QVIA VT AIT CICERO OFFICIO .I. Omnis qui de re aliqua instituitur serrmo, debet a diffinitione proficisisci, vt intelligatur quid sit id de quo disputatur. # 1 Articulus. Primus . Sacramentum quid sit QVÆRITVR, in primis, quid sit sacramentum? Diffinitio autem secundum eundem Cicero. debet esse breuis, & dilucida oratio, naturam rei exponens . Et ideo Augusti. lib. 10. de Ciuita. Dei, sic diffinit. Sacramentum est sacrae rei signum. Haec diffinitio habetur de conse . d. 2. c. sacrificium. Haec est etiam prima diffinitio earum quas Magister sententiarum ponit in. 4. d. 1. & sanctus. Tho. 3. p. q. 60. arti. 2. Vbi aduerte quod quando dicit sacrae rei, non intelligitur quae libet res sacra, quia sic crux, & multa alia essent sacramentum, sed res sacra sanctificans nos. Cum enim sacramentum sit signum quoddam , signa autem proprie debeantur hominibus, & sacramentum sit proprium hominum, oportet vt per rem sacram intelligamus rem homines sanctificantem . Per signum etiam , non intelligas quodcumque signum , sed signum exterius quod communiter vocatur signum , & quod diffinit Augu. 2. de doctrina christia. dicens , signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus , facit aliquid aliud in cognitionem venire. Est igitur sacramentum, signum sensibile rei sacrae, nos sanctificantis. Per rem ergo sacram nos sanctificantem, intellige principaliter gratiam, gratum facientem: quamvis . S. Tho. 3. p. q. 60. ar. 3. dicat tria figurari in sacramentis . Primum , causam effectivam nostrae sanctificationis , scilicet passionem Christi. Lucae. 22. Hoc facite in meam commemorationem . Et. 1. Corinth. 11. Quotiescumque manducabitis panem hunc , & calicem bibetis: mortem domini annuntiabitis. Secundum , causam formalem nostrae sanctificationis scilicet gratiam . Tertium , causam finalem , quae est gloria. Vnde eccle. cantat ex officio. sanct . Tho. O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, ecce primum , mens impletur gratia: ecce secundum , & futurae glo riae nobis pignus datur, ecce tertium. Sunt & aliae diffinitiones sacramenti, quae sub alijs verbis idem quod prima iam posita docent . Sacramentum , ait Magist. sent. est inuisibilis gratiae , visibilis forma vt eius imaginem gerat, & causa existat Et August. lib. de corpore Christi. Sacramentum est per quod sub tegumentis rerum visibilium , diuina virtus, secretius salutem operatur. Et Hugo de sanct . Vict. lib. de sacramentis . 1. p. ca. 1. Sacramentum est materiale elementur , foris sensibili ter propositum , ex similitudine repraesentans , ex institutione significans , ex sanctificatione continens aliquam invisibilem & spiritualem gratiam. Et haec de diffinitione sacramenti sufficiant. # 2 Sacramenta veteris & nouae legis quo differant ¶ VISA Sacramenti diffinitione, quia de sacramentis nouae legis est noster hic tractatus , videre oportet in quibus differant nostra sacramenta a sacra mentis veteris legis, maxime a circun cisione, quae secundum Augusti. & omnes doctores, conferebat gratiam ex opere operato. Notandum ergo, primo certum est, quod sacramenta veteris legis non aperiebant coelum , vt patet ex multis sacrae scripturae locis. Omnes enim antiqui patres, etiam sanctissimi fatebantur se in infernum descensuros , vt Iacob. Gene. 37. Descendam ad filium meum lugens in infernum. Iob. 14. Quis mihi tribuat vt in inferno protegas me. & 17. Et infernus domus mea est. & psal. Quis est homo qui viuet, & non videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi? Et certum est quod sacramenta no uae legis aperiant ianuam coeli . Christus in sua passione aperuit eam in communi toti generi humano, in particulari vero aperiunt sacramenta. Matth. 3. praedicabat Ioannes , poenitentiam agite, appropinquauit regnum caelorum . Ephe. 2. cuius gratia estis saluati, & consedere nos fecit in caelestibus . Rom. 8. Si filij, ergo & haeredes. Matth. 25. Venite benedicti patris mei, percipite regnum . Et Matthaei. 3. IESV baptizato, aperti sunt coeli . Ex hoc sequitur quód sacramenta veteris legis, no ponebant homines in statu sufficienti perueniendi ad vitam aeternam , & per consequens non dabant salutem , quia vltima salus est beatitudo, ac proinde tunc gratia non erat perfecta. Vnde tunc quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt a seruo, quia si non habebat ius adeundi vitam aeternam ab extrinseco, quia nondum aperuerat Christus ianuam coeli . Per peccatum enim Adae, & quodcunque actuale peccatum , non solum Adam incurrit indignationem, sed etiam omnes posteri eius, & tota natura humana, & sic duplex olim erat indignatio scilicet contra personam, & contra naturam . In veteri autem lege, per sacramenta tollebatur indignatio prima particularis contra singulos homines, sed tamen manebat adhuc indignata Deo tota natura humana, quae indignatio nunquam usque ad Christum á toto genere humano fuit ablata, & sic non erant Deo perfecte grati in illa lege veteri, sicut nunc in noua, quando omnis indignatio particularis & communis s ablata est. Et ista sufficiant de sacramentis veteris legis. # 3 Sacramenta quot sint? ¶ QVÆRITVR, quot sint sacra menta nouae legis? Respondeo, quod, septem, baptismus, confirmatio , eucharistia, poenitentia, ordo, matrimonium , extrema vnctio. Hoc determinatum est in concil. Florenti. sub Euge. 4. & in cap. ad abolendam, extra de haereticis , excommunicantur & damnantur , qui de ecclesiasticis sacramentis aliter sentire, aut docere praesumpserint , quam ecclesia Romana docet. Cum ergo ecclesia Romana in dicto concilio , & in vsu teneat. 7. esse sacramenta nouae legis, iam nemini licebit de hoc dubitare. # 4 Sacramentorum sufficientia . ¶ SVFFIcientiam & congruitate huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p. q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad perficiendum hominem in vita spirituali, seu in cultu christianae religionis, & in remedium contra peccatum , & quantum ad utrumque : conuenienter sunt. 7. Vita enim hominis spiritualis similitudinem habet ad vitam corporalem, propter quod eodem nomine vocatur utraque vita: in vita autem corporali dupliciter aliquis proficitur , vno modo quantum ad propriam personam , & hoc dupliciter, scilicet aut adquirendo perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationem , quando adquirit vitam, & loco istius gene rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cum esset mortuus per peccatum, recipit vitam per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secundum sacramentum confirmationis , quod principaliter in Penthecoste est institutum, quando dominus dixit, sedete in ciuitate, donec induaminí virtute ex alto. Tertia perfectio vitae corporalis est nutritio, quae est conseruatio vitae, & loco huius succedit eucharistia . Vnde Ioan. 6. Nisi manducaueritis car nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed quia homo interdum incurrit aegritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires. Sic etiam in vita spirituali, ad expellendas infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia peccaui tibi. Alterum ad expellendas reliquias peccatorum, & est extrema vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo dupliciter, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius succedit ordo. Alio modo secundum naturalem propagationem, quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita.