excommunicari, nisi propter mortale. Patet ex verbis domini Matthæi. 18. vbi tradita fuit potestas excommunicandi, si peccauerit in te frater tuus &c. Clarum est quòd de venialibus non requiritur illa diligentia. Item ex concilio Meldensi. 11. q. 3. capit. nemo. Et hoc tenendum est pro certo: licet aliquandò viderim oppositum defendi. Secũdò dico, quòd licet excommunicatio possit iure ferri pro quolibet mortali, quia finis ipsius est solus Christus vt patet. 1. Corinthio. 5. quā tollit quodlibet mortale, tamẽ nō debet ferri nisi pro grauissimis criminibus de quibus alitèr non speratur sanitas. Patet quia est vltima medicina ecclesiastica, & nocet plusquā si gla dijs feriretur: vt ait August. Itẽ , quia excōmunicatio non debet ferri quousque peccator non audiat ecclesiam. Item, quia Paulus non meminit excō municationis , nisi propter incestum, cũ tamẽ essent plura alia crimina. Vndè patet, ꝙ pro temporali dāno non potest ferri excommunicatio, nisi sit nimis graue. Et quidem iudices pessimè faciunt, & grauitèr peccant concedendo excōmunicationes pro rebus leuibus, por las vbas , mā çanas &c. Et est vna de pessimis consuetudinibus quorundam ministrorum ecclesiastica potestate abutẽtiũ ista, quæ omnia iam corrupta sunt. Et anathematis nomen, quo audito maiores nostri tremebant, & irrisioni nostris temporibus expositum est. Et ego credo, quòd istę excōmunicationes non obligant, nisi præsumatur esse mortale id pro quo feruntur: non enim de hoc dubito. ¶ SED vtrũ , statim quòd homo peccat mortalitèr, possit excōmunicari ? Respond. ꝙ non, quousque sit contumax & rebelis ecclesiæ. Patet Matth. 18. si peccauerit in te frater tuus corripe eum, adhibe tecum, dic ecclesiæ, & vltimo venit excommunicatio, sit tibi quasi ethnicus. Idem constat ex Paulo hęreticum hominem post primam & secundam admonitionem debita. Vndè de iure nullus potest excōmunicari , nisi præcedat trina admonitio: vt patet in cap. sacro sancta de senten. excōmunica . Trina tamẽ admonitio non est de essentia excōicationis : vt benè notat Palude. d. 18. in. 4. & Durā . ibidem, & Glosa in cap. prædicto, & in ca. statuimus. Nec hoc est cōtra euā gelium , nam in euangelio ostenditur ordo iuris, non tamen dicitur, quòd ille est necessarius. Verum est quòd nō expedit alitèr fieri quàm in euāgelio expressum est. Nihilominus si quis semel admonitus excōmunicaretur ꝓ mortali, excōmunicatio esset valida. Non dubito tñ quin admonitio sit de essentia excōmunicationis : ita quòd si quis excōmunicaretur antequā esset admonitus, excōmunicatio non teneret. Cōtra hoc potest fieri vnum argumentum, quia incurrentes excōicationes latas in iure non admonent̃ prius, vt patet de incendiarijs, de percussoribus clericorũ &c. qui quidẽ ipso facto incurrunt in sententiā , ergo. Respō. ꝙ tales iam sunt admoniti ab ecclesia, & à lege Christi prohibente talia crimina, & ista est sufficiens admonitio. ¶ QVÆritur, vtrum excōmunicatio iniusta sit valida, vel vtrum habeat aliquẽ effectũ ? Nota, ꝙ excōmunicatio , sicut & quælibet alia sententia, triplicitèr potest esse iniusta. Primò, quia ipso iure est nulla: vt si aliquis excom municet non subditum, talis continet intolerabilem errorem, & nullum effectum habet, tam in foro exteriori, quā in interiori. Ita dicitur capi. extra de sententia excōicationis ca. per tuas & ca. statuimus in. 6. eo. titu. Secundò dicitur excōmunicatio iniusta ex parte iudicis, quia videlicet malè iudicauit quacun ex causa id fiat, siue ex odio, siue ex defectu ꝓbatiōis , siue ex ignorantia: talis tamen non est ipso iure irrita. Et de hac est nostra disputatio modo, vtrum liget? Est quæstio nimis grauis, & de qua sunt diuersæ sententiæ. Caieta. 2. 2. q. 70. arti. 4. 2. tenet expressè, ꝙ talis sententia omnino est nulla, ita ꝙ nullum prorsus habet effectũ apud Deum, nec apud homines. Probat, quia excōmunicatio non potest ferri nisi ꝓ mortali, sed iste vt supponimus non peccauit mortalitèr, ergo. Item quia sententia iniusta nō est sententia: nam secundum S. Tho. 2. 2. q. 70. ar. 4. iudicium iniustum non est iudicium, ergo. Adria. quodlibeto. 6. tenet eandem sententiam. Tenẽt Ricar. d. 18. q. 5. art. 3. Alexand. 4. p. q. 82. membro vltimo, Siluest. verbo excō municatio . 2. §. 2. &. 3. Palude. d. 18. q. 1. ar. 3. & Duran. d. 18. q. 4. Gratia. 11. q. 3 ca. qui iustus, & videtur esse sententia S. Tho. q. 21. additio. ar. 4. omnes isti dicunt, ꝙ excōmunicatio iniusta ex parte causæ si non sit iure irrita, est valida Horum sententia videtur fundari in ca. per tuas de sententia excōmunicationis . §. verum inanis. vbi dicitur, ꝙ iniuste excōmunicatus debet recurrere ad superiorem, & petere absolutionem ab excōicatione iniusta, ne ecclesiæ sententiam contẽnere videatur, et ex hoc amplius ligetur. Re vera videtur mihi, quòd omnes isti doctores loquantur vrebius quám oporteat, ideó dicam vobis quod sentio. Et sit prima propositio, iniustè excōmunicatus nō priuauatur suffragijs ecclesię cōmunibus . Hanc tenẽt omnes doctores, etiā illi qui asserunt sententiam iniustam ligare. Signanter Ricardus arti. 7. q. 2. & Palude. q. 1. ar. 1. & Alexand. vbi supra mẽbro . 1. solus Durād . eam negat. Sed rationes Caietani, & Adria. sufficienter eam probant: ecclesia enim nō approbat iniquam volũtatem , & sententiam iudicis quantum ad hoc, cúm sit damnum innocentis, sine aliqua vtilitate publica. Secunda propositio, talis sententia quæ non est ipso iure irrita quantum ad hoc valida est, ꝙ sic excōicatus non solũ propter scandalum sed absolutè tenetur vitare omnẽ cō munionẽ & vitari. Has duas propositiones tenet beatꝰ Grego. homilia. 26. tractans illud Ioan. 20. quorũ remiseritis peccata &c. Patet hæc. 2. ex multis iuris capitibus, & ex Vrbano papa. 11. q. 3. cap. quibus nam. Quia si semel daretur facultas cuilibet discernendi an causa sit iusta, vel non, esset magna cō fussio & schisma: ideo ecclesia iustissimè præcipit vt talis remedia quærat iuris, & interim sententiam timeat, & ei pareat. Tertia ꝓpositio , si talis participaret in diuinis, vel alij eidem cōmunicarẽt publice, easdem poenas incurreret coram ecclesia ac si sententia iusta esset. Si enim non est delata appellatio ad superiorem, & conuincor de cōmunicatione contra præceptum ecclesiæ, iudex profecto iustè me condemnabit, tāquàm irregularem. Hæc Innocẽtiꝰ extra de sentẽtia excōmunicationis cap. 40. & Grego. in homilia citata. Quarta ꝓpositio , licet ex vi prę cepti ecclesiastici ( etiā in secreto) ille teneatur euitare & euitari: quia præ ceptũ ecclesiæ æqualitèr obligat excō municatum in publico, & in secreto, ex epicheia tamẽ , siue ex licentia præ sumpta, aut ratihabitione potest commũicare sine scādalo . Quia ĩ alijs præ ceptis sane interpretamur intentionẽ ecclesiæ, cũ non est verisimile ipsam velle obligare. Hic autem nullo pacto est verisimile ecclesiam ad abstinendum obligare voluisse. Nec enim vult alicui innocenti inferre dānum , nisi propter bonum publicũ . Priuare autem in publico necessarium est ad publicam vtilitatem, in secreto autẽ priuare non est necessarium. Hanc puto esse mentem & Caieta. & S. Thomæ. ¶ QVÆritur, vtrum excōicatio ignorata liget? Ad hoc sit prima ꝓpositio , si ignorantia inuincibilis sit facti & iuris. i. si sit talis quę excusset â tota culpa mortali, excussat etiā à canone, nō incurritur excōicatio . In hoc omnes conueniunt, nec potest negari. Quia excōicatio nō potest ferri nisi ꝓ mortali, sed iste non peccauit mortalitèr vt suponimus, ergo. Patet hæc de constitutio. c. 2. rẽ quę culpa caret in dānũ vocari nō cōuenit . Secũda si quis peccet mortalitèr, & excōicatio non sit formalitèr lata pro illo facto, non incurrit sẽtẽtiā canonis. i. si aliquis sciat se peccare mortalitér, & ignoret inuĩ cibilitèr id pro quo lata est excōicatio non est excōicatus V . g . occîdo Petrũ & scio me peccare illũ occîdẽdo ignoro tñ inuincibiliter illũ esse clericũ , nō incurro excōicationẽ . Patet quia excōicatio non est lata contra percussorẽ hoĩs sed clerici: vt expresse habetur ca. si verò extra de sententia excōicationis . Tertia si factũ pro quo lata est excōcatio sit aliâs licitũ , vel non condẽnatũ iure diuino, ignorātia canonis excusat à poena. V. g. . si papa nũc sub poena excōicationis præciperet ne ꝗs vestiret̃ serico, & ego ignorarẽ canonẽ istũ nō incurrerẽ excōicationẽ , ꝗa nō pecco mortalitèr cũ ignorarẽ inuĩ cibiliter . Probat̃ ex ca. ꝓposuisti . 82. d. Quarta in oĩbus statutis latis ab ordinarijs citra papā , ignorātia iuris si sit inuincibilis excussat à sentẽtia canonis, etiā si faciā mortale ꝓ quo est formaliter lata excōicatio . V. g. ep̃s fert sentẽ tiā excōicationis in cōcubinarios , ego ignoro illā , nō incurro eā : esto sim cō cubinariꝰ . Et hoc gñralitèr est verũ in oĩbus quorũcũ  pręlatorũ inferiorũ papa. Et etiā in religionibꝰ patet, quia ita habetur extra de sententia excōicationis li. 6. ca. vt aĩarum periculis, vbi hoc ipsum expressè continetur. Et in his quatuor propositionibus oẽs cōueniōt doctores nemine discrepāte . Sed tota difficultas est de sententijs iuris latis à papa quibus est anexa excōicatio V. g. lata est in iure excōicatio contra incendiarios, est dubiũ , an cadens in factũ & ignorans inuincibilitèr ius, incurrat excōicationẽ . De hoc sũt diuersæ sententię inter doctores. Adria. q. 3 de clauibus. Scotus. d. 16. q. 98. Maio. d. 18. q. 2. & Glo. in ca. à nobis de sentẽ tia excōicationis , & in ca. vt animarũ . Ioan. Andre. ibi Bartho. in l. cunctos populos de summa Trinita. Oẽs isti tenent partẽ affirmatiuā , videlicet ꝙ ignorantia iuris non excussat à poena, seu excōicatione . Probāt ex prędicto ca. vt aĩarũ , in quo papa in fauorẽ animarum instituit, ꝙ non incurrat excō municationẽ qui sciens factũ ignorat ius, sed præcipit id obseruari in statutis ordinariorũ inferiorum, nullā prorsus faciens mentionẽ de statutis papę : ergo cũ solũ excoeperit summus pontifex ordinariorũ sententias, fit vt sententia iuris cōmunis in sua sententia perseueret. Item quia ignorantia iuris cui est annexa irregularitas nō excussat à tali poena vt habetur in cap. cũ illorũ de sententia excōicationis , ergo nec ignorantia iuris cui est annexa excōmunicatio excusabit ab ea. Hæc est horũ sententia, & quidẽ videtur ꝙ sit tutior, præsertim quia fauet vsus ecclesiæ quæ cōmũitèr irretitos his laquęis remittit ad superiores per confessores esto poenitentes laborent inuincibili ignorantia. Oppositā sententiā tenẽt Siluest. verbo excōicatio . 2. §. 3. & excōicatio vltimo. §. 3. & verbo ignorantia. 1. §. 8. & summa angelica. Et videt̃ esse Caie. & Antonini. Qui oẽs tenẽt , ꝙ ignorantia inuincibilis iuris excusset ab excōicatione . Probatur excōicatio non potest ferri, nisi pro contumatia, vt patet ex euāgel. sed qui ignorat inuincibilitèr non est contumax, ergo. Item si aliquis sciat substantiā mali actus, & ignoret inuincibilitèr ali quam circunstantiā eius, non imputat̃ ei ad malitiā talis circunstantiæ, ergo. Ad argumenta vtrius opinionis potest facilitèr responderi. Et quāuis sapientissimus magister á Victoria in neutrā partẽ aperte declinet, tñ primā sentẽtiam reputat tutiorẽ . Et ideó tenendũ est, ꝙ si fiat id pro quo lata est formalitèr excōicatio incurritur, esto inuincibilitèr ignoretur ius. Nec valet solutio Siluestri, quia etiam pontifex est ordinarius, & ꝙ eius sententiæ etiam excipiuntur in illo ca. vt animarũ periculis: quia est cōtra cōmunem vsum loquẽdi . Nā in titu. de officio iudicis ordinarij iurisperiti cōmunitèr distingũt ordinariũ à summo pōtifice ¶ QVÆritur, an incurrat sentẽtiā excōicationis qui facit, aut omittit aliꝗd inuincibilitèr credens se incurrere excōicationẽ propter illud? V. g. furatus sum decẽ aureos in ecclesia, & credo inuincibilitèr ꝙ ob illud crimẽ sit possita excōicatio : cum tamẽ non sit, est dubiũ , an incurrā ? Et videtur ꝙ sic, quia qui facit actũ aliâs bonũ , si cogitat esse malũ peccat propter illam cō scientiam , ergo. Respōd. ꝙ in tali casu pecco mortalitèr, & incurro tantā culpā & poenā , quantam incurrissem, si de facto fuisset imposita excōicatio ꝓ illo opere, sicut ego cogito: quia consciẽtia est quæ dānat , vel absoluit. Secũdó dico ꝙ talis quādiu habet illā cō scientiā debet se in oĩbus habere, ac si verè esset excōicatus : nā aliâs peccauit propter cōsciẽtiā quā habet. Tertiò dico ꝙ talis de facto nullā excōicationẽ incurrit. Probatur, quia ipse nō potuit supra se ferre talẽ sententiā nec alius tullit, ergo. Itẽ , quia si ille cogitasset eodẽ modo, ꝙ propter illud opus occurrebat mortẽ temporalẽ , nō incurrisset illā propter solam suā imaginẽ , ergo. Ad argumẽtũ in cōtrariũ dico, ꝙ non est idẽ iudiciũ de culpa & de poena, nā culpa pẽdet ex vniuscuius volũtate , poena aũt nō nisi à iure, vel à iudice ¶ Iam verò de secundo principalitèr quæritur, vtrũ liceat cōicare cũ excōicato ? Hic sunt breuitèr tria definienda. Primũ in quibus sit licitũ cōicare cũ excōicato , & in quibus non. Secũ dũ an incurrat aliquā censurā qui participat cũ excōicato in prohibitis. Tertiũ an sit semper mortale peccatũ participare cum excōicatis in prohibitis. Quo ad primũ , sit prima propositio, post cōciliũ Cōstāt . duo genera excōicatorũ tenemur vitare, scilicet excōicatos nominatim, & excōicatos propter notoriā clerici percussionẽ , cũ his inquantum est prohibitũ participare, in his quæ in hoc carmine continentur. Os, orare, vale, cōmunio , mẽsa negat̃ . Hoc tamen intelligendum est, quādò tales excōmunicati nō tolerant̃ in ministerio ecclesiæ. Nā si tolerantur per cōmunem errorem, iā diximus supra ꝙ sacramenta ab eis collata sunt valida, ac proindè nō tenemur vitare eos: etiam in istis. Hoc patet ex iure, & ex prædicto concil. Secunda, cũ omnibꝰ excōmunicatis quocun modo sint excōicati , est licitũ participare in his quæ hoc carmine continentur. Vtile, lex, humile, res ignorata necesse. Vide in summa Caietani declarationẽ horũ verborũ . Tertia, excōicatos non nominatim, nec propter notoriā clerici percussionem, nullus tenetur vitare post cōciliũ Constan. etiam in contentis in primo versu. Vndè possumus cum eis colloqui, diuina officia audire, inducere eos ad administrandum sacramenta: si eis ex officio, vel ex commissione hoc incumbat: quia sic ordinauit conciliũ , in fauorẽ animarum. Hæc est ali quorũ non omniũ . Nam Siluest. Caie ta. & Adria. tenẽt oppositũ , quo ad participationẽ sacramentorũ tam actiuā , quam passiuam: aiunt em̃ eos peccare in tali administratione sacramentorũ ac proindè nō licere fidelibus eos inducere ad eam. Forsitan conciliũ non ordinauit, nisi ꝙ facta per tales essent valida: quia hoc maximè expediebat aĩabus . Quo ad secudũ de quantitate poenę , sit prima propositio. Qui participat in prohibitis cum excōicatis de quibus loquitur prima propositio, incurrit sententiam excōicationis maioris in duobus casibus. Primò qñ participat in crimine pro quo fuit lata excōmunicatio . Secundò qñ excōicatio fertur sub hac forma, excōicamus Pe trum & oẽs participantes, & cum illo cōicantes . Extra hos duos casus solùm incurrit̃ excōicatio minor: & de hoc non est dubitandũ . Secunda proposi tio, participare cũ excoĩcatis de quibus in prima propositione, est peccatum mortale, solũ in tribus casibus, scilicet si participet in diuinis, vel in crimine vel in contẽptu ecclesiæ seu clauium. In oĩbus alijs solùm erit veniale participare cum eis. Hæc oĩa habent̃ ex determinatione concilij Constantiẽ . vt Adria. Antoni. Caiet. Siluest. & vsus ecclesię testatur. Hoc dico quia illa determinatio non extat apud nos, nec in prędicto concil. ex defectu impressorum. Sed multi testant̃ se vidisse illam Et papa Eugen. in quibusdam ordinationibus reuocauit oĩa facta in concil. Basiliensi, vbi fuit ordinatum, ꝙ oẽs excōicati vitarent̃ , qđ erat contra determinationẽ concilij Constant. Nota hic ꝙ quilibet fidelis tenet̃ iure diuino vitare excōicatũ ( quocun modo sit excōicatꝰ ) in duobus casibꝰ pręter eos quos recẽsuimꝰ . Primꝰ qñ eiꝰ cōuersa est mihi nociua qua moueat nocendo in fide, vel circa bonos mores. Secundus qñ ex mea conuersatione ipse sumit fauorẽ , para autorizar su doctrina falsa, ò error, propter quod est excommunicatus. Extra hos duos casus non est de iure diuino vitare excōmunicatum , sed solùm de iure positiuo. ¶ QVÆritur, vtrum excōmunicatũ ab ep̃o Salmantino, vel Burgensi &c tenear tur vitare qui sunt de alio episcopatu, supposito ꝙ sciant illum esse excōicatum ? Videtur ꝙ non quia supra Burgẽses nullam potestatẽ habet ep̃us Salmantinus, quomodo ergo poterit illos obligare ad non participandum cum suo excōicato . Scotus. 4. d. 19. q. 5. respondet (& benè) ꝙ oẽs qui sunt in ecclesia Dei tenẽtur vitare eũ in quocun loco existat excōicatus . Sed tamen non benè respondet ad argumentum in contrarium, nam dicit quòd episcopus non habet de iure diuino potestatem excōmunicandi , nā sic non posset obligare non subiectos ad non participandum cum suo excōicato : sed habet talem potestatẽ ex concessione papæ, à qua habet, quòd possit priuare omnibus suffragijs & communicationibus licitis. Sed dico ꝙ episcopus de iure diuino habet potestatẽ excōmunicandi subditos ex officio, et ordinaria & ꝓpria potestate. Et quicquid potest papa in toto orbe, potest etiam episcopus in suo episcopatu, stā do dũtaxat in iure positiuo: paucis exceptis, vt creare episcopum. Vndè ad argumentum quomodo potest episcopus obligare non sibi subditos, dico, ꝙ potest ex eo ꝙ est de iure diuino, ꝙ excōmunicatꝰ in vno loco vitetur in omnibus alijs: vt patet ex serie euangelica. Si ecclesiam nō audierit sit tibi quasi ethnicus & publicanus, omnibus christianis dr̃ illud, non solúm dicit illis qui vnius sunt episcopatus, sed oibꝰ Secundò dico cum Maio. 4. d. 18. q. 4 ꝙ illa obligatio non prouenit ex sententia ep̃i , sed ex dispositione iuris humani, quod quidem præcipit, ꝙ excō municatus in vno episcopatu vitetur in alijs omnibus: vt habetur in concilio Niceno cap. 5. & in concilio Sardicen. ca. 16. &. 17. & in concilio Citrocheno ca. 2. &. 3. Hęc autem habentur 11. q. 3. in multis cap. cap. si quis presbyter. & capit. quisquis &c. ¶ QVæritur, an obligatio ad non participādum cum excōicatis sit tanta, ꝙ obliget ad sui obseruantiam, etiam cũ periculo mortis? V. g. Tyranus, vel alius excōicatus minatur mihi mortem nisi cōicem cum illo, vel dicam ei missam, an tenear mori potius  id facere? Est quæstio grauis, & disputat̃ in prima secundæ. q. 69. ar. 4. Sũt opinio nes, quidā dicunt ꝙ lex humana ex natura sua & de per se non pōt obligare ad sui obseruantiā cum periculo mortis, & si aliqñ obligat est đ per accidẽs quia scilicet adiungitur bono cōmuni vel fidei, vel religionis. Probant quia debet esse iusta, vt si papa obligaret me ad non comedẽdũ carnes feria sexta, certè esset lex impia, ergo. Caietan. prima secundę loco citato, tenet oppositũ . Dicit em̃ ꝙ papa et rex possunt cō dere legẽ quæ ex sua natura & de per se obliget ad sui obseruantiā cum periculo mortis. Dicit secundô ꝙ si aliqua lex non obligat isto modo, est solũ ex benignitate legis latoris qui nolũt obligare cũ tali periculo, nō aũt ex vi legis in summa aũt sua dicit multa. Respō dẽs ad quæst. Primo ait ꝙ in humanis nō ẽ mortale cōicare cũ excōicatis in ꝓhibitis , & ꝙ ab excōicatione ꝓpter talẽ metũ excusatur. Secundò dicit, ꝙ in diuinis etiā secluso contẽptu ecclesiæ nullo modo licet cōmunicare cũ excōicatis , etiā ob vitādā mortẽ . Quia talis participatio est mortalis, quæ nullo metu excusatur: vt dicitur in ca. sacramentis extra de sententia excōicationis . Certè ista sententia est nimis grauis & odiosa. Vndè dico, ꝙ metus mortis excussat à mortali & ab excōicatione , propter participationẽ in diuinis cũ excōicatis incurrendā , secluso contẽptu ecclesiæ. Probo, quia nō est verisimile, ꝙ ecclesia intendit obligare ad obseruantiam suarũ legum cum detrimento salutis propriæ. Cũ ergo excōicatio sit poena ecclesiastica, & de iure positiuo, nō est dicendũ ꝙ obligat cũ periculo mortis. Et sic ad ca. sacramentis, dico ꝙ illa decretalis est intelligenda, qñ in contẽptũ ecclesię minatur mors. Vel qñ cōmittitur peccatũ mortale interueniẽte morte. Vel qñ participat in crimine criminoso cũ excōicato , vt ait. S. Tho. quodlibeto. 12. art. 9. & Siluester verbo metus. §. 7. & Durandus distinctiōe . 18. quæstiōe . 5. ¶ QVÆritur, vtrum ipsemet excommunicatus teneatur vitare fideles? & loquor de omnibus excommunicatis quocunque modo. Respondeo, & sit prima propositio, excōmunicatus cuius excōmunicatio est occulta non tenetur ratione excōmunicationis abstinere in publico consortium aliorum, & cōmunionem , etiam in diuinis, sed potest & debet se in omnibus ita habere, ac si nō esset excommunicatus. Hæc ẽ cōclusio Siluestri verbo excō municatio . 3. §. 5. Probatur nullus tenetur se infamare, imò omnes tenent̃ iure diuino & naturali ad tuẽdam famā maximè propriā (curam habe de bono nomine) ergo. Itẽ quia quilibet tenetur non scandalizare alios, sed si excommunicatus secrete fugeret aliorā consortia scandalizarentur illi nescientes causam, ergo nō debet fugere. Secunda, publicè excōmunicatus tenetur vitare alios fideles tā in publico quam in secreto: de hoc nō est dubiũ . De quantitate publici excommunicati publice si communicet cum alijs in diuinis & prohibitis, idem est iudiciũ ac de peccato participantium cum eo, non peccat ille magis quā illi: excepto quod fideles post cōciliũ Constātiẽse habent facultatem inducendi excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionẽ , ad aliqua in quibꝰ si se intromitterẽt ipsi excōicati nō rogati, grauiter peccarẽt ¶ Sed vtrũ vnus excōicatus teneatur vitare aliũ excōicatum ? Videtur, ꝙ nō quia olim leprosi qui hos excōicatos figurabant poterant inuicẽ colloqui & conuersari, ergo. Itẽ quia excōicati nō sunt iam de corpore mistico ecclesiæ à quo separatur excōicatio , ergo. Respond. ꝙ sine dubio tenendũ est ꝙ ita est prohibitũ excōicato participare cum alijs excōicatis , sicut cum alijs fidelibus, & æque peccat cōmunicando cũ illis, ac cũ istis. Et omnes excōicati sic ad inuicẽ cōicantes , incurrunt excōicationẽ minorẽ . Patet, quia aliâs excōicati essent melioris conditionis vt sic, quā non excōicati : qui quidẽ priuantur illa conuersatione. Itẽ , quia adhuc sunt membra ecclesiæ per fidem. Secundò dico, ꝙ excom:nunicati ob hoc solùm ꝙ sunt excommunicati, nō sunt exempti à legibus & præceptis suorum prælatorũ , & papę . Quia non sunt omnino extra ecclesiā : sicut ethnici, nec sunt totalitèr abscissi, & ideò tenẽtur superioribus parere, & secus facientes peccant, & incurrunt alias excōmunicationes & poenas. ¶ Dico vltimo, ꝙ titulo excōicationis maioris prohibetur non solùm licita conuersatio cum excōmunicato : sed etiam illicita. Vndè mulier subijciens se excōicato grauius peccaret, quā si peccaret cum non excōicato . Itaque præter malitiam quā habet illud peccatũ ex suo genere, habet aliam rationem circũstantiæ excōmunicationis . Hoc patet, quia in prohibitione communicationis includitur prohibitio illicitæ communicationis â fortiori: & non dubites de hoc. ¶ Dico denique, non sacerdotes posse excōicare , dũmodo iurisdictionẽ habeant in foro contentioso, vt archidiaconi, legati, & electi. Sed est graue dubiũ , an occultè excōicatus possit excōicare : ita ꝙ talis sententia valeat? Palu. 4. d. 18. q. 2. respondet, ꝙ sic. Probat ex cap. ad probandum de sententia & re iudicata. Et ex le. Barbarius. ff. de re iu dicata. Et habetur. 3. q. 7. ca. 1. &. 8. q. 4 cap. nonne. Idem tenet Gratianus. 3. q. 7. in fine. Contrarium Siluester verbo excōicatio . 2. §. 1. Nam Alexander 24. q. 1. ca. audiuimus, dicit excōmunicatum excōicare non posse, nec enim deijcere potest quẽquam iam prostratus. Idem patet in cap. aduersus de immunitate ecclesiarũ , & ibi Glosa. Et in capi. exceptionẽ de exceptionibus. Ad hoc respondetur, publicè excōicatum suspensum esse ab officio & beneficio ecclesiastico, de iure cōmuni ecclesiastico tamen, nam à ciuili non est suspensus, ita ꝙ sententiæ non valeāt : nisi cùm per annum perseuerat in excōicatione : vt habetur extra de hæreticis. ca. excōmunicamus . §. credentes. Suspensus quoque est á beneficio suscipiendo: ita ꝙ non possit accipere, nec retinere, si accipit. Patet de clerico excōmunicato ca. postulastis. à fru ctibus etiā percipiẽdis beneficij quod habuit ante excomunicationem ipso iure suspenditur: de appellatio. ca. pastoralis. §. verum quia. Sed non priuatur beneficijs habitis ante excōicationẽ , eo ipso priuandi tñ sunt, & expoliandi, si diu in excōicatione permaneant: vt patet de ætate & qualitate ca. cũ bonæ memoriæ. Et de hæreticis ca. excōicamus . §. credentes. Quæro an ab officio sint suspẽsi . Patet. 24. q. 1. c. audiuimus. Et de excessibus prælatorum. c. vltimo. Et oẽs iurisperiti at theologi ita sentiũt . Occulte aũt excōicatus nō est suspẽsus ab officio. Nā publici officij gesta ab excōicato occulto valẽt , nec sunt irrita quādiu toleratur ab ecclesia. Et hæc est opinio cōis Ricardi. 4. d. 18. ar. 7. q. 1. Caieta. in sũ ma verbo absolutio. Innocẽ . ca. veritatis de dolo & contumacia. Panor. ibidẽ . Siluest. verbo excōicatio . 3. §. 10. 11. &. 23. Nā si actus occultè excōicati irritarẽtur , posteâ cũ detegeret̃ excōicatio , multi de suo statu dubitarẽt . Itẽ patet ex cōcilio Cōstant . in quo ad euitā da scandala & multa pericula, solũ priuamur à cōicatione excōicatorũ , qui sũt specialiter noĩati : vel percussores clericorũ , & tñ si essent irrita quæ facerent, tenemur abstinere. Item in ca. ex pia, de exceptio. lib. 6. Item sententia lata ab excōmunicato occulte, tenet quantum ad exteriora, & non solũ ratione scandali. 8. q. 4. ca. nonne. Credo tamen ꝙ per talem sententiā non priuatur excommunicatus suffragijs cōmunibus . Quia ex parte ferentis erat nulla: sed est valida ratione prę cepti ecclesiastici, & propter vtilitatẽ cōmunem . Confirmatur, quia concilium Constant. voluit illā indulgentiam esse: non in releuationem excō municati , sed populi christiani, ergo cùm priuare suffragijs pertineat ad auctoritatem ipsius excōicantis , non debet releuari: suffragijs in . i. bonis interioribus quæ Deus prębet membris suæ ecclesiæ. Nam bene priuat eũ orationibus publicis, missa, officio diuino An autem publicè excōicatus possit dare facultatẽ audiendi confessiones? Palu. 4. d. 23. q. 2. tenet, ꝙ sic. Ego credo ꝙ non, quia est suspensus. Occultè autẽ excōicatus licitè potest alteri cō mittere , ipse verò licite absoluere nō potest. Quo ad quartum & vltimum de excōicatione minori, dicimus primò quod excommunicatio minor est censura ecclesiastica, qua homo excluditur à passiua tantum participatione sacramentorum: & ex consequenti à passiua electione canonica. Quia sic disponit ius extra de clerico excommunicato. Et hæc excommunicatio post concilium Constant. in duobus tantum casibus incurritur. Primus si participatio interuenit cum nominatim excommunicatis publicè. Secundus si cum excommunicatis propter manum violentam in clericum notoriam, extra casus à iure permissos, & peccat mortaliter peccato sacrilegij excommunicatus minore excommunicatione, si se ingerit passiuæ participationi cuiusque sacramenti. Quia exclusus ab ecclesia indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerẽs se diuinis. Participātes autem cum excommunicato minore, nullam ex participatione incurrũt censuram. Quia excommunicatio minor non transit in tertiam personam. ¶ SED vtrum quilibet sacerdos possit absoluere ab excommunicatione minori? Respondeo quòd non secundũ Caietanum verbo absolutio, & verbo excommunicatio minor, circa finẽ Et Siluester verbo absolutio. 1. § 2. & est communis opinio. Probat Caietanus, quia quæcunque excōmunicatio est vinculum fori cōtentiosi , ergo exigitur in absoluẽte potestas iurisdictionis ĩ eodem foro, at simplex sacerdos nō est iudex, nec habet nisi potestatẽ ordinis, ergo. Confirmatur ex capitu. nuper de sentẽtia excōmunicationis . Oportet ergo recurrere ad ministrũ ecclesiæ habentem alias potestatẽ iurisdictionis, & posset diachonus: imò simplex clericus habẽs iurisdictionẽ absoluere a minore excōmunicatiōe multo magis quā a maiore. Quoniam vtriusque absolutio nō spectat ad potestatẽ ordinis, sed iurisdictionis. Et ista pro materia excommunicationis sufficiant, &c. LAVS Deo.